Adoremus Jesum-Eucharistiam! | Pagina domestica >> Varia >> >> Libri >> Biblia
1 Oraculum, quod vidit Habacuc propheta. 2 Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudis? Vociferabor ad te: «Violentia!», et non salvas? 3 Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur. 4 Propter hoc languet lex, et non pervenit usque ad finem iudicium. Quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum. 5 «Aspicite in gentibus et videte, admiramini et obstupescite, quia opus facio in diebus vestris, quod nemo credet, cum narrabitur. 6 Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. 7 Horribilis et terribilis est, ex semetipsa iudicium eius et maiestas eius egredietur. 8 Leviores pardis equi eius et saeviores lupis deserti; et accurrunt equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. 9 Omnes, ut violentiam faciant, venient, omnes facies eorum ventus urens; et congregabunt quasi arenam captivos. 10 Et ipsa reges subsannabit, tyrannis illudet; ipsa super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam. 11 Tunc ultra progrediens quasi ventus pertransibit et constituet fortitudinem suam deum suum». 12 Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sanctus meus, qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam. 13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum; et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super inique agentes et taces, devorante impio iustiorem se? 14 Fecisti homines quasi pisces maris, quasi reptile non habens principem super se. 15 Omnes in hamo sublevat, trahit eos in sagena sua et congregat in rete suo; super hoc laetatur et exsultat. 16 Propterea immolat sagenae suae et sacrificat reti suo, quia in ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis. 17 Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper, ut interficiat gentes sine misericordia?
1 Super custodiam meam stabo et consistam super speculam et contemplabor, ut videam quid dicat mihi et quid respondeat ad querelam meam. 2 Et respondit mihi Dominus et dixit: «Scribe visum et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit eum. 3 Quia adhuc visus ad tempus constitutum, sed anhelat in finem et non mentietur; si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non tardabit. 4 Ecce languidus, in quo non est anima recta; iustus autem in fide sua vivet». 5 Et profecto divitiae decipiunt virum superbum, et non perveniet ad finem; qui dilatat quasi infernus fauces suas et ipse quasi mors et non adimpletur: et congregat ad se omnes gentes et coacervat ad se omnes populos. 6 Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquelam aenigmatum dicentes: «Vae ei, qui multiplicat non sua - usquequo? C et aggravat pignora super se!». 7 Numquid non repente consurgent, qui mordeant te, et evigilabunt agitantes te, et eris in rapinam eis? 8 Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis; propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis. 9 Vae, qui congregat lucrum iniustum in malum domui suae, ut ponat in excelso nidum suum et salvet se de manu mali! 10 Consilium cepisti in confusionem domui tuae concidendi populos multos et peccasti in animam tuam. 11 Quia lapis de pariete clamabit, et trabes de contignatione respondebit ei. 12 Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibus et condit urbem in iniquitate! 13 Numquid non haec a Domino sunt exercituum, ut laborent populi pro igne, et gentes in vacuum fatigentur? 14 Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare. 15 Vae, qui potum dat amico suo mittens venenum suum et inebrians eum, ut aspiciat nuditatem eius! 16 Repleris ignominia pro gloria; bibe tu quoque et denudare! Transibit ad te calix dexterae Domini, et veniet ignominia super gloriam tuam. 17 Quia vastitas Libani operiet te, et miseria animalium deterrebit te propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis. 18 Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus; conflatile et oraculum mendax, quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra muta? 19 Vae, qui dicit ligno: «Expergiscere!», «Surge!» lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius. 20 Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis terra.
1 Oratio Habacuc prophetae. Secundum melodiam lamentationum. 2 Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. 3 Deus a Theman veniet, et Sanctus de monte Pharan. - Selah. Operit caelos gloria eius, et laudis eius plena est terra. 4 Splendor eius ut lux erit, radii ex manibus eius: ibi abscondita est fortitudo eius. 5 Ante faciem eius ibit mors, 6 Stetit et concussit terram, aspexit et dissolvit gentes. Et contriti sunt montes saeculi, incurvati sunt colles antiqui ab itineribus aeternitatis eius. 7 In afflictione vidi tentoria Chusan; turbantur pelles terrae Madian. 8 Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices. 9 Suscitans suscitabis arcum tuum, sagittis replevisti pharetram tuam. - Selah. In fluvios scindes terram, 10 viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas. 11 Sol et luna steterunt in habitaculo suo, prae luce sagittarum tuarum discedunt, prae splendore fulgurantis hastae tuae. 12 In fremitu calcabis terram, in furore conteres gentes. 13 Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo. Percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum usque ad petram. - Selah. 14 Confodisti iaculis tuis caput bellatorum eius, venientium ut turbo ad dispergendum me; 15 Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. 16 Audivi, et conturbatus est venter meus, ad vocem contremuerunt labia mea. Ingreditur putredo in ossibus meis, et subter me vacillant gressus mei. Conquiescam in die tribulationis, ut ascendat super populum, qui invadit nos. 17 Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus. 18 Ego autem in Domino gaudebo 19 Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me. Magistro chori. Ad sonitum chordarum.
Nova Vulgata © Libreria Editrice Vaticana.
Adoremus Jesum-Eucharistiam! | Pagina domestica >> Varia >> >> Libri >> Biblia