Adoremus Jesum-Eucharistiam! | Pagina domestica >> Varia >> >> Libri >> De Imitatione Christi
1. Regnum Dei intra vos est, dicit Dominus. Converte te ex toto corde tuo ad Dominum et relinque hunc miserum mundum, et inveniet anima tua requiem. Disce exteriora contemnere et ad interiora te dare, et videbis regnum Dei intra te venire. Est enim regnum Dei pax et gaudium in Spiritu Sancto, quod non datur impiis. Veniet ad te Christus ostendens tibi consolationem suam, si dignam illi ab intus paraveris mansionem. Omnis gloria eius et decor ab intra est, et ibi complacet sibi. Frequens illi visitatio cum homine interno, dulcis sermocinatio, grata consolatio, multa pax, familiaritas stupenda nimis. Eia, anima fidelis, praepara huic Sponso cor tuum, quatenus ad te venire et in te habitare dignetur. Sic enim dicit: "Si quis diligit me sermonem meum servabit, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus". Da ergo Christo locum et ceteris omnibus nega introitum. Cum Christum habueris, dives es et sufficit tibi. Ipse erit provisor tuus et fidelis procurator in omnibus, ut non sit opus in hominibus sperare. Homines enim cito mutantur et deficiunt velociter. Christus autem manet in aeternum et adstat usque in finem firmiter. Non est magna fiducia ponenda in homine fragili et mortali, etiamsi utilis sit et dilectus, neque tristitia multa capienda ex hoc, si interdum adversetur et contradicat. Qui hodie tecum sunt cras contrariari possunt et e converso saepe ut aura vertuntur. 2. Pone totam fiduciam tuam in Domino, et sit ipse timor tuus et amor tuus. Ipse pro te respondebit et faciet bene sicut melius fuerit. Non habes hic manentem civitatem et, ubicumque fueris, extraneus es et peregrinus, nec requiem aliquando habebis, nisi Christo intime fueris unitus. Quid hic circumspicis, cum iste non sit locus tuae requietionis? In coelestibus debet esse habitatio tua, et sicut in transitu cuncta sunt aspicienda. Transeunt omnia, et tu cum eis pariter. Vide ut non haereas, ne capiaris et pereas. Apud Altissimum sit cogitatio tua, et deprecatio tua ad Christum sine intermissione dirigatur. Si nescis alta speculari et coelestia, requiesce in passione Christi et in sacris vulneribus eius libenter habita. Si enim ad vulnera et speciosa stigmata Iesu devote confugis, magnam in tribulatione senties consolationem, nec multum curabis hominum despectiones faciliterque verba detrahentium perferes. Iesus Christus Dominus fuit etiam in mundo ab hominibus despectus et in maxima necessitate a notis et amicis inter opprobria derelictus. Dominus Iesus pari voluit et despici, et tu audes de aliquo conqueri? Christus habuit adversarios et oblocutores, et tu vis omnes habere amicos et benefactores? Unde coronabitur patientia tua, si nihil adversitatis occurrit? Si nihil contrarium vis pati, quomodo eris amicus Christi? Sustine cum Christo et pro Christo, si vis regnare cum Christo. Si semel perfecte introisses in interiora Iesu et modicum de ardenti amore eius sapuisses, tunc de proprio commodo vel incommodo nihil curares, sed magis de opprobrio illato gauderes, quia amor Iesu facit hominem se ipsum contemnere. 3. Amator Iesu et verus internus et liber ab affectionibus inordinatis potest se ad Deum libere convertere et elevare se super seipsum in spiritu ac fruitive quiescere. Cui sapiunt omnia prout sunt, non ut dicuntur aut aestimantur, hic vere sapiens est et doctus a Deo magis quam ab hominibus. Qui ab intra scit ambulare et modicum res ab extra ponderare non requirit loca nec tempora expectat ad habenda devota exercitia. Homo internus cito se recolligit et numquam se totum ad exteriora effundit. Non illi obest labor exterior aut occupatio ad tempus necessaria, sed sicut res eveniunt sic se illis accomodat. Qui intus bene dispositus est et ordinatus non curat mirabiles et perversos hominum gestus. Tantum homo impeditur et distrahitur, quantum sibi res attrahit. Si recte tibi esses et bene purgatus esses, omnia tibi in bonum cederent et profectum. Ideo multa tibi saepe displicent et saepe conturbant, quia adhuc non es perfecte tibi mortuus nec segregatus ab omnibus terrenis. Nihil sic maculat et implicat cor hominis sicut impurus amor in creaturis. Si renuis consolari exterius, poteris coelestia speculari et frequenter interius iubilare.
1. Non magni pendas quis pro te vel contra te sit, sed hoc age et cura ut Deus tecum sit in omni re quam facis. Habeas conscientiam bonam, et Deus bene te defensabit. Quem enim adiuvare voluerit, nullius perversitas nocere poterit. Si tu scis tacere et pati, videbis proculdubio auxilium Domini. Ipse novit tempus et modum liberandi te, et ideo debes te illi resignare. Dei est adiuvare et ab omni confusione liberare. 2. Saepe valde prodest ad maiorem humilitatem conservandam, quod defectus nostros alii sciunt et redarguunt. Quando homo pro defectibus suis se humiliat, tunc faciliter alios placat et leviter satisfacit sibi irascentibus. Humilem Deus protegit et liberat. Humilem diligit et consolatur. Humili homini se inclinat. Humili largitur gratiam magnam et, post suam depressionem, levat ad gloriam. Humili sua secreta revelat et ad se dulciter trahit et invitat. Humilis, accepta contumelia et confusione, satis bene est in pace, quia stat in Deo et non in mundo. Non reputes te aliquid profecisse, nisi omnibus inferiorem te esse sentias.
1. Pone te primo in pace et tunc alios poteris pacificare. Homo pacificus plus prodest quam bene doctus. Homo passionatus etiam bonum in malum trahit et faciliter malum credit. Bonus homo pacificus omnia ad bonum convertit. Qui bene in pace est de nullo suspicatur. Qui autem male contentus est et commotus variis suspicionibus agitatur, nec ipse quiescit nec alios quiescere permittit. Dicit saepe quod dicere non debet et omittit saepe quod sibi magis facete expediret. Considerat quod alii facere tenentur et negligit quod ipse facere tenetur. Habe ergo primo zelum super te ipsum, tunc zelare poteris etiam iuste proximum tuum. Tu bene facta tua scis excusare et tolerare, et aliorum non vis accipere excusationes. Iustus esses si te accusares et fratrem tuum excusares. Si portati vis, porta alium. 2. Vide quam longe es adhuc a vera caritate et humilitate, quae nulli novit indignari vel irasci, nisi tantum sibi ipsi. Non est magnum cum bonis et mansuetis conversari. Hoc enim omnibus naturaliter placet, et unusquisque libenter pacem habet et secum sentientes magis diligit. Sed cum duris et perversis aut indisciplinatis aut nobis contrariantibus pacifice posse vivere magna gratia est et laudabile nimis virileque factum. Sed sunt qui seipsos in pace tenent et cum aliis etiam pacem habent. Et sunt qui nec pacem habent, nec alios in pace dimittunt. Aliis sunt graves, sed sibi sunt semper graviores. Et sunt qui seipsos in pace retinent et ad pacem alios reducere student. Et tamen tota pax nostra in hac misera vita potius in humili sufferentia ponenda est, quam in non sentiendo contraria. Qui melius scit pati pacem tenebit maiorem. Iste est victor sui et dominus mundi, amicus Christi et heres coeli.
1. Duabus alis homo sublevatur a terrenis, scilicet simplicitate et puritate. Simplicitas debet esse in intentione, puritas in affectione. Simplicitas intendit Deum, puritas apprehendit et gustat. Nulla actio te impediet, si liber intus ab omni inordinato affectu fueris. Si nihil aliud quam Dei beneplacitum et proximi utilitatem intendis et quaeris, interna libertate frueris. Si rectum cor tuum esset, tunc omnis creatura speculum vitae et liber sanctae doctrinae esset. Non est creatura tam parva et vilis, quae bonitatem Dei non repraesentet. Si tu esses intus bonus et purus, tunc omnia sine impedimento videres et caperes bene. Cor purum penetrat coelum et infernum. 2. Qualis unusquisque est intus, taliter iudicat exterius. Si est gaudium in mundo, hoc utique possidet puri cordis homo. Et si est alicubi tribulatio et angustia, hoc melius novit mala conscientia. Sicut ferrum missum in ignem amittit rubiginem et totum candens efficitur, sic homo ad Deum integre se convertens a torpore exuitur et in novum hominem transmutatur. Quando homo incipit tepescere, tunc parvum metuit laborem et externam accipit consolationem. Sed quando perfecte incipit se vincere et viriliter in via Dei ambulare, tunc minus ea reputat quae sibi prius gravia esse sentiebat.
1. Non possumus nobis ipsis nimis credere, quia saepe gratia nobis deest [et sensus]. Modicum lumen est in nobis, et hoc cito per negligentiam amittimus. Saepe etiam non advertimus quod tam caeci intus sumus. Saepe male agimus et peius excusamus, et passione interdum movemur et zelum putamus. Parva in aliis reprehendimus et nostra maiora pertransimus. Satis cito persentimus et ponderamus quod ab aliis sustinemus, sed quantum alli de nobis sustinent non advertimus. Qui bene et recte sua ponderaret, non esset quod de alio graviter iudicaret. Internus homo sui ipsius curam omnibus curis anteponit. Et qui sibi ipsi diligenter intendit faciliter de aliis tacet. Numquam eris internus et devotus, nisi de aliis silueris et ad te ipsum specialiter respexeris. 2. Si tibi ipsi et Deo totaliter intendis, modicum te movebit quod foris percipis. Ubi es, quando tibi ipsi praesens non es? Et quando omnia percurristi, quid, te neglecto, profecisti? Si debes habere pacem et unionem veram, oportet quod totum adhuc postponas et te solum prae oculis habeas. Multum proinde proficies, si te feriatum ab omni temporali cura conserves. Valde deficies, si aliquid temporale reputaveris. Nihil altum, nihil magnum, nihil gratum, nihil acceptum tibi sit, nisi pure Deus aut de Deo sit. Totum vanum aestima quidquid consolationis occurrit de aliqua creatura. Amans Deum anima sub Deo despicit universa. Solus Deus aeternus et immensus, implens omnia, solatium est animae et vera mentis laetitia.
1. Gloria boni hominis, testimonium bonae conscientiae. Habe bonam conscientiam et semper habebis laetitiam. Bona conscientia valde multa potest portare et valde laeta est inter adversa. Mala conscientia, semper timida et inquieta. Suaviter requiesces, si te cor tuum non reprehenderit. Noli laetari, nisi cum bene feceris. Mali numquam habent veram laetitiam, nec internam sentiunt pacem, quia non est pax impiis, dicit Dominus. Et si dixerint: "In pace sumus, non venient super nos mala. Et quis nobis nocere audebit?" non credas eis, quoniam repente exurget ira Dei, et in nihilum redigentur actus eorum, et cogitationes eorum peribunt. Gloriari in tribulationibus non est grave amanti: sic enim gloriari est in cruce Domini gloriari. Brevis gloria, quae ab hominibus datur et accipitur. Mundi gloriam semper comitatur tristitia. Bonorum gloria in conscientia eorum et non in ore hominum. Iustorum laetitia de Deo et in Deo est, et gaudium eorum de veritate. Qui veram et aeternam gloriam desiderat temporalem non curat. Et qui temporalem quaerit gloriam, aut non ex animo contemnit, minus amare convincitur coelestem. Magnam habet cordis tranquillitatem qui nec laudem curat nec vituperia. Facile erit contentus et pacatus, cuius conscientia munda est. 2. Non es sanctior si laudaris, nec vilior si vituperaris. [Quod es, hoc es; nec melior dici vales, quam, Deo teste, sis.] Si attendis quid apud te sis intus, non curabis quid de te loquantur homines foris. Homo videt in facie, Deus autem in corde. Homo considerat actus, Deus pensat intentionem. Bene semper agere et modicum de se tenere humilis animae indicium est. Nolle consolari ab aliqua creatura, magnae puritatis et internae fiduciae indicium est. Qui nullum extrinsecum pro se testimonium quaerit, liquet quod Deo se totaliter commisit. Non enim qui se ipsum commendat ille probatus est, ait beatus Paulus, sed quem Deus commendat. Ambulare cum Deo intus, nec aliqua affectione teneri foris, status est interni hominis.
1. Beatus qui intelligit quid sit amare Iesum et contemnere se ipsum propter Deum. Oportet dilectum propter Dilectum relinquere, quia Iesus vult solus super omnia amari. Dilectio creaturae fallax et instabilis, dilectio Iesu felix et perseverabilis. Qui adhaeret creaturae cadet cum labili, qui amplectitur Iesum firmabitur in eum. Illum dilige et amicum tene tibi, qui, omnibus recedentibus, te non relinquet nec patietur in fine perire. Ab omnibus oportet aliquando te separari, sive velis sive nolis. Tene te apud Iesum vivens et moriens, et illius fidelitati te committe, qui, omnibus deficientibus, solus potest te adiuvare. 2. Dilectus tuus talis est naturae, ut alienum non velit admittere, sed solus vult cor tuum habere et tamquam rex in proprio throno sedere. Si scires te ab omni creatura evacuare, Iesus libenter tecum habitaret. Paene totum perditum invenies quidquid extra Iesum in hominibus posueris. Non confidas nec innitaris super calamum ventosum, quia omnis caro foenum, et omnis gloria eius ut flos foeni cadet. Cito deciperis, si ad externam hominum apparentiam tantum aspexeris. Si autem tuum in aliis quaeris solatium et lucrum, saepe senties detrimentum. Si quaeris in omnibus Iesum, invenies utique Iesum. Si autem quaeris te ipsum, invenies etiam te ipsum, sed ad tuam perniciem. Plus enim homo nocivior est sibi, si Iesum non quaerit, quam totus mundus et omnes sui adversarii.
1. Quando Iesus adest, totum bonum est, nec quidquam difficile videtur. Quando vero Iesus non adest, totum durum est. Quando Iesus intus non loquitur, consolatio vilis est. Si autem Iesus unum verbum loquitur tantum, magna consolatio sentitur. Nonne Maria Magdalena statim surrexit de loco in quo flevit, quando Martha illi dixit: "Magister adest et vocat te"? Felix hora quando Iesus vocat de lacrimis ad gaudium spiritus! Quam aridus et durus es sine Iesu! Quam insipiens et vanus, si cupis aliquid extra Iesum! Nonne hoc est maius damnum, quam si totum perderes mundum? Quid habet mundus conferre sine Iesu? Esse sine Iesu est gravis infernus; et esse cum Iesu, dulcis paradisus. Si fuerit tecum Iesus, nullus poterit nocere inimicus. Qui invenit Iesum invenit thesaurum bonum, immo bonum super omne bonum. Et qui perdit Iesum perdit nimis multum et plus quam totum mundum. Pauperrimus est qui vivit sine Iesu, ditissimus est qui bene est cum Iesu. 2. Magna ars est scire conversari cum Iesu, et scire Iesum tenere magna prudentia. Esto humilis et pacificus, et erit tecum Iesus. Sis devotus et quietus, et permanebit tecum Iesus. Potes cito fugare Iesum et gratiam eius perdere, si volueris ad exteriora declinare. Et si illum effugaveris et perdideris, ad quem tunc fugies et quem tunc quaeres amicum? Sine amico non potes diu vivere, et si Iesus non fuerit tibi prae omnibus amicus, eris nimis tristis et desolatus. 3. Fatue igitur agis, si in aliquo altero confidis et laetaris. Eligendum est magis totum mundum habere contrarium, quam Iesum offensum. Ex omnibus ergo caris sit Iesus dilectus specialis. Diligantur homines propter Iesum, Iesus autem propter se ipsum. Solus Iesus Christus singulariter est amandus, qui solus bonus et fidelis invenitur prae omnibus amicis. Propter ipsum et in ipso tam amici quam inimici tibi sint cari, et pro omnibus his exorandus est, ut omnes ipsum cognoscant et diligant. Numquam cupias singulariter laudari et amari, quia hoc solius Dei est, qui similem sibi non habet. Nec velis quod aliquis in corde suo tecum occupetur, neque tu cum alicuius occuperis amore, sed sit Iesus in te et in omni bono homine. Esto purus et liber intus, sine alicuius creaturae implicamento. Oportet te esse nudum, et purum cor ad Iesum gerere, si vis vacare et videre quam suavis est Dominus. 4. Et revera ad hoc non pervenies, nisi gratia eius fueris praeventus et introtractus, ut, omnibus evacuatis et licentiatis, solus cum Deo uniaris. Quando enim gratia Dei venit ad hominem, tunc potens fit ad omnia. Et quando recedit, tunc pauper et infirmus erit et quasi tantum ad flagella relictus. In his non debet deici nec desperare, sed ad voluntatem Dei aequanimiter stare et cuncta supervenientia sibi ad laudem Iesu Christi perpeti. Quia post hiemem sequitur aestas, post noctem redit dies et post tempestatem, serenitas magna.
1. Non est grave humanum contemnere solatium, cum adest divinum. Magnum est et valde magnum tam humano quam divino posse carere solatio et pro amore Dei libenter exilium cordis velle sustinere et in nullo se ipsum quaerere, nec ad proprium meritum respicere. Quid magis es, si hilaris sis et devotus adveniente gratia? Optabilis cunctis haec hora. Satis suaviter equitat, quem gratia Dei portat. Et quid mirum si onus non sentit qui portatur ab Omnipotente et ducitur a summo Ductore? Libenter aliquid habemus pro solatio, et homo difficulter exuitur a se ipso. Vicit sanctus Laurentius saeculum cum summo sacerdote, quia omne quod in mundo delectabile videbatur despexit, et Dei summum sacerdotem Sixtum, quem maxime diligebat, pro amore Christi etiam a se tolli clementer ferebat. Amore igitur Creatoris amorem hominis superavit et pro humano solatio divinum beneplacitum magis elegit. Ita et tu aliquem necessarium et dilectum amicum pro amore Dei disce relinquere. Nec graviter feras, cum ab amico fueris derelictus, sciens quoniam oportet nos omnes tandem ab invicem separari. Multum et diu oportet hominem in se ipso certare, antequam discat se ipsum plene superare et totum affectum suum plene in Deum trahere. Quando homo stat super se ipsum, facile labitur ad consolationes humanas. Sed verus Christi amator et studiosus sectator virtutum non cadit super illas consolationes, nec quaerit tales sensibiles dulcedines, sed magis fortes tentationes et exercitationes et pro Christo duros sustinere labores. 2. Cum igitur spiritualis consolatio a Deo datur, cum gratiarum actione accipe eam et Dei munus intellige esse, non tuum meritum, et noli extolli. Noli nimium gaudere nec inaniter praesumere, sed esto magis humilior ex dono, cautior quoque et timoratior in cunctis actibus tuis, quoniam transibit hora illa et sequetur tentatio. Cum ablata fuerit consolatio, non statim desperes, sed cum humilitate et patientia expecta coelestem visitationem, quia potens est Deus ampliorem tibi redonare gratiam et consolationem. Istud non est novum nec alienum viam Dei expertis, quia in magnis sanctis et in antiquis prophetis fuit talis saepe alternationis modus. Unde quidam, praesente iam gratia, dicebat: "Ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum". Absente autem gratia, quid in se fuerit expertus adiungit dicens: "Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus". Inter haec autem nequaquam desperat, sed instantius Dominum rogat et dicit: "Ad te, Domine, clamabo et ad Deum meum deprecabor". Denique orationis suae fructum reportat et se exauditum testatur dicens: "Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus". Sed in quo? "Convertisti, inquit, planctum meum in gaudium mihi et circumdedisti me laetitia". Et si sic actum est cum magnis sanctis, non est desperandum nobis infirmis et pauperibus, si interdum in frigiditate et interdum in fervore sumus. Quoniam Spiritus venit et recedit secundum suae voluntatis beneplacitum. Unde beatus Iob ait: "Visitas eum diluculo et subito probas illum". 3. Super quid igitur sperare possum, aut in quo confidere debeo, nisi in sola magna misericordia Domini et in sola spe gratiae coelestis? Sive enim adsint homines boni, sive devoti fratres et amici fideles, sive libri sancti vel tractatus pulchri, sive dulces cantus et hymni, omnia haec modicum iuvant et modicum sapiunt quando sum desertus a gratia et in propria paupertate relictus. Tunc non est melius remedium, quam patientia et abnegatio mei in voluntate Dei. Numquam inveni aliquem religiosum qui non habuerit interdum gratiae subtractionem, aut non senserit fervoris diminutionem. Nullus sanctus fuit tam alte raptus vel illuminatus, qui prius vel postea non fuerit tentatus. Non enim alta Dei contemplatione dignus est, qui pro Deo non est exercitatus aliqua tribulatione. Solet enim sequentis consolationis tribulatio praecedens esse signum. Nam tentationibus probatis coelestis promittitur consolatio. "Qui vicerit, inquit, dabo ei edere de ligno vitae". Datur etiam consolatio divina, ut homo fortior sit ad sustinendum adversa. Sequitur etiam tentatio, ne se elevet de bono. Non dormit diabolus, nec caro adhuc mortua est. Ideo non cesses te praeparare ad certamen, quia a dextris et a sinistris sunt hostes, qui numquam quiescunt.
1. Quid quaeris quietem, cum natus sis ad laborem, ad patientiam magis quam ad consolationem et ad crucem portandam magis quam ad laetitiam? Quis, etiam saecularium, non libenter consolationem et laetitiam spiritualem acciperet, si semper obtinere posset? Excedunt enim spirituales consolationes omnes mundi delitias et carnis voluptates. Nam omnes delitiae mundanae aut turpes aut vanae sunt. Spirituales vero delitiae solae sunt iucundae et honestae, ex virtutibus progenitae et a Deo puris infusae mentibus. Sed istis divinis consolationibus nemo semper pro suo affectu frui valet, quia tempus tentationis non diu cessat. Multum contrariatur supernae visitationi falsa libertas animi et magna confidentia sui. Deus bene facit consolationis gratiam dando, sed homo male facit non statim Deo cum gratiarum actione retribuendo. Et ideo non possunt in nobis dona gratiae fluere, quia ingrati sumus auctori, nec totum refundimus fontali origini. Semper enim debetur gratia digne gratias agenti sive referenti. Auferetur ab elato quod dari solet humili. Nolo consolationem quae mihi auferat compunctionem, nec affecto contemplationem quae ducit in elationem. Non enim omne altum sanctum, nec omne desiderium purum, nec omne dulce bonum, nec omne carum gratum Deo. Libenter accepto gratiam, unde humilior et timoratior inveniar atque ad relinquendum me paratior fiam. Doctus dono gratiae et eruditus subtractionis verbere, non sibi audebit quidquam boni attribuere, sed potius se pauperem et nudum confitebitur. 2. Da Deo quidquid Dei est et tibi adscribe quod tuum est. Hoc est, Deo gratias pro gratia tribue, tibi autem soli culpam et dignam poenam pro culpa deberi sentias. Pone te semper ad infimum, et dabitur tibi summum. Nam summum non stat sine infimo. Summi Sancti apud Deum minimi sunt apud se, et quanto gloriosiores, tanto in se humiliores. Pleni veritate et gloria coelesti, non vanae gloriae cupidi, in Deo fundati et confirmati, nullo modo possunt esse elati. Et qui Deo totum adscribunt quidquid boni acceperunt gloriam ab invicem non quaerunt, sed gloriam quae a Deo est volunt, et Deum in se et in omnibus Sanctis laudari super omnia cupiunt et semper in ipsum tendunt. Esto igitur gratus in minimo, et eris dignus maiora accipere. Sit tibi minimum pro maximo, et contemptibile pro spirituali dono. Si dignitas Datoris inspicitur, nullum datum parvum aut munus vile videbitur. Non enim parvum est quod a summo Deo donatur. Etiam si poenas et verbera donaverit, gratum esse debet, quia semper pro salute nostra facit quidquid nobis advenire permittit. Qui gratiam Dei retinere desiderat, sit gratus pro gratia Dei data, patiens pro sublata. Oret ut reddatur, cautus sit et humilis ne amittat.
1. Habet autem Iesus multos amatores sui regni coelestis, sed paucos baiulatores suae crucis. [Habet multos desideratores consolationis, sed paucos tribulationis.] Plures invenit socios mensae, sed paucos abstinentiae. Omnes volunt cum Christo gaudere, sed pauci volunt pro ipso aliquid sustinere. Multi sequuntur Iesum usque ad fractionem panis, sed pauci ad bibendum calicem passionis. Multi miracula eius venerantur, sed pauci ignominias crucis sequuntur. Multi Iesum diligunt quamdiu adversa non contingunt. Multi illum laudant et benedicunt quamdiu consolationes aliquas ab ipso recipiunt. Si autem Iesus se absconderit et modicum eos reliquerit, aut in querimoniam aut in deiectionem nimiam cadunt. Qui autem Iesum propter Iesum, et non propter aliquam suam propriam consolationem diligunt, ipsum in tribulatione et in angustia cordis sicut in summa consolatione diligunt et benedicunt. Et si eis consolationem numquam dare vellet, ipsum tamen laudarent et semper gratias agere vellent. 2. O quantum potest amor Iesu purus, nullo proprio commodo vel amore permixtus! Nonne mercenarii sunt dicendi qui consolationes semper quaerunt? Nonne amatores sui magis quam Iesu probantur qui sua commoda vel lucra semper meditantur? Ubi invenitur talis, qui velit Deo servire gratis? Raro invenitur tam spiritualis aliquis, qui omnibus sit nudatus. Nam verum spiritu pauperem, ab omni creatura nudum, quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium eius. Si dederit homo omnem substantiam suam, adhuc nihil est. Et si fecerit poenitentiam magnam, adhuc exiguum est. Et si apprehenderit omnem scientiam, adhuc longe est. Et si habuerit virtutem magnam et devotionem nimis ardentem, adhuc sibi multum deest. Unum scilicet quod sibi summe necessarium est. Quid illud? Ut, omnibus relictis, se relinquat et a se totaliter exeat nihilque de privato amore retineat. Cum omnia fecerit quae facienda noverit, nihil se fecisse sentiat. Non grande ponderet quod grandis aestimari possit, sed in veritate servum inutilem se pronuntiet. Sic Veritas ait: "Cum feceritis omnia quae vobis praecerpa sunt, adhuc dicite quia servi inutiles sumus". Tunc vere pauper et nudus spiritu esse poterit, et cum propheta dicere: "Quia unicus et pauper sum ego". Nemo isto ditior, nemo liberior, nemo potentior eo qui scit se et omnia relinquere et ad infimum se ponere.
1. Durus hic multis videtur sermo: "Abnega temetipsum, tolle crucem tuam et sequere Iesum". Sed multo durius erit audire illud extremum verbum: "Discedite a me, omnes maledicti, in ignem aeternum!" Qui enim modo libenter audiunt verbum crucis et sequuntur tunc non timebunt ab auditione aeternae damnationis. Hoc signum crucis erit in coelo, cum Dominus ad iudicandum venerit. Tunc omnes servi crucis, qui se Crucifixo conformaverunt in vita, ad Christum accedent iudicem cum magna fiducia. Quid igitur times tollere crucem, per quam itur ad regnum? In cruce salus, in cruce vita, in cruce protectio ab hostibus. In cruce infusio supernae suavitatis, in cruce robur mentis, in cruce gaudium spiritus. In cruce virtus summa, in cruce perfectio sanctitatis. Non est salus animae, nec spes aeternae vitae, nisi in cruce. Tolle ergo crucem et sequere Iesum, et ibis in vitam aeternam. Praecessit ille baiulans sibi crucem et mortuus est pro te in cruce, ut tu etiam portes crucem et mori affectes in cruce. Quia, si commortuus fueris in cruce, etiam cum illo pariter vives, et si socius fueris poenae, socius eris et gloriae. 2. Ecce in cruce totum iacet, et non est alia via ad vitam et ad veram internam pacem, nisi via sanctae crucis et quotidianae mortificationis. Ambula ubi vis, quaere quodcumque volueris, et non invenies altiorem viam supra nec securiorem infra, nisi via sanctae crucis. Dispone et ordina omnia secundum tuum velle et videre, et non invenies nisi semper aliquid pati debere, aut sponte aut invite, et ita crucem semper invenies. Aut enim in corpore dolorem senties, aut in anima spiritus tribulationem sustinebis. Interdum a Deo relinqueris, interdum a proximo exercitaberis et, quod amplius est, saepe tibimetipsi gravis eris. Nec tamen aliquo remedio vel solatio liberari seu alleviari poteris, sed donec Deus voluerit oportet ut sustineas. Vult enim Deus ut tribulationem sine consolatione discas pati et illi totaliter te subicias et humilior ex tribulatione fias. Nemo ita cordialiter sentit passionem Christi sicut is cui contigerit similia pati. Crux igitur semper parata est et ubique te expectat. Non potes effugere ubicumque cucurreris, quia ubicumque veneris, temetipsum tecum portas et semper teipsum invenies. Converte te supra, converte te infra, converte te extra et intra, et in omnibus invenies crucem, et necesse est te ubicumque tenere patientiam, si internam vis habere pacem et perpetuam promereri coronam. 3. Si libenter crucem portas, portabit te et deducet te ad desideratum finem, ubi scilicet finis patiendi erit. Si invite portas, onus tibi facis et teipsum magis gravas, et tamen oportet ut sustineas. Si abicis unam crucem, aliam proculdubio invenies, et forsitan graviorem. Credis tu evadere quod nemo mortalium potuit praeterire? Quis Sanctorum in mundo sine croce et tribulatione fuit? Nec enim Dominus noster Iesus Christus una hora sine dolore passionis fuit quamdiu vixit. Oportebat autem Christum pati et resurgere a mortuis et ita intrare in gloriam suam. Et quomodo tu aliam viam quaeris, quam hanc regiam, quae est via sanctae crucis? Tota vita Christi crux fuit et martyrium, et tu tibi quaeris requiem et gaudium? Erras erras si aliud quaeris quam pati tribulationes, quia tota ista vita mortalis plena est miseriis et circumsignata crucibus. Et quanto quis altius in spiritu profecerit, tanto graviores cruces saepe invenit, quia exilii sui poena magis ex amore crescit. 4. Sed tamen iste sic multipliciter afflictus non est sine levamine consolationis, quia fructum magnum sibi sentit accrescere ex sufferentia suae crucis. Nam dum sponte se illi subicit, omne onus tribulationis in fiduciam divinae consolationis convertitur. Et quanto magis caro per tribulationem atteritur, tanto amplius spiritus per internam consolationem roboratur. Et nonnumquam in tantum confortatur ex affectu tribulationis et adversitatis, ob amorem conformitatis crucis Christi, ut non sine dolore et tribulatione esse vellet, quoniam se tanto acceptiorem Deo reddit, quanto plura et graviora pro eo ferre poterit. Non est illud virtus hominis, sed gratia Christi, quae tanta potest et agit in carne fragili, ut quod naturaliter semper abhorret et fugit, hoc fervore spiritus aggrediatur et diligat. Non est secundum hominem crucem portare, crucem amare, corpus castigare et servituti subicere, honores fugere, contumelias libenter sustinere, se ipsum despicere et despici optare, adversa quaeque cum damnis perpeti et nihil prosperitatis in hoc mundo desiderare. Si ad te ipsum respicis, nihil huiusmodi ex te poteris. Sed si in Domino confidis, dabitur tibi fortitudo de coelo et subicietur ditioni tuae mundus et caro. Sed nec inimicum diabolum timebis, si fueris fide armatus et Iesu cruce signatus. Pone ergo te, sicut fidelis et bonus servus Christi, ad portandam viriliter crucem Domini tui, pro te ex amore crucifixi. Praepara te ad toleranda multa adversa et varia incommoda in hac misera vita, quia sic tecum erit ubicumque, et sic revera eum invenies ubicumque latueris. Oportet te ita esse, et non est remedium evadendi a tribulatione malorum et dolore, quam ut tu patiaris. Calicem Domini affectanter bibe, si amicus eius esse et partem cum eo habere desideras. Consolationes Deo committe; faciat ipse cum talibus sicut sibi magis placuerit. Tu vero pone te ad sustinendum tribulationes, et reputa eas maximas consolationes, quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, promerendam, etiam si omnes solus posses sustinere. 5. Quando ad hoc veneris, quod tribulatio tibi dulcis erit et sapiet pro Christo, tunc bene tecum esse aestima, quia invenisti paradisum in terra. Quamdiu tibi pari grave est et fugere quaeris, tamdiu male habebis, et sequentur te ubique tribulationes. Si ponis te ad quod esse debes, videlicet ad patiendum et moriendum, fiet cito melius, et pacem invenies. Etiamsi raptus fueris in tertium coelum cum Paulo, non es propterea securus de nullo malo sustinendo. "Ego, inquit Iesus, ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati". Pati ergo tibi remanet, si Iesum diligere et perpetue illi servire placet. Utinam dignus esses pro nomine Iesu aliquid pati. Quam magna gloria remaneret tibi! Quanta exultatio omnibus Sanctis Dei! Quanta aedificatio esset proximi! Nam patientiam omnes commendant, quamvis pauci pati velint. Merito deberes modicum pati pro Christo, cum multi graviora patiantur pro mundo. 6. Scias pro certo quod morientem te oportet ducere vitam. Et quanto unusquisque plus sibi moritur, tanto Deo magis vivere incipit. Nemo aptus est ad comprehendendum coelestia nisi se submiserit ad portandum pro Christo adversa. Nihil Deo acceptius, nihil tibi salubrius in mundo isto, quam libenter pati pro Christo. Et si eligendum tibi esset, magis optare deberes pro Christo adversa pati, quam multis consolationibus recreari, quia Christo similior esses et omnibus Sanctis conformior. Non enim stat meritum nostrum et profectus status nostri in multis suavitatibus et consolationibus, sed potius in magnis gravitatibus et tribulationibus perferendis. Si quidem aliquid melius et utilius saluti hominum quam pati fuisset, Christus utique verbo et exemplo ostendisset. Nam et sequentes se discipulos omnesque eum sequi cupientes manifeste ad crucem portandam hortatur et dicit: "Si quis vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me". Omnibus ergo perlectis et scrutatis, sit ista finalis conclusio: "Quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei". Amen.
Adoremus Jesum-Eucharistiam! | Pagina domestica >> Varia >> >> Libri >> De Imitatione Christi