Adoremus Jesum-Eucharistiam! | Pagina domestica >> Varia >> >> Libri >> De Imitatione Christi
1 Qui sequitur me non ambulat in tenebris, dicit Dominus [Jn 8:12]. Haec sunt verba Christi, quibus admonemur quatenus vitam eius et mores imitemur, si velimus veraciter illuminari et ab omni caecitate cordis liberari. Summum igitur studium nostrum sit in vita Iesu Christi meditari.
2 Doctrina Christi omnes doctrinas sanctorum praecellit, et qui spiritum haberet absconditum ibi manna inveniret. Sed contingit quod multi ex frequenti auditu Evangelii parvum desiderium sentiunt, quia spiritum Christi non habent. Qui autem vult plene et sapide Christi verba intelligere, oportet ut totam vitam suam illi studeat conformare.
3 Quid prodest tibi alta de Trinitate disputare, si careas humilitate, unde displiceas Trinitati? Vere alta verba non faciunt sanctum et iustum, sed virtuosa vita efficit Deo carum. Opto magis sentire compunctionem, quam scire eius definitionem. Si scires totam Bibliam exterius et omnium philosophorum dicta, quid totum prodesset sine caritate Dei et gratia? Vanitas vanitatum et omnia vanitas [Qo 1:2], praeter amare Deum et illi soli servire. Ista est summa sapientia: per contemptum mundi tendere ad regna caelestia.
4 Vanitas igitur est divitias perituras quaerere, et in illis sperare. Vanitas quoque est honores ambire, et in altum statum se extollere. Vanitas est carnis desideria sequi, et illud desiderare unde postmodum graviter oportet puniri. Vanitas est longam vitam optare, et de bona vita parum curare. Vanitas est praesentem vitam solum attendere, et quae futura sunt non praevidere. Vanitas est diligere quod cum omni celeritate transit, et illuc non festinare, ubi sempiternum gaudium manet.
5 Memento illius frequenter proverbii: quia non satiatur oculus visu nec auris impletur auditu [Qo 1:8]. Stude ergo cor tuum ab amore visibilium abstrahere, et ad invisibilia te transferre. Nam sequentes suam sensualitatem maculant conscientiam, et perdunt Dei gratiam.
1 Omnis homo naturaliter scire desiderat. Sed scientia, sine timore Dei, quid importat? Melior est profecto humilis rusticus qui Deo servit, quam superbus philosophus qui, se neglecto, cursum caeli considerat. Qui bene seipsum cognoscit sibi ipsi vilescit, nec laudibus delectatur humanis. Si scirem omnia quae in mundo sunt, et non essem in caritate, quid me iuvaret coram Deo, qui me iudicaturus est ex facto?
2 Quiesce a nimio sciendi desiderio, quia ibi magna invenitur distractio et deceptio. Scientes volunt libenter videri et dici sapientes. Multa sunt quae scire parum vel nihil animae prosunt. Et valde insipiens est, qui aliquibus intendit, quam his quae saluti suae deserviunt. Multa verba non satiant animam; sed bona vita refrigerat mentem, et pura conscientia magnam ad Deum praestat confidentiam.
3 Quanto plus et melius scis: tanto gravius inde iudicaberis, nisi sanctius vixeris. Noli ergo extolli de ulla arte vel scientia; sed potius time de data tibi notitia. Si tibi videtur quod multa scis et satis bene intelligis, scito tamen quia sunt multo plura quae nescis. Noli altum sapere [Rm 11:20]: sed ignorantiam tuam magis fatere. Quid te vis alicui praeferre, cum plures doctiores te inveniantur et magis in lege periti? Si vis utiliter aliquid scire et discere: ama nesciri et pro nihilo reputari.
4 Haec est altissima et utilissima lectio, sui ipsius vera cognitio et despectio. De seipso nihil tenere et de aliis semper bene et alta sentire: magna sapientia est et perfectio. Si videres alium aperte peccare vel aliqua gravia perpetrare, non deberes te tamen meliorem aestimare; quia nescis quamdiu possis in bono stare. Omnes fragiles sumus; sed tu neminem fragiliorem teipso tenebis.
1 Felix quem veritas per se docet, non per figuras et voces transeuntes, sed sicuti se habet. Nostra opinio et noster sensus saepe nos fallit, et modicum videt. Quid prodest magna cavillatio de occultis et obscuris rebus, de quibus nec arguemur in iudicio quia ignoravimus? Grandis insipientia quod, neglectis utilibus et necessariis, ultro intendimus curiosis et damnosis. Oculos habentes, non videmus!
2 Et quid curae nobis de generibus et speciebus? Cui eternum Verbum loquitur a multis opinionibus expeditur. Ex uno Verbo omnia, et unum loquuntur omnia: et hoc est Principium, quod et loquitur nobis [Jn 8:25]. Nemo sine illo intelligit aut recte iudicat. Cui omnia unum sunt et qui omnia ad unum trahit et omnia in uno videt, potest stabilis corde esse, et in Deo pacificus permanere. O veritas Deus! fac me unum tecum in caritate perpetua! Taedet me saepe multa legere et audire: in Te est totum quod volo et desidero. Taceant omnes doctores, sileant universae creaturae in conspectu tuo: Tu mihi loquere solus!
* * *
3 Quanto aliquis magis sibi unitus et interius simplificatus fuerit, tanto plura et altiora sine labore intelligit, quia desuper lumen intelligentiae accipit. Purus, simplex et stabilis spiritus in multis operibus non dissipatur; quia omnia ad Dei honorem operatur, et in se otiosus ab omni propria exquisitione esse nititur. Quis te magis impedit et molestat, quam tua immortificata affectio cordis? Bonus et devotus homo opera sua prius intus disponit, quae foris agere debet. Nec illa trahunt eum ad desideria vitiosae inclinationis; sed ipse inflectit ea ad arbitrium rectae rationis. Quis habet fortius certamen, quam qui nititur vincere seipsum? Et hoc deberet esse negotium nostrum: vincere videlicet seipsum, et quotidie seipso fortiorem fieri, atque in melius aliquid proficere.
* * *
4 Omnis perfectio in hac vita quamdam imperfectionem sibi habet annexam; et omnis speculatio nostra quadam caligine non caret. Humilis tui cognitio certior via est ad Deum, quam profundae scientiae inquisitio. Non est culpanda scientia aut quaelibet simplex rei notitia, -- quae bona est in se considerata et a Deo ordinata; -- sed praeferenda est semper bona conscientia et virtuosa vita. Quia vero plures magis student scire quam bene vivere, ideo saepe errant, et pene nullum vel modicum fructum ferunt.
5 O si tantam adhiberent diligentiam ad extirpanda vitia et virtutes inserendas, sicuti ad movendas quaestiones, non fierent tanta mala et scandala in populis, nec tanta dissolutio in coenobiis! Certe, adveniente die iudicii, non quaeretur a nobis quid legimus, sed quid fecimus; nec quam bene diximus, sed quam religiose viximus. Dic mihi; ubi sunt modo omnes illi domini et magistri, quos bene novisti, dum adhuc viverent et studiis florerent? Iam eorum praebendas alii possident; et nescio utrum de eis recogitant. In vita sua aliquid esse videbantur, et modo de illis tacetur.
6 O quam cito transit gloria mundi! Utinam vita eorum scientiae eorum concordasset! Tunc bene studuissent et legissent. Quam multi pereunt per vanam scientiam in saeculo, qui parum curant de Dei servitio! Et quia magis eligunt magni esse quam humiles, ideo evanescunt in cogitationibus suis [Rm 1:21]. Vere magnus est, qui magnam habet caritatem. Vere magnus est, qui in se parvus est et pro nihilo omne culmen honoris ducit. Vere prudens est, qui omnia terrena arbitratur ut stercora, ut Christum lucrifaciat [Ph 3:8]. Et vere bene doctus est, qui Dei voluntatem facit et suam voluntatem relinquit.
1 Non est credendum omni verbo nec instinctui; sed caute et longanimiter res est secundum Deum ponderanda. Proh dolor! saepe malum facilius quam bonum de alio creditur et dicitur; ita infirmi sumus. Sed perfecti viri non facile credunt omni enarranti; quia sciunt infirmitatem humanam ad malum proclivem, et in verbis satis labilem.
2 Magna sapientia non esse praecipitem in agendis, nec pertinaciter in propriis stare sensibus. Ad hanc etiam pertinet non quibuslibet hominum verbis credere, nec audita vel credita mox ad aliorum aures effundere. Cum sapiente et sententioso viro consilium habe, et quaere potius a meliore instrui, quam tuas adinventiones sequi. Bona vita facit hominem sapientem secundum Deum, et expertum in multis. Quanto quis in se humilior fuerit et Deo subiectior, tanto in omnibus erit sapientior et pacatior.
1 Veritas est in Scripturis sanctis quaerenda, non eloquentia. Omnis Scriptura sacra eo spiritu debet legi quo facta est. Quaerere potius debemus utilitatem in Scripturis, quam subtilitatem sermonis. Ita libenter devotos et simplices libros legere debemus, sicut altos et profundos. Non te offendat auctoritas scribentis, utrum parvae vel magnae litteraturae fuerit, sed amor purae veritatis te trahat ad legendum. Non quaeras quis hoc dixerit, sed quid dicatur attende. Homines transeunt, sed veritas Domini manet in aeternum [Ps 116:2].
2 Sine personarum acceptione, variis modis loquitur nobis Deus. Curiositas nostra saepe nos impedit in lectione Scripturarum, cum volumus intelligere et discutere, ubi simpliciter esset transeundum. Si vis profectum haurire, lege humiliter, simpliciter et fideliter, nec unquam velis habere nomen scientiae. Interroga libenter, et audi tacens verba Sanctorum, nec displiceant tibi parabolae seniorum: sine causa enim non proferuntur.
1 Quandocumque homo aliquid inordinate appetit, statim in se inquietus fit. Superbus et avarus numquam quiescunt; pauper et humilis spiritu in multitudine pacis conversatur. Homo qui necdum perfecte in se mortuus est cito tentatur, et vincitur in parvis et vilibus rebus. Infirmus in spiritu et quodammodo adhuc carnalis et ad sensibilia inclinatus, difficiliter se potest a terrenis desideriis ex toto abstrahere. Et ideo saepe habet tristitiam, cum se subtrahit; leviter etiam dedignatur, si quis ei resistit.
2 Si autem consecutus fuerit quod concupiscit, statim ex reatu conscientiae gravatur, quia secutus est passionem suam, quae nihil iuvat ad pacem quam quaesivit. Resistendo igitur passionibus invenitur pax vera cordis, non autem eis serviendo. Non est ergo pax in corde hominis carnalis, non in homine exterioribus dedito, sed in fervido et spirituali.
1 Vanus est, qui spem suam ponit in hominibus aut in creaturis. Non te pudeat aliis servire amore Iesu Christi, et pauperem in hoc saeculo videri. Non stes super teipsum, sed in Deo spem tuam constitue. Fac quod in te est: et Deus aderit bonae voluntati tuae. Non confidas in tua scientia vel astutia cuiuscumque viventis, sed magis in Dei gratia, qui adiuvat humiles et de se praesumentes humiliat.
2 Non glorieris in divitiis, si adsunt, nec in amicis, quia potentes sunt; sed in Deo, qui omnia praestat et seipsum super omnia dare desiderat. Non te extollas de magnitudine vel pulchritudine corporis, quae modica infirmitate corrumpitur et defoedatur. Non placeas tibi ipsi de habilitate aut ingenio tuo, ne displiceas Deo, cuius est totum quidquid boni naturaliter habueris.
3 Non te reputes aliis meliorem, ne forte coram Deo deterior habearis, qui scit quid est in homine. Non superbias de operibus bonis, quia aliter sunt iudicia Dei quam hominum, cui saepe displicet quod hominibus placet. Si aliquid boni habueris, crede de aliis meliora, ut humilitatem conserves. Non nocet, si omnibus te supponas; nocet autem plurimum, si vel uni te preponas. Iugis pax cum humili; in corde autem superbi zelus et indignatio frequens.
1 Non omni homini reveles cor tuum [Si 8:22], sed cum sapiente et timente Deum age causam tuam. Cum iuvenibus et extraneis rarus esto. Cum divitibus noli blandiri, et coram magnatis non libenter appareas. Cum humilibus et simplicibus, cum devotis et morigeratis sociare, et quae aedificationis sunt pertracta. Non sis familiaris alicui mulieri; sed in communi omnes bonas mulieres Deo commenda. Soli Deo et Angelis suis opta familiaris esse, et hominum notitiam devita.
2 Caritas habenda est ad omnes, sed familiaritas non expedit. Quandoque accidit ut persona ignota ex bona fama lucescat, cuius tamen praesentia oculos intuentium offuscat. Putamus aliquando aliis placere ex coniunctione nostra; et incipimus magis displicere ex morum improbitate in nobis considerata.
1 Valde magnum est in obedientia stare, sub praelato vivere, et sui iuris non esse. Multo tutius est stare in subiectione, quam in praelatura. Multi sunt sub obedientia magis ex necessitate quam ex caritate: et illi poenam habent, et leviter murmurant. Nec libertatem mentis acquirent, nisi ex toto corde propter Deum se subiciant. Curre hic vel ibi: non invenies quietem, nisi in humili subiectione sub praelati regimine. Imaginatio locorum et mutatio multos fefellit.
2 Verum est quod unusquisque libenter agit pro sensu suo, et inclinatur ad eos magis qui secum sentiunt. Sed si Deus est inter nos, necesse est ut relinquamus etiam quandoque nostrum sentire, propter bonum pacis. Quis est ita sapiens, qui omnia plene scire possit? Ergo noli nimis in sensu tuo confidere; sed velis etiam libenter aliorum sensum audire. Si bonum est tuum sentire, et hoc ipsum propter Deum dimittis et alium sequeris: magis exindes proficies.
3 Audivi enim saepe, securius esse audire et accipere consilium, quam dare. Potest etiam contingere ut bonum sit uniuscuiusque sentire; sed nolle aliis acquiescere, cum id ratio aut causa postulat, signum est superbiae et pertinaciae.
1 Caveas tumultum hominum quantum potes: multum enim impedit tractatus saecularium gestorum, etiam si simplici intentione proferantur. Cito enim inquinamur vanitate et captivamur. Vellem me pluries tacuisse, et inter homines non fuisse.
2 Sed quare tam frequenter loquimur et invicem fabulamur, cum tamen raro sine laesione conscientiae ad silentium redimus? Ideo tam frequenter loquimur, quia per mutuas locutiones ad invicem consolari quaerimus, et cor diversis cogitationibus fatigatum optamus relevare. Et multum libenter de his quae multum diligimus seu cupimus, vel quae nobis contraria sentimus, libet loqui et cogitare. Sed proh dolor! saepe inaniter et frustra. Nam haec exterior consolatio interioris et divinae consolationis non modicum detrimentum est.
3 Ideo vigilandum est et orandum, ne tempus otiose transeat. Si loqui licet et expedit, quae aedificabilia sunt loquere. Malus usus et negligentia profectus nostri multum facit ad incustodiam oris nostri. Iuvat tamen non parum ad profectum spiritualem devota spiritualium rerum collatio, maxime ubi pares animo et spiritu in Deo sibi sociantur.
1 Multam possemus pacem habere, si non vellemus nos cum aliorum dictis et factis et quae ad nostram curam non spectant occupare. Quomodo potest ille diu in pace manere, qui alienis curis se intermiscet, qui occasiones forinsecus quaerit, qui parum vel raro se intrinsecus colligit? Beati simplices: quoniam multam pacem habebunt.
2 Quare quidam Sanctorum tam perfecti et contemplativi fuerunt? Quia omnino seipso mortificare ab omnibus terrenis desideriis studuerunt, et ideo totis medullis cordis Deo inhaerere atque libere sibi vacare potuerunt. Nos nimium occupamur propriis passionibus, et de transitoriis nimis sollicitamur. Raro etiam unum vitium perfecte vincimus, et ad quotidianum profectum non accendimur; ideo frigidi et tepidi remanemus.
3 Si essemus nobis ipsis perfecte mortui et interius minime implicati: tunc possemus etiam divina sapere, et de caelesti contemplatione aliquid experiri. Totum et maximum impedimentum est, quia non sumus a passionibus et concupiscentiis liberi, nec perfectam Sanctorum viam conamur ingredi. Quando etiam modicum adversitatis occurrit, nimis cito dejicimur, et ad humanas consolationes convertimur.
4 Si niteremur, sicut viri fortes, stare in proelio, profecto auxilium Domini super nos videremus de caelo. Ipse enim certantes et de sua gratia sperantes paratus est adiuvare, qui nobis certandi occasiones procurat ut vincamus. Si tantum in istis exterioribus observantiis profectum religionis ponimus, cito finem habebit devotio nostra. Sed ad radicem securim ponamus, ut purgati a passionibus, pacificam mentem possideamus.
5 Si omni anno unum vitium extirparemus, cito viri perfecti efficeremur. Sed modo contrario saepe sentimus, ut meliores et puriores in initio conversionis nos fuisse inveniamus, quam post multos annos professionis. Fervor et profectus quotidie deberet crescere, sed nunc pro magno videtur, si quis primi fervoris partem possit retinere. Si modicam violentiam faceremus in principio, tunc postea cuncta possemus facere cum levitate et gaudio.
6 Grave est assueta dimittere, sed gravius est contra propriam voluntatem ire. Sed si non vincis parva et levia, quando superabis difficiliora? Resiste in principio inclinationi tuae, et malam dedisce consuetudinem; ne forte paulatim ad maiorem te ducat difficultatem. O si adverteres quantam tibi pacem et aliis laetitiam faceres, teipsum bene habendo, puto quod sollicitior esses ad spiritualem profectum!
1 Bonum nobis est quod aliquando habeamus adversitates, gravitates et contrarietates, quia saepe hominem ad cor revocant, quatenus se in exilio esse cognoscat, nec spem suam in aliqua mundi re ponat. Bonum est quod patiamur quandoque contradictiones, et male et imperfecte de nobis sentiatur, etiamsi bene agimus et intendimus. Ista saepe iuvant ad humilitatem et a vana gloria nos defendunt. Tunc enim melius interiorem testem Deum quaerimus, quando foris vilipendimur ab hominibus, et non bene de nobis creditur.
2 In Deo deberet se homo totaliter firmare, et non esset ei necesse multas consolationes quaerere. Quando homo bonae voluntatis tribulatur vel tentatur aut malis cogitationibus affligitur, tunc Deum magis sibi necessarium intelligit, sine quo nihil omnino se posse testatur. Gemit et orat pro miseriis quas patitur. Tunc taedet eum diutius vivere, mortem optat venire, ut possit dissolvi et esse cum Christo. Tunc etiam bene advertit securitatem et plenam pacem in mundo non posse stare.
1 Quamdiu in mundo vivimus, sine tribulatione et tentatione esse non possumus. Unde in Iob scriptum est: Tentatio est vita hominis super terram. Ideo unusquisque sollicitus esse deberet circa tentationes suas et vigilare in orationibus, ne diabolus inveniret locum decipiendi, qui numquam dormitat, sed circuit quaerens quem devoret. Nemo tam sanctus et perfectus est, qui non habeat aliquando tentationes, et plene eis carere non possumus. Sunt tamen tentationes hominibus valde utiles, licet molestae sint et graves, quia in iis homo humiliatur, purgatur et eruditur. Omnes sancti per multas tribulationes et tentationes transierunt et profecerunt. Et qui tentationes sustinere nequiverunt reprobi facti sunt et defecerunt. Non est aliquis ordo tam sanctus et locus tam secretus, ubi non sint tentationes et adversitates. Non est homo securus a tentationibus totaliter quamdiu vixerit, quia in nobis est unde tentamur. Ex quo in concupiscentia nati sumus, una tribulatione vel tentatione recedente, alia supervenit, et semper aliquid ad patiendum habemus. Nam bonum felicitatis perdidimus. Multi quaerunt tentationes fugere et gravius incidunt in eas. Per solam fugam non possumus vincere, sed per patientiam et veram humilitatem omnibus hostibus efficimur fortiores. Qui tantummodo exterius declinat, nec radicem evellit, parum proficiet, imo citius ad eum tentationes redient et peius saevient. Paulatim et per patientiam cum longanimitate, Deo iuvante, melius superabis quam cum duritia et importunitate propria. Saepe accipe consilium in tentatione, et cum tentato noli duriter agere, sed consolationem ingere, sicut tibi optares fieri.
2 Initium omnium malarum tentationum incostantia animi est et parva ad Deum confidentia; quia, sicut navis sine gubernaculo hinc inde a fluctibus impellitur, ita homo remissus et suum propositum deserens varie tentatur. Ignis probat ferrum et tentatio hominem iustum. Nescimus saepe quid possumus, sed tentatio aperit quid sumus. Vigilandum tamen praecipue circa initium tentationis, quia tunc facilius hostis vincitur si ostium mentis nullatenus intrare sinitur, sed extra limen statim ut pulsaverit illi obviatur. Unde quidam dixit: Principiis obsta, sero medicina paratur. Nam primo occurrit menti simplex cogitatio, deinde fortis imaginatio, postea delectatio et motus pravus et assensio. Sicque paulatim hostis malignus ex toto ingreditur, dum illi non resistitur in principio. Et quanto diutius ad resistendum quis torpuerit, tanto in se quotidie debilior fit, et hostis contra eum potentior.
3 Quidam in principio conversionis suae graviores tentationes patiuntur, quidam in fine, quidam quasi per totam vitam suam male habent. Nonnulli satis leviter tentantur secundum divinae ordinationis sapientiam et aequitatem, quae statum et merita hominum pensat et cuncta ad electorum suorum salutem praeordinat. Ideo non debemus desperare cum tentamur, sed eo ferventius Deum exorare quatenus dignetur in omni tribulatione nos adiuvare, qui utique, secundum dictum sancti Pauli, etiam faciet cum tentatione proventum, ut possimus sustinere. Humiliemus ergo animas nostras sub manu Dei in omni tentatione et tribulatione, quia humiles spiritu salvabit et exaltabit. In tentationibus et tribulationibus probatur homo quantum profecit, et ibi maius meritum existit et virtus melius patescit. Nec magnum est si homo devotus sit et fervidus cum gravitatem non sentit, sed si tempore adversitatis patienter se sustinet, spes magni profectus erit. Quidam a magnis tentationibus custodiuntur et in parvis cotidianis saepe vincuntur, ut humiliati numquam de se ipsis in magnis confidant, qui in tam modicis infirmantur.
1 Ad teipsum oculos reflecte et aliorum facta caveas iudicare. In iudicando alios homo frustra laborat, saepius errat et leviter peccat. Seipsum vero iudicando et discutiendo semper fructuose laborat. Sicut nobis res cordi est, sic de ea frequenter iudicamus. Nam verum iudicium propter privatum amorem faciliter perdimus. Si Deus semper esset pura intentio desiderii nostri, non tam faciliter turbaremur pro resistentia sensus nostri. Sed semper aliquid intra latet vel etiam ab extra concurrit, quod nos etiam pariter trahit. Multi occulte seipsos quaerunt in rebus quas agunt, et nesciunt. Videntur etiam in bona pace stare, cum res pro eorum velle fiunt. Si autem aliter fit quam cupiunt, cito moventur et tristes fiunt.
2 Propter diversitatem sensuum et opinionum satis frequenter oriuntur dissensiones inter amicos et cives, inter religiosos et devotos. Antiqua consuetudo difficulter relinquitur et ultra proprium videre nemo libenter ducitur. Si rationi tuae magis inniteris vel industriae, quam virtuti subiectivae Iesu Christi, raro et tarde eris homo illuminatus, qui a Deus vult nos sibi perfecte subici et omnem rationem per inflammatum amorem transcendere.
1 Pro nulla re mundi et pro nullius hominis dilectione aliquod malum est faciendum. Sed pro utilitate indigentis bonum opus aliquando intermittendum est aut etiam pro meliori mutandum. Hoc enim facto opus bonum non destruitur, sed in melius commutatur.
2 Sine caritate opus externum non prodest quicquam. Quidquid autem ex caritate agitur, quantumcumque etiam parvum sit et despectum, totum efficitur fructuosum. Magis siquidem Deus pensat quanto quis agit, quam quantum quis facit. Multum facit qui multum diligit. Multum facit qui rem bene facit. Bene facit qui magis communitati, quam suae voluntati servit. Saepe videtur esse caritas, et est magis carnalitas, quia carnalis inclinatio, propria voluntas, spes retributionis, affectus voluntatis raro abesse volunt. Qui veram et perfectam caritatem habet in nulla re seipsum quaerit, sed Dei solummodo gloriam in omnibus fieri desiderat. Nulli etiam invidet, quia nullum privatum gaudium amat, nec in seipso vult gaudere, sed in Deo super omnia balla optat beatificari. Nemini aliquid boni attribuit, sed totaliter ad Deum refert tota, unde omnia procedunt, in quo finaliter omnes Sancti fruibiliter quiescunt. O qui scintillam haberet verae caritatis profecto omnia terrena sentiret plena vanitatis.
1 Quae, nisi rarissime, homo in se vel in aliis emendare non valet, debet patienter sustinere, donec Deus aliter ordinet. Cogita quod sic forte melius est pro tua probatione et patientia, sine qua non sunt multum ponderanda merita nostra. Debes tamen pro talibus impedimentis supplicare ut Deus tibi dignetur subvenire, ut possis portare. Si quis semel vel bis admonitus non acquiescit, noli cum eo contendere, sed totum Deo committe, ut fiat voluntas sua et honor in omnibus servis suis, qui scit bene malum in bonum convertere. Stude patiens esse in tolerando aliorum defectus et qualescumque infirmitates, quia et tu multa habes quae ab aliis oportet tolerari.
2 Si non potes te talem facere qualem vis, quomodo poteris alium habere ad beneplacitum tuum? Libenter videmus alios perfectos, sed tamen proprios non emendamus defectus. Volumus quod alii districte corrigantur, et nos ipsi corrigi nolumus. Displicet larga aliorum licentia, et tamen nobis nolumus negari quod petimus. Alios restringi per statuta volumus, et ipsi nullatenus patimur amplius cohiberi. Sic ergo patet quam raro proximos sicut nos ipsos pensamus. Si omnes essent perfecti, quid tunc haberemus ab aliis pro Deo pati? Nunc autem Deus sic ordinavit ut discamus alter alterius onera portare, quia nemo sine defectu, nemo sine onere, nemo sibi sufficiens, nemo sibi satis sapiens, sed oportet nos invicem portare, invicem consolari, pariter adiuvare et admonere. Quantas autem virtutes quisque fecerit, melius patet occasione adversitatis. Occasiones namque hominem fragilem non faciunt, sed qualis sit ostendunt.
1 Oportet ut discas te ipsum in multis frangere, si vis pacem et concordiam cum aliis tenere. Non est parvum in monasteriis vel in congregatione habitare, et in illis sine querela conversari et usque ad mortem fidelis perseverare. Beatus qui ibidem bene vixit et feliciter consummavit. Si vis debite stare et proficere, teneas te tamquam exulem et peregrinum super terram. Oportet te stultum fieri propter Christum, si vis religiosam ducere vitam.
2 Habitus et tonsura modicum faciunt, sed mutatio morum et integra mortificatio passionum verum faciunt religiosum. Qui aliud quaerit quam pure Deum et animae suae salutem non inveniet nisi tribulationem et dolorem. Non potest etiam diu stare pacificus qui non nititur esse minimus et omnibus subiectus. Ad serviendum venisti, non ad regendum. Ad patiendum et laborandum scias te vocatum, non ad otiandum vel fabulandum. Hic ergo probantur homines sicut aurum in fornace. Hic nemo potest stare, nisi ex toto corde se voluerit propter Deum humiliare.
1 Intuere sanctorum Patrum vivida exempla, in quibus vera perfectio fulsit, et videbis quam modicum sit et vere nihil quod nos agimus. Heu quid est vita nostra, si illis fuerit comparata? Sancti et amici Christi Domino servierunt in fame et siti, in frigore et nuditate, in labore et fatigatione, in vigiliis et ieiuniis, in orationibus et sanctis meditationibus, in persecutionibus et opprobriis multis. O quam multas et graves tribulationes passi sunt Apostoli, Martyres et Confessores, Virgines et reliqui omnes qui Christi vestigia voluerunt sequi! Nam animas suas in hoc mundo oderunt, ut in vitam aeternam eas possiderent. O quam strictam et abdicatam vitam sancti Patres in eterno duxerunt, quam longas et graves tentationes pertulerunt, quam frequenter ab inimico vexati sunt, quam crebras et fervidas orationes Deo obtulerunt, quam rigidas abstinentias peregerunt, quam magnum zelum et fervorem ad spiritualem profectum habuerunt, quam forte bellum adversus edomationem vitiorum gesserunt, quam puram et rectam intentionem ad Deum tenuerunt! Per diem laborabant et noctibus orationi diutine vacabant, quamquam laborando ab orationi mentali minime cessarent. Omne tempus utiliter expendebant. Omnis hora ad vacandum Deo brevis videbatur et, prae magna dulcedine contemplationis, etiam oblivioni tradebatur necessitas corporalis refectionis. Omnibus divitiis, dignitatibus, honoribus, amicis et cognatis renuntiabant: nihil de mundo habere cupiebant. Vix necessaria vitae sumebant, corpori servire etiam in necessitate dolebant.
2 Pauperes igitur erant rebus terrenis, sed divites valde in gratia et virtutibus. Foris egebant, sed intus gratia et consolatione divina reficiebantur. Mundo erant alieni, sed Deo proximi ac familiares amici. Sibi ipsis videbantur tamquam nihili et huic mundo despecti, sed erant in oculis Dei pretiosi et delecti. In vera humilitate stabant, in simplici obedientia vivebant, in caritate et patientia ambulabant, et ideo quotidie proficiebant et magnam apud Deum obtinebant gratiam. Dati sunt in exemplum omnibus religiosis et plus provocare nos debent ad bene proficiendum, quam tepidorum numerus ad relaxandum.
3 O quantus fervor omnium religiosorum in principio suae sanctae institutionis fuit! O quanta devotio orationis, quanta aemulatio virtutis, quam magna disciplina viguit, quanta reverentia et obedientia sub regula in omnibus effloruit! Testantur adhuc vestigia derelicta, quod vere viri sancti et perfecti fuerunt, qui tam strenue militantes mundum suppeditaverunt. Iam magnus utique putatur si quis transgressor non fuerit, si quis quod accidit cum patientia tolerare potuerit. O tepor et neglegentia status nostri quod tam cito declinamus a pristino fervore et iam taedet vivere prae lassitudine et tepore! Utinam in te penitus non dormiret profectus virtutum, qui multa saepius exempla vidisti devotorum!
1 Vita boni religiosi omnibus virtutibus pollere debet, ut sit talis interius qualis ab hominibus videtur exterius. Et multo plus debet esse intus, quam quod cernitur foris, quia inspector noster est Deus, quem summopere revereri debemus ubicumque fuerimus, et tamquam angeli in conspectu eius mundi incedere. Omni die renovare debemus propositum nostrum et ad fervorem nos excitare, quasi hodie primum ad conversionem venissemus, ac dicere: Adiuva me, Domine Deus, in bono proposito et sancto servitio tuo et da mihi nunc hodie perfecte incipere, quia nihil est quod hactenus feci. Secundum propositum nostrum est cursus profectus nostri, et multa diligentia opus est bene proficere volenti. Quod si fortiter proponens saepe deficit, quid faciet ille qui raro aut minus fixe aliquid proponit? Variis tamen modis contingit desertio propositi nostri, et levis omissio exercitiorum vix sine aliquo dispendio transit. Iustorum propositum in gratia potius Dei, quam in propria patientia pendet, in quo et semper confidunt, quidquid arripiunt. Nam homo proponit, sed Deus disponit, nec est in homine via eius. Si pietatis causa aut fraternae utilitatis proposito quandoque consuetum omittitur exercitium, facile postea poterit recuperari. Si autem taedio animi vel negligentia facile relinquitur, satis culpabile est et nocivum sentitur.
2 Conemur quantum possumus, adhuc leviter deficiemus in multis. Semper tamen aliquid certi proponendum est, et illa praecipue proponenda sunt quae amplius nos impediunt. Exteriora nostra et interiora pariter nobis scrutanda sunt et ordinanda, quia utraque expediunt ad proprium profectum. Si non continue te vales colligere, saltem interdum et ad minus semel in die, mane videlicet aut vespere. Mane propone, vespere discute mores tuos, qualis hodie fuisti in verbo, opere et cogitatione, quia in his forsan Deum saepius offendisti et proximum. Accinge te sicut vir fortis contra diabolicas nequitias, frena gulam et omnem carnis inclinationem facilius frenabis. Numquam sis ex toto otiosus, sed aut legens, aut scribens, aut orans, aut meditans, aut aliquid utilitatis pro communi laborans. Corporalia tamen exercitia discrete sunt agenda, nec omnibus aequaliter assumenda. Quae communia non sunt, non sunt foris ostendenda, nam in secreto tutius exercentur privata. Cavendum tamen ne piger sis ad communia, et ad singularia promptior. Sed, expletis integre et fideliter debitis et iniunctis, si iam ultra tempus vacat, redde te tibi prout tua devotio desiderat. Non possunt omnes habere exercitium unum, sed aliud isti aliud illi magis deservit, et pro temporum congruentia diversa placent exercitia, quia alia in festis alia in feriatis magis sapiunt diebus. Aliis indigemus tempore temptationis et aliis tempore pacis et quietis. Alia cum tristamur libet cogitare et alia cum laeti in Domino fuerimus.
3 Circa principalia festa renovanda sunt bona exercitia et Sanctorum suffragia ferventius imploranda. De festo in festum proponere debemus, quasi tunc de saeculo migraturi et ad aeternum festum perventuri. Ideoque sollicite nos praeparare debemus in devotis temporibus et devotius conversari atque omnem observantiam strictius custodire, tamquam in brevi laboris nostri praemium a Deo percepturi. Et si dilatum fuerit, credamus nos minus bene paratos atque indignos tantae gloriae quae revelabitur in nobis tempore praefinito et studeamus nos melius ad exitum praeparare. Beatus servus, ait evangelista Lucas, quem, cum venerit Dominus, invenerit vigilantem. Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum.
1 Quaere aptum tempus vacandi tibi. De beneficiis Dei frequenter cogita. Relinque curiosa; tales potius perlege materias, quae compunctionem magis praestent quam occupationem. Si te subtraxeris a superfluis locutionibus et curiosis circuitionibus, necnon a novitatibus et rumoribus audiendis, invenies tempus sufficiens et aptum bonis meditationibus insistendi. Maximi Sanctorum humana consortia, ubi poterant, vitabant et Deo in secreto vivere eligebant. Dixit quidam: Quoties inter homines fui, minor homo redii. Hoc saepius experimur quando diu confabulamur. Facilius est enim tacere, quam in verbo non excedere. Facilius est domi latere, quam foris se posse sufficienter custodire. Qui igitur intendit ad interiora et spiritualia pervenire oportet eum cum Iesu a turba declinare. Nemo secure apparet, nisi qui libenter latet. [Nemo secure loquitur, nisi qui libenter tacet. Nemo secure praeest, nisi qui libenter subest.] Nemo secure praecipit, nisi qui obedire didicit. Nemo secure gaudet, nisi qui testimonium bonae conscientiae habet.
2 Semper tamen Sanctorum securitas plena timoris Dei extitit. Nec eo minus solliciti et humiles in se fuerunt, quia magnis virtutibus et gratia emicuerunt. Pravorum autem securitas ex superbia et praesumptione oritur, et in finem in desperationem sui vertitur. Numquam promittas tibi securitatem in hac vita, quamvis bonus videaris coenobita aut bonus eremita. Saepe meliores in aestimatione hominum magis periclitati sunt propter nimiam suam confidentiam. Unde multum utilius est ut non penitus tentationibus careant, sed saepius impugnentur, ne nimium securi sint, ne forte in superbiam eleventur, ne etiam ad exteriores consolationes licentius declinent. O qui numquam transitoriam laetitiam quaereret, qui numquam cum mundo se occuparet, quam bonam conscientiam servaret! O qui omnem vanam sollicitudinem amputaret et dumtaxat salutaria ac divina cogitaret et totam spem suam in Deo constitueret, quam magnam pacem et quietem possideret! Nemo dignus est coelesti consolatione, nisi diligenter se exercuerit in sancta compunctione. Si vis corde tenus compungi, intra cubiculum tuum et exclude tumultum mundi, sicut scriptum est: In cubilibus vestris compungimini. In cella invenies quod de foris saepius amittes. Cella continuata dulcescit et male custodita taedium generat. Si in principio conversionis tuae bene eam incolueris et custodieris, erit postea tibi amica dilecta et gratissimum solatium.
3 In silentio et quiete proficit anima devota et discit abscondita scripturarum. Ibi invenit fluenta lacrimarum, quibus singulis noctibus se lavet et mundet, ut Conditori suo tanto familiarior fiat, quanto longius ab omni saeculari tumultu degit. Qui ergo se subtrahit a notis et amicis, approximabit illi Deus cum Angelis sanctis. Melius est latere et sui curam agere quam, se neglecto, signa facere. Laudabile est homini religioso raro foras ire, fugere videri et nolle homines videre. Quid vis videre quod non licet habere? Transit mundus et concupiscentia eius. Trahunt desideria sensualitatis ad spatiandum, sed cum hora transierit, quid nisi gravitatem conscientiae et cordis dispersionem portat? Laetus exitus tristem saepe reditum parit, et laeta vigilia serotina triste mane facit. Sic omne carnale gaudium blande intrat, sed in fine mordet et perimit. [Quid potes alibi videre quod hic non vides? Ecce coelum et terra et omnia elementa, nam ex istis omnia sunt facta.] Quid potes videre alicubi quod diu potest sub sole permanere? Credis te forsitan satiari, sed non poteris pertingere. Si cuncta videres praesentia, quid esset nisi visio vana? Leva oculos tuos ad Deum in excelsis et ora pro peccatis tuis et negligentiis. Dimitte vana vanis, tu autem intende illis quae tibi praecipit Deus. Claude super te ostium tuum et voca ad te Iesum dilectum tuum. Mane cum eo in cella, quia non invenies alibi tantam pacem. Si non exisses nec quidquam de rumoribus audisses, melius in bona pace permansisses. Ex quo nova delectaris aliquando audire, oportet te exinde turbationem cordis tolerare.
1 Si vis aliquid proficere, conserva te in timore Dei et noli esse nimis liber, sed sub disciplina cohibe omnes sensus tuos, nec ineptae te tradas laetitiae. Da te ad cordis compunctionem, et invenies devotionem. Compunctio multa bona aperit, quae dissolutio cito perdere consuevit. Mirum est quod homo possit unquam perfecte laetari in hac vita, qui suum exilium et tam multa pericula animae suae considerat et pensat. Propter levitatem cordis et negligentiam defectuum nostrorum non sentimus animae nostrae dolores, sed saepe vane reddimus verba quando merito flere deberemus. Non est vera libertas nec bona conscientia, nisi in timore Dei. Felix qui abicere potest omne impedimentum distractionis et ad unionem se redigere sanctae compunctionis. Felix qui a se abdicat quidquid suam conscientiam maculare potest vel gravare. Certa viriliter, consuetudo consuetudine vincitur. Si tu scis homines dimittere, ipsi bene dimittent te tua facta facere. Non attrahas tibi res aliorum, nec te implices causis maiorum. Habeas semper oculum super te primum et admoneas te ipsum specialiter prae omnibus tibi dilectis. Si non habes favorem hominum, noli exinde tristari, sed hoc tibi sit grave quia non habes te satis bene et circumspecte, sicut deceret servum Dei et devotum religiosum conversari.
2 Utilius est saepe et securius quod homo non habeat multas consolationes in hac vita, secundum carnem praecipue. Tamen quod divinas non habemus, aut rarius sentimus nos devotos, in culpa sumus, quia compunctionem non quaerimus cordis ac vanas et extrinsecas non abicimus. Cognosce te indignum divina consolatione, sed magis dignum multa tribulatione. Quando homo perfecte est compunctus, tunc gravis et amarus est ei totus mundus. Bonus homo sufficientem invenit materiam dolendi et flendi. Sive enim considerat se, sive de proximo pensat, scit quia nemo sine tribulatione hic vivit. Et quanto strictius sese considerat, tanto amplius dolet. Materiae iusti doloris et internae compunctionis sunt peccata et vitia nostra, quibus ita involuti iacemus, ut raro coelestia contemplari valeamus. Si frequentius de morte tua quam de longitudine vitae tuae cogitares, non dubium quin frequentius te emendares. Si etiam futuras inferni sive purgatorii poenas cordialiter perpenderes, credo quod libenter dolorem et laborem sustineres et nihil rigoris formidares. Sed quia ista ad cor non transeunt et blandimenta adhuc amamus, ideo frigidi et valde pigri remanemus. Saepe est inopia spiritus, unde tam leviter conqueritur miserum corpus. Ora igitur humiliter ad Dominum, ut det tibi compunctionis spiritum, et dic cum Propheta: Ciba me, Domine, pane lacrimarum et potum da mihi in lacrimis in mensura.
1 Miser es ubicumque fueris et quocumque te verteris, nisi ad Deum te convertas. Quid turbaris quia non succedit tibi sicut vis et desideras? Quis est qui habeat omnia secundum suam voluntatem? Nec ego nec tu nec aliquis hominum super terram. Nemo est in mundo sine aliqua tribulatione vel angustia, quamvis rex sit vel papa. Quis est qui melius habet? Utique qui pro Deo aliquid pati valet. Dicunt multi imbecilles et infirmi: Ecce quam bonam vitam ille habet, quam dives et quam magnus, quam potens et excelsus. Sed attende ad coelestia bona et videbis quod omnia ista temporalia sunt, sed magis incerta et valde gravantia, quia numquam sine sollicitudine et timore possidentur. Non est hominis felicitas habere temporalia ad abundantiam, sed sufficit ei mediocritas. Vere miseria est vivere super terram. Quanto homo voluerit esse spiritualior, tanto praesens vita fit ei amarior, quia sentit melius et videt clarius humanae corruptionis effectus. Nam comedere bibere vigilare dormire quiescere laborare et ceteris necessitatibus naturae subiacere vere magna miseria est et afflictio homini devoto, qui libenter esset absolutus et liber ab omni peccato. Valde enim gravatur interior homo necessitatibus corporalibus in hoc mundo. Unde Propheta devote rogat quatenus ab istis liber esse valeat dicens: De necessitatibus meis erue me, Domine.
2 Sed vae non cognoscentibus suam miseriam et corruptibilem vitam! Nam in tantum quidam hanc amplectuntur - licet etiam vix necessaria laborando aut mendicando habeant - ut, si possent hic semper vivere, de regno Dei nihil curarent. O insani et infideles corde, qui tam profunde in terris iacent, ut nihil nisi carnalia sapiant! Sed miseri adhuc in fine sentient graviter quam vile et nihilum erat quod amaverunt. Sancti autem Dei et omnes devoti amici Christi non attenderunt quae carni placuerunt, nec quae in hoc tempore floruerunt, sed tota spes eorum et intentio ad aeterna bona anhelabat. Ferebatur totum desiderium eorum ad mansura et invisibilia, ne amore visibilium traherentur ad infima. Noli, frater, amittere confidentiam proficiendi ad spiritualia. Adhuc enim habes tempus et horam. Quare vis procrastinare propositum tuum? Surge et in instanti incipe et dic: Nunc est tempus faciendi, nunc tempus pugnandi est, nunc tempus aptum est emendandi. Quando male habes et tribularis, tunc tempus promerendi. Oportet te transire per ignem et aquam, antequam venias ad refrigerium. Nisi tibi vim feceris, vitium non superabis. Quamdiu istud fragile corpus gerimus, sine peccato esse non possumus nec sine taedio et dolore vivere. Libenter haberemus ab omni miseria quietem, sed quia per peccatum perdidimus innocentiam, amisimus etiam veram beatitudinem. Ideo oportet nos tenere patientiam et Dei expectare misericordiam, donec transeat iniquitas haec et mortalitas absorbeatur a vita.
3 O quanta fragilitas humana, quae semper prona est ad vitia! Hodie confiteris peccata tua, et cras iterum perpetras confessa. Nunc proponis cavere, et post horam ita agis quasi nihil proposuisses. Merito ergo nosmetipsos humiliare possumus, nec unquam aliquid magni de nobis sentire, quia tam fragiles et instabiles sumus. Cito etiam potest perdi per negligentiam quod multo labore vix tandem acquisitum est per gratiam. Quid fiet de nobis adhuc in fine, qui tepescimus tam mane? Vae nobis si sic volumus declinare ad quietem, quasi iam pax sit et securitas, cum necdum appareat vestigium sanctitatis verae in nostra conversatione. Bene opus esset quod adhuc institueremur, tamquam boni novitii, ad mores optimos, si forte spes esset de futura emendatione et maiori spirituali profectu.
1 Valde cito erit tecum hoc factum: vide aliter quomodo te habeas. Hodie homo est, et cras non comparet. Cum autem sublatus fuerit ab oculis, etiam cito transit a mente. O hebetudo et duritia cordis humani, quod solum praesentia meditatur et futura non magis praevidet! Sic te in omni facto et cogitatu debes tenere, quasi statim esses moriturus. Si bonam conscientiam haberes, non multum mortem timeres. Melius esset peccata cavere, quam mortem fugere. Si hodie non es paratus, quomodo cras eris? Cras est dies incerta, et quid scis si crastinum habebis? Quid prodest diu vivere, quando parum emendamur? Ah, longa vita non semper emendat, sed saepe culpam magis auget. Utinam per unam diem bene essemus conversati in hoc mundo! Multi annos computant conversionis, sed saepe parvus est fructus emendationis. Si formidolosum est mori, forsitan periculosius est diu vivere. Beatus qui horam mortis suae semper ante oculos habet et ad moriendum quotidie se disponit. Si vidisti aliquem mori, cogita quia tu per eandem viam transibis. Cum mane fuerit, pura te ad vesperum non perventurum. Vespere autem facto, mafie non audeas tibi polliceri. Semper ergo paratus esto et taliter vive, ut numquam imparatum te mors inveniat.
2 Multi subito et improvise moriuntur. Nam hora qua non putatur Filius hominis veniet. Quando illa extrema hora venerit, multum aliter sentire incipies de tota vita tua praeterita et valde dolebis quia tam negligens et remissus fuisti. Quam felix et prudens qui talis nunc nititur esse in vita, qualis optat inveniri in morte! Dabit namque magnam fiduciam moriendi perfectus contemptus mundi, fervens desiderium in virtutibus proficiendi, amor disciplinae, labor poenitentiae, promptitudo obedientiae, abnegatio sui et supportatio cuiuslibet adversitatis pro amore Christi. Multa bona opera potes operari dum sanus es, sed infirmatus nescio quid poteris. Pauci ex infirmitate emendantur, sic et qui multum peregrinantur raro sanctificantur. Noli confidere super amicos et proximos, nec in futuris salutem tuam differas, quia citius obliviscentur tui homines, quam existimas. Melius est nunc tempestive providere et aliquid bolli praemittere, quam super aliorum auxilio sperare. Si non es pro teipso sollicitus modo, quis erit sollicitus pro te in futuro? Nunc tempus est valde pretiosum, sed proh dolor, quod hoc inutilius expendis in qua promereri vales unde aeternaliter vivas! Veniet quando unam diem seu horam pro emendatione desiderabis, et nescio an impetrabis. Eia carissime, de quanto periculo te poteris liberare, de quam magno timore eripere, si modo semper timoratus fueris et de morte suspectus! Stude nunc taliter vivere, ut in hora mortis valeas potius gaudere quam timere. Disce nunc mori mundo, ut tunc incipias vivere cum Christo. Disce nunc omnia contemnere, ut tunc possis libere ad Christum pergere. Castiga corpus tuum per poenitentiam, ut tunc valeas certam habere confidentiam.
3 Ah, stulte, quid cogitas te diu victurum, cum nullum diem habeas securum? Quam multi decepti sunt et insperati de corpore extracti! Quotiens audisti a dicentibus, quia ille gladio cecidit, ille submersus est, ille ab alto ruens cervicem fregit, ille manducando obriguit, ille ludendo finem fecit; alius igne, alius ferro, alius peste, alius latrocinio interiit. Et sic omnium finis mors est, et vita hominum tamquam umbra cito pertransit. Quis memorabitur tui post mortem et quis orabit pro te? Age age nunc, carissime, quidquid pro te agere potes, quia nescis quando morieris. Nescis etiam quid tibi post mortem sequatur. Dum tempus habes, congrega divitias immortales. Praeter salutem tuam nihil cogites. Solum quae Dei sunt cures. Fac nunc tibi amicos venerando Sanctos et eorum actus imitando, ut cum defeceris in hac vita, illi te recipiant in aeterna tabernacula. Serva te tamquam peregrinum et hospitem super terram, ad quem nihil spectat de mundi negotiis. Serva cor liberum et ad Deum erectum, quia non habes hic manentem civitatem. Illuc gemitus et preces quotidianas cum lacrimis dirige, ut spiritus tuus mereatur post mortem ad Dominum feliciter transire.
1 In omnibus rebus respice finem et qualiter ante districtum iudicem stabis, cui nihil est occultum, qui muneribus non placatur nec excusationes recipit, sed quod iustum est iudicabit. O miserrime et insipiens, quid respondebis Deo omnia mala tua scienti, qui interdum times vultum hominis irati? Ut quid non provides tibi in die iudicii, quando nemo poterit per alium excusari vel defendi, sed unusquisque sufficiens onus suum portabit sibi ipsi? Nunc labor tuus est fructuosus, fletus acceptabilis, gemitus exaudibilis, dolor satisfactorius et purgativus.
2 Habet magnum et salubre purgatorium homo patiens, qui suscipiens iniurias plus dolet de alterius malitia quam de sua iniuria, qui pro contrariantibus sibi libenter orat et ex corde culpas indulget, qui veniam ab aliis petere non retardat, qui facilius miseretur quam irascitur, qui sibi ipsi violentiam saepe facit et carnem suam omnino spiritui subiugare conatur. Melius est modo purgare peccata et vitia resecare, quam in futuro purganda reservare. Vere nos ipsos decipimus per inordinatum amorem quem ad carnem habemus. Quid aliud ille ignis devorabit, nisi peccata tua? Quanto amplius nunc tibi ipsi parcis et carnem sequeris, postea lues tanto durius et maiorem materiam comburendi reservas. In quibus homo peccavit, in illis gravius punietur. Ibi accidiosi ardentibus stimulis pungentur, et gulosi ingenti fame ac siti cruciabuntur. Ibi luxuriosi et voluptatum amatores ardenti pice et foetido sulphure perfundentur, et sicut furiosi canes prae dolore invidiosi ululabunt. Nullum vitium erit, quod suum proprium cruciatum non habeat. Ibi superbi omni confusione replebuntur, et avari miserrima egestate artabuntur. Ibi erit una hora gravior in poena, quam hic centum anni in amarissima poenitentia. Ibi nulla requies, nulla consolatio damnatis. Hic tamen interdum cessatur a laboribus atque amicorum fruitur solatiis.
3 Esto modo sollicitus et dolens pro peccatis tuis, ut in die iudicii sis securus propetenus cum beatis. Tunc enim iusti stabunt in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt et depresserunt. Tunc stabit ad iudicandum qui modo se subicit humiliter iudiciis hominum. Tunc magnam fiduciam habebit pauper et humilis, et pavebit undique superbus. Tunc videbitur sapiens in hoc mundo fuisse qui pro Christo didicit stultus esse et despectus. Tunc placebit omnis tribulatio patienter perpessa, et omnis iniquitas oppilabit os suum. Tunc gaudebit omnis devotus, et maerebit omnis irreligiosus. Tunc plus exultabit caro afflicta, quam si in deliciis semper fuisset nutrita. Tunc splendebit habitus vilis, et obtenebrescet vestis subtilis. Tunc plus laudabitur pauperculum domicilium, quam deauratum palatium. Tunc plus iuvabit constans patientia, quam omnis mundi potentia. Tunc amplius exaltabitur simplex obedientia, quam omnis saecularis astutia. Tunc plus laetificabit pura et simplex conscientia et bona, quam docta philosophia. Tunc plus ponderabit contemptus divitiarum, quam totus thesaurus terrigenarum. Tunc magis consolaberis super devota oratione, quam super delicata comestione. Tunc potius gaudebis de servato silentio, quam de longa fabulatione. Tunc plus valebunt sancta opera, quam multa pulchra verba. Tunc plus valebit stricta vita et ardua poenitentia, quam omnis delectatio terrena.
4 Disce nunc in modico pati, ut tunc a gravioribus valeas liberari. Hic primo proba quid possis pati postea. Si nunc tam parum non vales sustinere, quomodo poteris aeterna tormenta sufferre? Si modo modica passio te tam impatientem efficit, tunc gehenna quid faciet? Ecce vere non potes duo gaudia habere, delectari hic in mundo et postea regnare cum Christo. Si usque in hodiernum diem semper in honoribus et voluptatibus vixisses, quid totum tibi profuisset, si iam in instanti mori contingeret? Omnia ergo vanitas, praeter amare Deum et illi soli servire. Qui enim Deum ex toto corde amat, nec mortem nec supplicium nec iudicium nec infernum metuit, quia perfectus amor securum ad Deum accessum facit. Quem autem adhuc peccare delectat, non mirum si mortem et iudicium timeat. Bonum tamen est, ut si necdum amor a malo te revocat, saltem timor gehennae te coerceat. Qui vero timorem Dei postponit, diu stare non valebit, sed diaboli laqueos citius incurret.
1 Esto vigilans et diligens in Dei servitio et cogita frequenter ad quid venisti et cur saeculum reliquisti. Nonne ut Deo viveres et spiritualis fieres? Igitur ad profectum ferveas, quia mercedem laborum tuorum in brevi recipies, nec erit tunc amplius timor aut dolor in finibus tuis. Modicum nunc laborabis, et magnam requiem, imo perpetuam laetitiam invenies. Si tu permanseris fidelis et fervidus in agendo, Deus proculdubio erit fidelis et locuples in retribuendo. Spem bonam retinere debes quod ad palmam pervenies, sed securitatem capere non oportet, ne torpeas aut elatus fias. Cum enim quidam anxius inter metum et spem frequenter fluctuaret, et quadam vice moerore confectus in ecclesia ante quoddam altare se in oratione prostravisset, haec intra se revolvit dicens: O si scirem quod adhuc perseveraturus essem! Statimque audivit divinum intus responsum: Quid, si hoc scires, quid facere velles? Fac nunc quod facere velles, et bene securus eris. Moxque consolatus et confortatus divinae se commisit voluntati, et cessavit anxia fluctuatio. Noluitque curiose investigare, ut sciret quae sibi essent futura, sed magis studuit inquirere quae esset voluntas Dei beneplacens et perfecta ad omne opus inchoandum et perficiendum. Spera in Domino et fac bonitatem, ait Propheta, et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius.
2 Unum est quod multos a profectu et ferventi emendatione retrahit, horror difficultatis seu labor certaminis. Illi maxime prae aliis in virtutibus proficiunt, qui ea quae sibi magis gravia et contraria sunt vincere nituntur. Nam ibi homo plus proficit et gratiam meretur ampliorem, ubi magis seipsum vincit et in spiritu mortificat. Sed non omnes habent aeque multum ad vincendum et moriendum. Diligens autem aemulator valentior erit ad proficiendum, etiamsi plures habeat passiones, quam alius bene morigeratus, minus tamen fervens ad virtutes. Duo specialiter ad magnam emendationem iuvant, videlicet subtrahere se violenter ad quod natura vitiose inclinatur, et ferventer instare pro bono qua amplius quis indiget. Illa etiam magis studeas cavere et vincere, quae tibi in aliis frequentius displicent. Ubique profectum tuum capies, ut si bona exempla videas vel audias, de imitandis accendaris. Si quid autem reprehensibile consideraveris, cave ne idem facias, aut si aliquando fecisti, citius emendare te studeas. Sicut oculus tuus alios considerat, sic iterum ab aliis notaris. Quam iucundum et dulce est videre fervidos et devotos fratres bene morigeratos et disciplinatos! Quam triste est et grave videre inordinate ambulantes, qui ea ad quae vocati sunt non exercent! Quam nocivum est negligere vocationis suae propositum et ad non commissa sensum inclinare!
3 Memor esto arrepti propositi, et imaginem Crucifixi tibi propone. Bene verecundari potes inspecta vita Iesu Christi, quia necdum magis illi te conformare studuisti, licet diu in via Dei fuisti. Religiosus qui se intente et devote in sanctissima vita et passione Domini exercet omnia utilia et necessaria sibi abundanter ibi inveniet, nec opus est ut extra Iesum aliquid melius quaerat. O si Iesus crucifixus in cor nostrum veniret, quam cito et sufficienter docti essemus! Religiosus fervidus bene omnia portat et capit quae illi iubentur. Religiosus negligens et tepidus habet tribulationem super tribulationem et ex omni parte patitur angustiam, quia interiori consolatione caret et exteriorem quaerere prohibetur. Religiosus extra disciplinam vivens gravi patet ruinae. Qui laxiora quaerit et remissiora semper in angustiis erit, quia aut unum aut reliquum displicebit sibi. Quomodo faciunt tam multi alii religiosi, qui satis artati sunt sub disciplina claustrali? Raro exeunt, abstracte vivunt, pauperrime comedunt, grosse vestiuntur. Multum laborant, parum loquuntur, diu vigilant, mature surgunt et orationes prolongant, frequenter legunt et se in omni disciplina custodiunt. Attende Carthusienses et Cistercienses ac diversae religionis monachos et moniales, qualiter omni nocte ad psallendum Deo surgunt. Et ideo turpe est ut tu debeas in tam sancto opere dormitare et pigritare, ubi tanta multitudo religiosorum incipit Deo iubilare. O si nihil aliud faciendum incumberet, nisi Domi. num Deum nostrum toto corde et ore laudare! O si numquam indigeres comedere nec bibere nec dormire, sed semper posses Deum laudare et solummodo spiritualibus studiis vacare! Tunc multo felicior esses, quam modo carni ex qualicumque necessitate serviens. Utinam non essent istae necessitates, sed solummodo spirituales animae refectiones, quas heu satis raro degustamus!
4 Quando homo ad hoc pervenit, quod de nulla creatura consolationem quaerit, tunc ei Deus primo perfecte sapere incipit. Tunc etiam bene contentus de omni eventu rerum erit, tunc nec pro magno laetabitur nec pro modico contristabitur, sed ponit se integre et fiducialiter in Deo, qui est ei omnia in omnibus, cui nihil utique perit nec moritur, sed omnia ei vivunt et ad nutum incunctanter deserviunt. Memento semper finis et quia perditum non redit tempus. Sine sollicitudine et diligentia numquam acquires virtutes. Si incipis tepescere, incipis male habere. Si autem dederis te ad fervorem, invenies magnam pacem et senties leviorem laborem propter Dei gratiam et virtutis amorem. Homo fervidus et diligens ad omnia est paratus. Maior labor est resistere vitiis et passionibus, quam corporalibus insudare laboribus. Qui parvos non devitat defectus paulatim labitur ad maiora. Gaudebis semper de vespere, si diem expendes fructuose. Vigila super teipsum, et quidquid de aliis sit, non negligas teipsum. Tantum proficies, quantum tibi ipsi vim intuleris. Amen.
Adoremus Jesum-Eucharistiam! | Pagina domestica >> Varia >> >> Libri >> De Imitatione Christi