| Pagina domestica >> Varia >> >> Libri >> De Imitatione Christi

[prior] [deinde]

Liber tertius: De interna consolatione (pars prima)

Capitula
1 2 3 4 5 6 7 8 9
10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

Capitulum 1: De interna Christi locutione ad animam fidelem

1. Audiam quid loquatur in me Dominus meus.
Beata anima quae Dominum in se loquentem audit et de ore eius verbum
consolationis accipit.
Beatae aures quae divini susurrii venas suscipiunt et de mundi
susurrationibus nihil advertunt.
Beatae plane aures quae, non vocem foris sonantem, sed interius
auscultant veritatem loquentem et docentem.
Beati oculi qui, exterioribus clausi, interioribus autem sunt intenti.
Beati qui interna penetrant et ad capienda arcana coelestia magis ac
magis per quotidiana exercitia se student praeparare. Beati qui Deo
vacare gestiunt et ab omni impedimento saeculi se excutiunt.

2. Animadverte hoc, o anima mea, et claude sensualitatis tuae ostia, ut
possis audire quid loquatur Dominus Deus in te. Haec dicit Dilectus
tuus: "Salus tua ego sum, pax tua et vita tua. Serva te apud me et pacem
invenies. Dimitte omnia transitoria et quaere aeterna.
Quid sunt omnia temporalia, nisi seductoria? Et quid iuvant omnes
creaturae, si fueris a Creatore deserta?
Omnibus ergo abdicatis, Creatori tuo te redde placitam et fidelem, ut
veram valeas apprehendere beatitudinem".

Capitulum 2: Quod veritas intus loquitur sine strepitu verborum

1. Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Servus tuus ego sum, da mihi
intellectum ut sciam testimonia tua. Inclina cor meum in verba oris tui;
fluat ut ros eloquium tuum.
Dicebant olim filii Israel ad Moysen: "Loquere nobis tu, et audiemus;
non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur". Non sic, Domine, non sic
oro, sed magis cum Samuele propheta humiliter ac desideranter obsecro:
"Loquere, Domine, quia audit servus tuus".
Non loquatur mihi Moyses aut aliquis ex prophetis, sed potius tu
loquere, Domine Deus, inspirator et illuminator omnium prophetarum, quia
tu solus sine eis potes me perfecte imbuere. Illi autem, sine te, nihil
proficient.
Possunt quidem verba sonare, sed spiritum non conferunt. Pulcherrime
dicunt sed, te tacente, cor non accendunt. Litteras tradunt, sed tu
sensum aperis. Mysteria referunt, sed tu reseras intellectum signatorum.
Mandata edunt, sed tu iuvas ad perficiendum. Viam ostendunt, sed tu
confortas ad ambulandum. Illi foris tantum agunt, sed tu corda instruis
et illuminas. Illi exterius rigant, sed tu fecunditatem donas. Illi
clamant verbis, sed tu auditui intelligentiam tribuis.

2. Non ergo mihi loquatur Moyses, sed tu, Domine Deus meus, aeterna
veritas, ne forte moriar et sine fructu efficiar, si fuero tantum foris
admonitus et intus non accensus, ne sit mihi ad iudicium verbum auditum
et non factum, cognitum nec amatum, creditum et non servatum.
Loquere igitur, Domine, quia audit servus tuus: verba enim vitae
aeternae habes.
Loquere mihi ad qualemcumque animae meae consolationem et ad totius
vitae meae emendationem; tibi autem ad gloriam et perpetuum honorem.

Capitulum 3: Quod verba dei sunt audienda cum humilitate et quod multi ea non ponderant

1. Audi, fili mi, verba mea. Verba mea suavissima sunt, philosophorum et
sapientum huius mundi scientiam excedentia. Verba mea spiritus et vita
sunt, nec humano sensu pensanda. Non sunt ad vanam complacentiam
trahenda, sed in silentio audienda et cum omni humilitate atque affectu
magno suscipienda.

Et dixi: Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum,
ut mitiges ei a diebus malis, et non desoletur in terra.

Ego, inquit Dominus, docui prophetas ab initio et usque nunc non cesso
omnibus loqui. Sed multi ad vocem meam surdi sunt et muti et duri.
Plures mundum libentius audiunt, quam Deum. Facilius sequuntur carnis
suae appetitum, quam Dei beneplacitum.
Promittit temporalia et parva mundus, et servitur ei aviditate magna.
Ego promitto summa et aeterna, et torpescunt mortalium corda. Quis tanta
cura in omnibus mihi servit et obedit, sicut mundo et dominis eius
servitur? Erubesce, Sydon, ait mare. Et si causam quaeris, audi quare.
Pro modica praebenda longa via curritur, et pro vita aeterna vix a
multis pes a terra semel movetur et levatur.
Vile pretium quaeritur, pro uno numismate turpiter litigatur, et pro
vana re et parva promissione die noctuque fatigari non timetur. Sed,
proh dolor! pro bono incommutabili, pro pretio inaestimabili, pro summo
honore et gloria interminabili vel ad modicum fatigari pigritatur.

2. Erubesce ergo, serve piger et querulose, quod illi paratiores
inveniuntur ad perditionem, quam tu ad vitam. Gaudent illi amplius ad
vanitatem, quam tu ad veritatem. Equidem a spe sua non numquam
frustrantur; sed promissio mea neminem fallit, nec confitentem mihi
dimittit inanem.
Quod promisi dabo, quod dixi implebo, si tamen usque ad finem fidelis in
dilectione quis permanserit. Ego remunerator sum omnium bonorum et
fortis probator omnium devotorum.
Scribe verba mea in corde tuo et pertracta diligenter; erunt enim in
tempore tentationis valde necessaria. Quod non intelligis cum legis,
cognosces in die visitationis.
Dupliciter soleo electos meos visitare: tentatione scilicet et
consolatione. Et duas lectiones eis quotidie lego: unam increpando eorum
vitia, alteram exhortando ad virtutum incrementa.
Qui habet verba mea et spernit ea, habet qui iudicet eum in novissimo die.

Oratio ad implorandum devotionis gratiam

3. Domine Deus meus, tu es omnia bona mea. Et quis ego sum, ut audeam ad
te loqui? Ego sum pauperrimus servus tuus et abiectus vermiculus tuus,
multo pauperior et contemptibilior quam scio et dicere audeo. Memento
tamen, Domine, quia nihil sum, nihil valeo, nihilque habeo.
Tu solus bonus iustus et sanctus. Tu omnia potes, omnia praestas, omnia
imples, solum peccatorem inanem relinquens.
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et imple gratia tua cor meum,
qui non vis vacua esse opera tua.
Quomodo possum me tolerare in hac misera vita, nisi me confortaveris
misericordia tua et gratia tua? Noli avertere faciem tuam a me, noli
visitationem tuam prolongare, noli consolationem tuam abstrahere ne fiat
anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Doce me, Domine, facere voluntatem tuam. Doce me coram te digne et
humiliter conversari, quia sapientia mea tu es, qui in veritate me
cognoscis et cognovisti antequam fieret mundus et antequam natus essem
in mundo.

Capitulum 4: Quod in humilitate et veritate coram deo est conversandum

1. Fili, ambula coram me in veritate, et in simplicitate cordis tui
quaere me semper. Qui ambulat coram me in veritate tutabitur ab
incursibus vanis, et veritas liberabit eum a seductoribus et
detractionibus iniquorum. Si veritas te liberaverit, vere liber eris et
non curabis de vanis hominum verbis.

Domine, verum est ut dicis. Ita, quaeso, mecum fiat. Veritas tua ipsa me
doceat, ipsa me custodiat et usque ad salutarem finem me conservet. Ipsa
me liberet ab omni affectione mala et inordinata, et ambulabo tecum in
magna cordis libertate.

2. Ego te docebo, ait Veritas, quae recta sunt et placita coram me.
Cogita peccata tua cum displicentia magna, et memorare, et numquam
reputes te aliquid esse propter opera bona. Revera peccator es et multis
passionibus obnoxius et implicatus. Ex te semper ad nihil tendis, cito
laberis, cito turbaris, cito dissolveris. Non habes quidquam unde possis
gloriari, sed multa habes unde te debes vilificare, quia multo infirmior
es, quam vales comprehendere.
Nihil ergo tibi magnum videatur ex omnibus quae agis, nihil grande,
nihil pretiosum et admirabile. Nil reputatione appareat dignum, nil
altum, nil vere laudabile et desiderabile, nisi quod aeternum est.
Placeat tibi super omnia aeterna Veritas. Displiceat tibi super omnia
vilitas maxima tua.
Nil sic timeas et fugias sicut vitia et peccata tua, quae magis
displicere debent quam quaelibet rerum damna.

3. Quidam non sincere coram me ambulant, sed quadam curiositate et
arrogantia ducti, volunt secreta mea scire et alta Dei intelligere, se
et suam salutem negligentes. Hi saepe in magnas tentationes et peccata,
propter suam iactantiam, superbiam et curiositatem labuntur, me eis
adversante.
Time iudicia Dei, expavesce iram Omnipotentis. Noli autem discutere
opera Altissimi, sed tuas iniquitates perscrutare, in quantis deliquisti
et quam multa bona neglexisti.
Quidam portant solum suam devotionem in libris et quidam in imaginibus;
quidam autem in signis exterioribus et figuris. Quidam habent me in ore,
sed modicum in corde.
Sunt alii qui, intellectu illuminati et affectu purgati, ad aeterna
semper anhelant, de terrenis graviter audiunt, necessitatibus naturae
dolenter inserviunt; et hi sentiunt quid veritatis Spiritus loquitur in
eis; qui docet eos terrena despicere et amare coelestia, mundum
negligere et coelum tota die et nocte desiderare.

Capitulum 5: De mirabili affectu divini amoris

1. Benedico te, Pater coelestis, Pater Domini mei Iesu Christi, qui mei
pauperis dignatus es recordari. O Pater misericordiarum et Deus totius
consolationis, gratias tibi ago, qui me indignum omni consolatione
quandoque recreas consolatione. Benedico te semper et glorifico cum
unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto Paraclito in saecula saeculorum. Amen.
Eia, Domine Deus meus, amator sancte, cum tu veneris in cor meum
exultabunt omnia interiora mea.
Tu es gloria mea et exultatio cordis mei, tu spes mea et refugium in die
tribulationis meae. Sed quia adhuc debilis sum in amore et imperfectus
in virtute, ideo necesse habeo confortari et consolari. Propterea visita
me saepius et instrue disciplinis tuis. Libera me a passionibus pravis
et malis, et sana cor meum ab omnibus affectionibus inordinatis, ut
intus sanatus et bene purgatus, aptus efficiar ad amandum, fortis ad
patiendum, stabilis ad perseverandum.

2. Magna res est amor, magnum omnino bonum, quod solum leve facit esse
onerosum et fert aequaliter omne inaequale. Nam onus sine onere portat
et omne amarum dulce ac sapidum efficit. Amor Iesu nobilis ad magna
operanda impellit et ad desideranda semper perfectiora excitat.
Amor vult esse sursum, nec ullis infimis rebus retineri. Amor vult esse
liber et ab omni mundana affectione alienus, ne internus eius impediatur
aspectus, ne per aliquod commodum temporale implicationes sustineat aut
per incommodum succumbat.
Nil dulcius est amore, nil fortius, nil altius, nil latius, nil
iucundius, nil plenius, nil melius in coelo et in terra, quia amor a Deo
natus est, nec potest nisi in Deo super omnia creata quiescere.
Amans volat, currit, laetatur, liber est et non tenetur. Dat omnia pro
omnibus et habet omnia in omnibus, quia in Uno summo super omnia
quiescit, ex quo omne bonum fluit et procedit. Non respicit ad dona, sed
ad donantem se convertit super omnia bona.
Amor saepe modum nescit, sed super omne bonum fervescit. Amor onus non
sentit, labores non reputat, plus affectat quam valet, de
impossibilitate non causatur, quia cuncta sibi licere et posse arbitratur.
Valet igitur ad omnia et multa implet et effectui mancipat.
Ubi vero amans deficit et iacet, amor vigilat, et dormiens dormitat,
fatigatus non laxatur, artatus non artatur, territus non conturbatur,
sed sicut vivax flamma et ardens favilla sursum erumpit secureque
pertransit.

3. Si quis amat, novit quid haec vox clamat. Magnus clamor in auribus
Dei est ardens affectus animae, quae dicit: "Deus, Deus meus, amor meus,
tu totus meus et ego tuus". Dilata me in amore, ut discam interiora
cordis degustare, quam suave sit amare et in amore liquefieri et natare.
Tenear amore, vadens supra me prae nimio fervore et stupore. Cantem
amoris canticum, sequar te Dilectum meum in altum. Deficit in laude tua
anima mea iubilans ex amore. Amem te plus quam me, nec me nisi propter
te, et omnes in te qui vere amant te, sicut iubet lex amoris lucens ex te.

4. Est amor velox, sincerus, pius, prudens, longanimis, virilis et se
ipsum numquam quaerens. Ubi enim se ipsum aliquis quaerit, ibi ab amore
cadit.
Est amor circumspectus, humilis et rectus, non mollis, non levis nec
vanis intendens rebus, sobrius, stabilis, castus, quietus et in cunctis
sensibus custoditus.
Est amor subiectus et obediens praelatis, sibi vilis et despectus, Deo
devotus et gratificus, fidens et semper sperans in eo, etiam cum sibi
non sapit Deus, quia sine dolore non vivitur in amore.
Qui non est paratus omnia pati et ad voluntatem stare Dilecti non est
dignus amator appellari. Oportet amantem omnia dura et amara propter
Dilectum libenter amplecti, nec ob contraria accidentia ab eo deflecti.

Capitulum 6: De probatione veri amatoris

1. Fili, non es adhuc fortis et prudens amator.

Quare, Domine?

Quia propter modicam contrarietatem deficis a coeptis et nimis avide
consolationem quaeris.
Fortis amator stat in tentationibus, nec callidis credit persuasionibus
inimici. Sicut in prosperis ei placeo, ira nec in adversis displiceo.
Prudens amator, non tam donum amantis, quam dantis considerat amorem.
Affectum potius attendit quam censum et infra Dilectum omnia data ponit.
Nobilis amator non quiescit in dono, sed in me super omne donum.
Non ideo totum perditum, si quandoque minus bene de me vel de Sanctis
meis sentis quam velles. Affectus ille bonus et dulcis, quem interdum
percipis, effectus gratiae praesentis est et quidam praegustus patriae
coelestis, super quo non nimium innitendum est, quia vadit et venit.

2. Certare autem adversus incidentes malos motus animi suggestionemque
spernere diaboli insigne est virtutis et magni meriti. Non ergo te
conturbent alienae phantasiae, de quacumque materia ingestae. Forte
serva propositum et intentionem rectam ad Deum.
Non est illusio quod aliquando in excessum subito raperis, et statim ad
ineptias solitas cordis reverteris. Illas enim magis invite pateris quam
agis, et quamdiu displicent et reniteris, meritum est, non perditio.
Scito quod antiquus hostis omnino nititur impedire desiderium tuum in
bono et ab omni devoto exercitio evacuare, a Sanctorum cultu, a pia
passionis meae memoria, a peccatorum utili recordatione, a proprii
cordis custodia et a firmo proposito proficiendi in virtute.
Multas malas cogitationes ingerit, ut taedium tibi faciat et horrorem,
et ab oratione revocet et sacra lectione. Displicet sibi humilis
confessio et, si posset, a sacra communione cessare faceret.
Ne credas ei neque cures illum, licet tibi saepius deceptionis tenderit
laqueos. Sibi imputa, cum mala ingerit et immunda. Dicito illi: vade,
immunde spiritus! Erubesce, miser! Valde immundus es tu, qui talia
infers auribus meis! Discede a me, seductor pessime! Non habebis in me
partem ullam, sed Iesus mecum erit tamquam bellator fortis, et tu stabis
confusus.
Malo mori et omnem poenam subire, quam tibi consentire. Tace et
obmutesce! Non audiam te amplius, licet mihi plures moliris molestias.
Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Si consistant
adversum me castra, non timebit cor meum. Dominus adiutor meus et
redemptor meus.

3. Certa tamquam miles bonus. Et si interdum ex fragilitate corruis,
resume vires fortiores prioribus, confidens de ampliori gratia mea, et
multum praecave a vana complacentia et superbia. Propter hoc multi in
errorem ducuntur et in caecitatem pene incurabilem quandoque labuntur.
Sit tibi in cautelam et perpetuam humilitatem ruina haec superborum et
de se stulte praesumentium.

Capitulum 7: De occultanda gratia sub humilitatis custodia

1. Fili, utilius est tibi et securius devotionis gratiam abscondere, nec
in altum te efferre, nec multum inde loqui, neque multum ponderare, sed
magis te ipsum despicere et tamquam indigno datam timere. Non est huic
affectioni tenacius inhaerendum, quae citius potest mutari in
contrarium. Cogita in gratia quam miser et inops esse soles sine gratia.
Nec est in eo tantum spiritualis vitae profectus cum consolationis
habueris gratiam, sed cum humiliter et abnegate patienterque tuleris
eius subtractionem, ita quod tunc ab orationis studio non torpeas, nec
reliqua opera tua ex usu facienda omnino dilabi permittas, sed sicut
melius potueris et intellexeris libenter quod est in te facias, nec
propter ariditatem sive anxietatem mentis, quam sentis, te totaliter
negligas.

2. Multi enim sunt qui, cum non bene eis successerit, statim impatientes
fiunt aut desides. Non enim semper est in potestate hominis via eius,
sed Dei est dare et consolari quando vult, et quantum vult, et cui vult,
sicut sibi placuerit, et non amplius.
Quidam incauti propter devotionis gratiam se ipsos destruxerunt, quia
plus agere voluerunt quam potuerunt, non pensantes suae parvitatis
mensuram, sed magis cordis affectum sequentes, quam rationis iudicium.
Et quia maiora praesumpserunt quam Deo placitum fuit, idcirco gratiam
perdiderunt cito et facti sunt inopes et viles relicti qui in coelum
posuerant nidum sibi, ut humiliati et depauperati discant non in alis
suis volare, sed sub pennis meis sperare.
Qui adhuc novi sunt et imperiti in via Domini, nisi consilio discretorum
se regant, faciliter decipi possunt et illudi. Quod si sentire suum
magis sequi quam aliis exercitatis credere volunt, erit eis periculosus
exitus, si tamen retrahi a proprio conceptu non valuerint.
Raro sibi ipsis sapientes ab aliis regi humiliter patiuntur. Melius est
modicum sapere cum humilitate et parva intelligentia, quam magni
scientiarum thesauri cum vana complacentia.
Melius est minus habere quam multum, unde possis superbire.

3. Non satis discrete agit qui se totum laetitiae tradit, obliviscens
pristinae inopiae suae et casti timoris Domini, qui non timet gratiam
oblatam amittere. Non etiam satis virtuose sapit qui, tempore
adversitatis et cuiuscumque gravitatis, nimis desperate se gerit et
minus fidenter de me quam oportet cogitat ac sentit.
Qui tempore pacis nimis securus esse voluerit, saepe tempore belli nimis
deiectus et formidolosus reperietur. Si scires semper humilis et modicus
in te permanere, necnon spiritum tuum bene moderare et regere, non
incideres tam cito in periculum et offensam.
Consilium bonum est ut, fervoris spiritu concepto, mediteris quid
futurum sit abscedente lumine. Quod dum contigerit, recogita et denuo
lucem posse reverti quam, ad cautelam tibi mihi autem ad gloriam, ad
tempus subtraxi. Utilior est enim saepe talis probatio, quam si semper
prospera pro tua haberes voluntate.
Nam merita non sunt ex hoc aestimanda, si quis plures visiones aut
consolationes habeat vel si peritus sit in Scripturis aut in altiori
gradu ponatur; sed si fuerit vera humilitate fundatus et divina caritate
repletus, si Dei honorem pure et integre semper quaerat, si se ipsum
nihil reputet et in veritate despiciat atque ab aliis etiam despici et
humiliari magis gaudet quam honorari.

Capitulum 8: De vili aestimatione sui ipsius in oculis Dei

1. Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis.
Si me amplius reputavero, ecce tu stas contra me, et dicunt testimonium
verum iniquitates meae, nec possum contradicere. Si autem me
vilificavero et ad nihilum me redegero et ab omni propria reputatione
defecero atque, sicut sum, spulverizavero, erit mihi propitia gratia tua
et vicina cordi meo lux tua; et omnis aestimatio, quantumcumque minima,
in valle nihilitatis meae submergetur et peribit in aeternum.
Ibi ostendes me mihi quid sum, quid fui et de quo veni, quia nihil sum
et nescivi.
Si mihi ipsi relinquor, ecce nihil et tota infirmitas. Si autem subito
me respexeris, statim fortis efficior et novo repleor gaudio. Et mirum
valde quod sic repente sublevor et tam benigne a te complector, qui
proprio pondere semper ad ima feror. Facit hoc amor tuus gratis
praeveniens me et in tam multis subveniens necessitatibus, a gravibus
quoque me custodiens periculis et ab innumeris, ut vere dicam, eripiens
malis.

2. Me siquidem male amando perdidi, et te solum quaerendo et pure
amando, me et te pariter inveni atque ex amore profundius ad nihilum me
redegi. Quia tu, o dulcissime, facis mecum supra meritum omne et supra
id quod audeo sperare vel rogare.
Benedictus sis, Deus meus, quia licet ego omnibus bonis indignus sim,
tua tamen nobilitas et infinita bonitas numquam cessat benefacere etiam
ingratis et longe a te aversis. Converte nos ad te, ut simus grati,
humiles et devoti, quia salus nostra es tu, virtus et fortitudo nostra.

Capitulum 9: Quod omnia ad Deum sicut ad finem ultimum sunt referenda

1. Fili, ego debeo esse finis tuus supremus. Ex hac intentione
purificabitur affectus tuus, saepius ad se ipsum et ad creaturas male
incurvatus. Nam si te ipsum in aliquo quaeris, statim in te deficis et
arescis.
Omnia ergo ad me principaliter referas, quia ego sum qui omnia dedi. Sic
singula considera sicut ex summo Bono manantia; et ideo ad me tamquam ad
originem suam cuncta sunt referenda.
Ex me pusillus et magnus, pauper et dives, tamquam ex fonte vivo, aquam
hauriunt vivam; et qui mihi sponte et libere deserviunt gratiam pro
gratia accipient. Qui autem extra me voluerit gloriari, vel in aliquo
privato bono delectari, non stabilietur in vero gaudio nec in corde suo
dilatabitur, sed multipliciter impedietur et angustiabitur.

2. Nihil ergo tibi de bono adscribere debes, nec alicui homini virtutem
attribuas, sed totum da Deo, sine quo nihil habet homo.
Ego totum dedi, ego totum rehabere volo et cum magna districtione
gratiarum actiones requiro. Haec est veritas, qua fugatur gloriae
vanitas. Et si intraverit coelestis gratia et vera caritas, non erit
aliqua invidia nec contractio cordis, neque privatus amor occupabit.
Vincit enim omnia divina caritas et dilatat omnes animae vires.
Si recte sapis, in me solo gaudebis, in me solo sperabis, quia nemo
bonus nisi solus Deus, qui est super omnia laudandus et in omnibus
benedicendus.

Capitulum 10: Quod, spreto mundo, dulce est servire Deo

1. Nunc iterum loquar, Domine, et non silebo. Dicam in auribus Dei mei
et Regis mei qui est in excelso: "O quam magna multitudo dulcedinis
tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!". Sed quid es amantibus
te? Quid toto corde tibi servientibus? Vere ineffabilis dulcedo
contemplationis tuae, quam largiris amantibus te.
In hoc maxime ostendisti dulcedinem caritatis tuae, quia, cum non essem,
fecisti me, et cum errarem longe a te, reduxisti me ut servirem tibi, et
praecepisti ut diligam te.
O fons amoris perpetui, quid dicam de te? Quomodo potero tui oblivisci,
qui mei recordari dignatus es? Et postquam contabui et perii, fecisti
ultra omnem spem misericordiam cum servo tuo, et ultra omne meritum
gratiam et amicitiam exhibuisti. Quid retribuam tibi pro gratia ista?
Non enim omnibus datum est ut, omnibus abdicatis, saeculo renuntient et
monasticam vitam assumant.

2. Numquid non magnum est ut tibi serviam, cui omnis creatura servire
tenetur? Non magnum mihi videri debet? Sed potius hoc mihi magnum et
admirandum paret, quod tam pauperem et indignum dignaris in servum
recipere et dilectis servis tuis adunare.
Ecce omnia tua sunt quae habeo et unde tibi servio. Verumtamen, vice
versa, tu mihi magis servis quam ego tibi. Ecce coelum et terra, quae in
ministerio hominis creasti, praesto sunt et faciunt quotidie quaecumque
mandasti. Et hoc parum est, quin etiam Angelos in ministerio hominis
creasti et ordinasti. Trascendit autem haec omnia, quod tu homini
servire dignatus es et te ipsum daturum promisisti.
Quid dabo tibi pro istis milibus bonis? Utinam possem tibi servire
cunctis diebus vitae meae! Utinam vel uno die dignum servitium exhibere
sufficerem!
Vere tu es dignus omni servitio, omni honore et laude aeterna. Vere
Dominus meus es, et ego pauper servus tuus qui totis viribus teneor
servire tibi, nec unquam in laudibus tuis debeo fastidire.
Sic volo, sic desidero, et quidquid mihi deest tu digneris supplere.
Magnus honor, magna gloria tibi servire et omnia propter te contemnere.

3. Habebunt enim gratiam magnam qui sponte se subiecerint tuae
sanctissimae servituti et invenient suavissimam Spiritus Sancti
consolationem. Consequentur magnam cordis libertatem qui pro nomine tuo
artam ingrediuntur viam et omnem mundanam neglexerint curam.
O grata et iucunda Dei servitus, qua homo veraciter efficitur liber et
sanctus! O sacer status religiosi famulatus, qui hominem Angelis reddit
aequalem, Deo placibilem, daemonibus terribilem et cunctis fidelibus
commendabilem!
O amplectendum et semper optandum servitium, qua promeretur summum bonum
et gaudium acquiritur sine fine permansurum!

Capitulum 11: Quod desideria cordis examinanda sunt et moderanda

1. Fili, oportet te adhuc multa discere, quae necdum bene didicisti.

Quae sunt haec, Domine?

Ut desiderium tuum ponas totaliter secundum beneplacitum meum et tui
amator non sis, sed meae voluntatis cupidus amator et aemulator.
Desideria te saepe accendunt et vehementer impellunt, sed considera an
propter honorem tuum vel commodum magis movearis. Si ego sum in causa,
bene contentus eris quomodocumque ordinavero. Si autem de proprio
quaestu aliquid latet, ecce hoc est quod te impedit et gravat.
Cave ergo ne nimium innitaris super desiderio praeconcepto, me non
consulto, ne forte postea poeniteat et displiceat quod primo placuit et
quasi pro meliore zelasti.

2. Non enim omnis affectio quae videtur bona statim est sequenda, sed
neque omnis contraria affectio ad primum fugienda.
Expedit interdum refrenatione uti etiam in bonis studiis et desideriis,
ne per importunitatem mentis distractionem incurras, ne aliis per
indisciplinationem scandalum generes, vel etiam per resistentiam aliorum
turberis et corruas.
Interdum vero oportet violentia uti et viriliter appetitui sensitivo
contra ire, nec advertere quid velit caro et quid non velit, sed hoc
satagere ut subiecta sit, etiam nolens, spiritui. Et tamdiu castigari
debet et cogi servituti subesse, donec parata sit ad omnia, paucisque
contentari discat et simplicibus delectari, nec contra aliquod
inconveniens murmurare.

Capitulum 12: De formatione patientiae et luctamine adversus concupiscentias

1. Domine Deus, ut audio, patientia est mihi valde necessaria. Multa
enim in hac vita accidunt contraria. Nam qualitercumque ordinavero de
pace mea, non potest esse sine dolore et bello vita mea.

Ita est, fili. Non enim volo te talem quaerere pacem quae tentationibus
careat aut contraria non sentiat, sed tunc etiam aestimare te pacem
invenisse cum fueris tribulationibus exercitatus et in multis
contrarietatibus probatus.
Si dixeris te non multa posse pati, quomodo tunc sustinebis ignem
purgatorii? De duobus malis minus tamen est eligendum. Ut ergo aeterna
futura supplicia possis evadere, mala praesentia studeas pro Deo
aequanimiter tolerare.
An putas quod homines saeculi huius nihil aut parum patiantur? Nec hoc
invenies, etiamsi delicatissimos quaesieris. Sed habent - inquies -
multas delectationes et proprias sequuntur voluntates: ideoque parum
ponderant suas tribulationes. Esto quod ita sit: quod habeant quidquid
voluerint. Sed quamdiu putas durabit? Ecce quemadmodum fumus deficient
in saeculo abundantes, et nulla erit recordatio praeteritorum gaudiorum.

2. Sed, cum adhuc vivunt, non sine amaritudine et taedio ac timore in
eis quiescunt. Ex eadem namque re, unde delectationem concipiunt, sibi
inde doloris poenam frequenter recipiunt.
Iuste illis fit ut, quia inordinate delectationes quaerunt et sequuntur,
non sine amaritudine et confusione eas expleant.
O quam breves, quam falsae, quam inordinatae et turpes omnes sunt!
Verumtamen prae ebrietate et caecitate non intelligunt, sed velut muta
animalia, propter modicum corruptibilis vitae delectamentum, mortem
animae incurrunt.
Tu ergo, fili, post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua
avertere. Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
Etenim, si veraciter vis delectari et abundantius a me consolari, ecce
in contemptu omnium mundanorum et in abscissione omnium infimarum
delectationum erit benedictio tua, et copiosa tibi reddetur consolatio.
Et quanto plus te ab omni creaturarum solatio subtraxeris, tanto in me
suaviores et potentiores consolationes invenies.
Sed primo non sine quadam tristitia et labore certaminis ad has
pertinges. Obsistit inolita consuetudo, sed meliori consuetudine
devincetur. Remurmurabit caro, sed fervore spiritus refrenabitur.
lnstigabit te et exacerbabit serpens antiquus, sed oratione fugabitur;
insuper et labore utili aditus ei magnus obstruetur.

Capitulum 13: De obedientia humilis subditi ad exemplum Iesu Christi

1. Fili, qui se subtrahere nititur ab obedientia, ipse se subtrahit a
gratia, et qui quaerit habere privata, amittit communia. Qui non
libenter et sponte suo superiori se subdit, signum est quod caro sua
nondum perfecte sibi obedit, sed saepe recalcitrat et murmurat.
Disce ergo celeriter superiori tuo te submittere, si carnem propriam
optas subiugare. Citius namque exterior vincitur inimicus, si interior
homo non fuerit devastatus. Non est molestior et peior animae hostis,
quam tu ipse non bene concordans spiritui. Oportet enim te verum tui
ipsius assumere contemptum, si vis praevalere adversus carnem et
sanguinem. Quia adhuc nimis inordinate te diligis, ideo plene resignare
aliorum voluntati trepidas.

2. Sed quid magnum tu, qui pulvis es et nihil, si propter Deum te subdis
homini, quando ego Omnipotens et Altissimus, qui cuncta creavi ex
nihilo, me homini propter te subieci humiliter? Factus sum omnium
humillimus et infimus, ut tuam superbiam mea humilitate vinceres.
Disce obtemperare, pulvis! Disce te humiliare, terra et limus! Disce
voluntates tuas frangere et ad omnem subiectionem te dare. Exardesce
contra te, nec patiaris tumorem in te vivere; sed ita subiectum et
pulverem te exhibe, ut omnes super te ambulare possint et sicut lutum
platearum conculcare.
Quid habes, homo inanis, conqueri? Quid, sordide peccator, potes
contradicere exprobrantibus tibi, qui toties Deum offendisti et toties
infernum meruisti? Sed pepercit tibi oculus meus, quia pretiosa fuit
anima tua in conspectu meo, ut cognosceres dilectionem meam et gratus
semper beneficiis meis existeres et ad veram subiectionem et humilitatem
te iugiter dares, patienterque proprium contemptum ferres.

Capitulum 14: De occultis Dei iudiciis considerandis ne extollamur in bonis

1. Intonas super me iudicia tua, Domine, et timore ac tremore concutis
omnia ossa mea valde. Sto attonitus et considero quia Coeli non sunt
mundi in conspectu tuo. Si in Angelis reperisti pravitatem, nec tamen
pepercisti, quid fiet de me?
Ceciderunt stellae de coelo, et ego quid praesumo? Quorum opera
videbantur laudabilia ceciderunt ad infima, et qui comedebant panem
Angelorum vidi siliquis delectari porcorum.
Nulla est ergo sanctitas, si manum tuam retrahas, Domine. Nulla
sapientia prodest, si gubernare desistas. Nulla iuvat fortitudo, si
conservare desinas. Nulla secura castitas, si eam non protegas. Nulla
propria prodest custodia, si non adsit tua sancta vigilantia. Nam
relicti mergimur et perimus. Visitati autem vivimus et erigimur.
Instabiles quippe sumus, sed propter te confirmamur. Tepescimus, sed a
te accendimur.

2. O quam humiliter et abiecte mihi de meipso sentiendum est! Quam
nihili pendendum est, si quid boni videor habere!
O quam profunde me submittere debeo sub abyssalibus tuis iudiciis,
Domine, ubi nihil aliud me esse invenio quam nihil et nihil! O pondus
immensum! O pelagus intransnatabile, ubi nihil de me reperio, quam in
totum nihil!
Ubi est ergo latebra gloriae? Ubi confidentia de gloria contempta?
Absorpta est omnis gloria vana in profunditate iudiciorum tuorum super me.
Quid est omnis caro in conspectu tuo? Numquid gloriabitur lutum coritra
formantem se? Quomodo potest erigi vaniloquio, cuius cor in veritate
subiectum est Deo? Non enim totus mundus erigeret, quem sibi subiecit
Veritas, nec omnium laudantium ore movebitur qui totam spem in Deo
firmavit. Nam et ipsi qui loquuntur, ecce omnes nihil et deficient cum
sonitu verborum. Veritas autem Domini manet in aeternum.

Capitulum 15: Qualiter standum sit ac dicendum in omni re desiderabili

1. Fili, sic dicas in omni re: Domine, si tibi placitum fuerit, fiat hoc
ita. Domine, si sit honor tuus, fiat in nomine tuo hoc. Domine, si mihi
videris expedire et utile esse probaveris, tunc da mihi hoc uti ad
honorem tuum. Sed si mihi nocivum fore cognoveris nec animae meae saluti
prodesse, aufer a me tale desiderium.
Non enim omne desiderium a Spiritu Sancto est, etiamsi homini videatur
iustum, rectum et bonum. Difficile est pro vero iudicare an spiritus
bonus aut malus te impellat ad desiderandum hoc vel illud, an etiam ex
proprio movearis spiritu.
Multi in fine sunt decepti, qui primo bono spiritu videbantur inducti.
Igitur semper cum timore Dei et humilitate cordis desiderandum est et
petendum quidquid desiderabile menti occurrit; maxime quia cum propria
resignatione mihi totum committendum atque dicendum: Domine, tu scis
qualiter melius est: fac hoc vel illud sicut volueris. Da mihi quod vis,
et quantum vis, et quando vis. Fac mecum sicut scis et sicut tibi magis
placuerit et maior honor fuerit tuus. Pone me ubi vis et liber age mecum
in omnibus. In manu tua ego sum, gyra et reversa me per circuitum. En
ego servus tuus paratus ad omnia, quoniam non desidero mihi vivere, sed
tibi: utinam digne et perfecte!

Oratio pro beneplacito Dei perficiendo

2. Concede mihi, benignissime Iesu, gratiam tuam, ut mecum sit et mecum
laboret, mecumque usque in finem perseveret. Da mihi semper desiderare
et velle quod tibi magis acceptum est et carius placet. Tua voluntas mea
sit, et mea voluntas tuam sequatur semper et optime ei concordet. Sit
mihi unum velle et unum nolle tecum, nec aliud posse velle aut nolle,
nisi quod vis aut nolis.
Da mihi omnibus mori quae in mundo sunt, et propter te amare contemni et
nesciri in hoc saeculo.
Da mihi super omnia desiderata in te quiescere et cor meum in te pacificare.
Tu vera pax cordis, tu sola requies. Extra te omnia sunt dura et
inquieta. In hac pace, in idipsum, hoc est in te, uno et summo et
aeterno bono, dormiam et requiescam. Amen.

Capitulum 16: Quod verum solatium in solo Deo est quaerendum

1. Quidquid desiderare vel cogitare possum ad solatium meum, non hic
expecto, sed in posterum. Quia, si omnia solatia mundi huius haberem et
omnibus frui possem, certum est quod diu durare non possent. Unde non
potes plene anima mea consolari nec perfecte recreari, nisi in Deo,
consolatore pauperum et susceptore humilium.
Expecta modicum, anima mea; expecta divinum promissum, et habebis
abundantiam omnium bonorum in coelo. Si nimis inordinate ista appetis
praesentia, perdes aeterna et coelestia. Sint temporalia in usu, aeterna
in desiderio. Non potes aliquo bono temporali satiari, quia ad haec
fruenda non es creata. Et si omnia bona creata haberes, non posses esse
felix et beata. Sed in Deo, qui cuncta creavit, tota beatitudo tua et
felicitas consistit, non qualis videtur et laudatur a stultis mundi
amatoribus, sed qualem expectant boni Christi fideles, et praegustant
interdum spirituales ac mundi corde, quorum conversatio est in coelis.

2. Vanum est et breve omne humanum solatium. Beatum et verum solatium
quod intus a veritate percipitur. Devotus homo ubique fert secum
consolatorem suum Iesum et dicit ad eum: Adesto mihi, Domine Iesu, in
omni loco et tempore.
Haec mihi sit consolatio libenter velle carere omni humano solatio. Et
si tua defuerit consolatio, sit mihi tua voluntas et iusta probatio pro
summo solatio. Non enim in perpetuum irasceris, neque in aeternum
comminaberis.

Capitulum 17: Quod omnis sollicitudo in Deo ponenda est

1. Fili, sine me tecum agere quod volo. Ego scio quid expediat tibi. Tu
cogitas ut homo; in multis sentis sicut humanus suadet affectus.

Domine, verum est quod dicis. Maior est sollicitudo tua pro me, quam
omnis cura quam ego possem gerere pro me. Nimis enim casualiter stat qui
non proicit omnem sollicitudinem suam in te.
Domine, dummodo voluntas mea recta et firma in te permaneat, fac de me
quidquid tibi placuerit. Non enim potest esse nisi bonum quidquid de me
feceris. Si me vis esse in tenebris, sis benedictus [et si me vis esse
in luce, sis iterum benedictus]. Si me dignaris consolari sis
benedictus; si me vis tribulari, aeque sis semper benedictus.

2. Fili, sic oportet te stare, si mecum desideras ambulare. Ita promptus
debes esse ad patiendum sicut ad gaudendum. Ita libenter debes esse
inops et pauper sicut plenus et dives.

Domine, libenter patiar pro te quidquid volueris venire super me.
Indifferenter volo de manu tua bonum et malum, dulce et amarum, laetum
et triste suscipere, et pro omnibus mihi contingentibus gratias agere.
Custodi me ab omni peccato, et non timebo mortem neque infernum. Dummodo
in aeternum non proicias nec deleas me de libro vitae, non mihi nocebit
quidquid venerit tribulationis super me.

Capitulum 18: Quod temporales miseriae Christi exemplo aequanimiter sunt ferendae

1. Fili, ego descendi de coelo pro tua salute, suscepi tuas miserias,
non necessitate sed caritate trahente, ut patientiam disceres et
temporales miserias non indignanter ferres. Nam ab hora ortus mei usque
ad exitum in cruce non defuit mihi tolerantia doloris. Defectum rerum
temporalium magnum habui; multas querimonias de me frequenter audivi,
confusiones et opprobria benigne sustinui; pro beneficiis ingratitudinem
recepi, pro miraculis blasphemias, pro doctrina reprehensiones.

2. Domine, quia fuisti patiens in vita tua, in hoc maxime implendo
praeceptum Patris tui, dignum est ut ego, misellus peccator, secundum
voluntatem tuam patienter me sustineam et, donec ipse volueris, onus
corruptibilis vitae pro salute mea portem.
Nam etsi sentitur onerosa praesens vita, facta est tamen per gratiam
tuam valde meritoria atque, exemplo tuo et Sanctorum tuorum vestigiis,
infirmis tolerabilior et clarior; sed et multo magis consolatoria quam
olim in veteri testamento fuerat, cum porta Coeli clausa persisteret et
obscurior etiam via videbatur, quando tam pauci regnum coelorum quaerere
curabant. Sed neque qui tunc iusti erant et salvandi ante passionem tuam
et sacrae mortis obitum coeleste regnum poterant introire.
O quantas tibi gratias teneor referre, quia rectam et bonam viam
dignatus es mihi et cunctis fidelibus ad aeternum regnum ostendere! Nam
via tua, via nostra; et per sanctam patientiam ambulamus ad te, qui es
corona nostra.
Nisi tu nos praecessisses et docuisses, quis sequi curaret? Heu quanti
retrocederent, nisi tua praeclara exempla inspicerent! Ecce adhuc
tepescimus, auditis tot signis tuis et doctrinis. Quid fieret si tantum
lumen ad sequendum te non haberemus?

Capitulum 19: De tolerantia iniuriarum et quis verus patiens perhibetur

1. Quid est quod loqueris, o fili? Cessa conqueri, considerata mea et
aliorum sanctorum passione. Nondum usque ad sanguinem restitisti.
Parum est quod tu pateris, in comparatione eorum qui tam multa passi
sunt, tam fortiter tentati, tam graviter tribulati, tam multipliciter
probati et exercitati. Oportet igitur aliorum graviora ad mentem
reducere, ut levius feras tua minima. Et si tibi nimia videntur, vide ne
et hoc tua faciat impatientia. Sive tamen parva, sive magna sint, stude
cuncta patienter sufferre.
Quanto melius te ad patiendum disponis, tanto sapientius agis et amplius
promereris et feres levius, animo et usu ad hoc non segniter paratus.
Nec dicas: Non valeo haec ab homine tali pati, nec huiuscemodi mihi
patienda sunt; grave enim intulit damnum, et improperat mihi quae
numquam cogitaveram. Sed ab alio libenter patiar, et sicut patienda
videro. Insipiens est talis cogitatio, quae virtutem patientiae non
considerat, nec a quo coronanda erit, sed magis personas et offensas
sibi illatas perpendit.
Non est verus patiens qui non vult pati, nisi quantum sibi visum fuerit
et a quo sibi placuerit. Verus autem patiens non attendit a quo homine,
utrum a praelato suo an ab alio aequali an inferiori, utrum a bono et a
sancto viro vel a perverso et indigno exerceatur; sed indifferenter ab
omni creatura quantumcumque et quotiescumque ei aliquid adversi
acciderit, totum hoc gratanter de manu Dei accipit et ingens lucrum
reputat, quia nihil apud Deum, quantumlibet parvum, pro Deo tamen
passum, poterit transire.

2. Esto igitur expeditus ad pugnam, si vis habere victoriam. Sine
certamine non potes venire ad patientiae coronam. Si pati non vis,
recusas coronari. Si autem coronari desideras, certa viriliter, sustine
patienter. Sine labore non tenditur ad requiem, nec sine pugna
pervenitur ad victoriam.

Fac mihi, Domine, possibile per gratiam, quod mihi impossibile videtur
per naturam. Tu scis quod modicum possum pati et quod cito deicior levi
insurgente adversitate. Efficiatur mihi quaelibet exercitatio
tribulationis pro nomine tuo amabilis et acceptabilis. Nam pati et
vexari pro te valde salubre est animae meae.

Capitulum 20: De confessione propriae infirmitatis et huius vitae miseriis

1. Confiteor adversum me iniustitiam meam, confitebor tibi, Domine,
infirmitatem meam. Saepe parva res est quae me deicit et contristat.
Propono me firmiter acturum, sed cum modica tentatio venerit, magna mihi
fit angustia. Valde vilis quandoque res est, unde gravis tentatio
provenit, et dum puto me aliquantulum tutum cum non sentio, invenio me
nonnumquam paene devictum ex levi flatu.
Vide ergo, Domine, humilitatem meam et fragilitatem tibi undique notam.
Miserere mei et eripe me de luto, ut non infigar, non permaneam devictus
usquequaque.
Hoc est quod me frequenter reverberat et coram te confundit, quod tam
labilis sum et infirmus ad resistendum passionibus. Et si non omnino ad
consensionem, tamen mihi etiam molesta et gravis est earum insectatio,
et taedet valde sic quotidie vivere in lite.
Exhinc nota fit mihi infirmitas mea, quia multo facilius irruunt
abominandae semper phantasiae, quam discedunt.
Utinam, fortissime Deus Israel, zelator animarum fidelium, respicias
servi tui laborem et dolorem assistasque illi in omnibus ad quaecumque
perrexerit. Robora me coelesti fortitudine, neque vetus homo - misera
caro, spiritui necdum bene subiecta - valeat dominari, adversus quam
certare oportebit quamdiu spiratur in hac vita miserrima.

2. Heu, qualis est haec vita, ubi non desunt tribulationes et miseriae!
ubi plena laqueis et hostibus sunt omnia! Nam, una tribulatione seu
tentatione recedente, alia accedit; sed, adhuc priore durante conflictu,
aliae plures superveniunt et insperatae.
Et quomodo potest amari vita hominis, habens tantas amaritudines et tot
subiecta calamitatibus et miseriis? Quomodo etiam dicitur vita, tot
generans mortes et pestes? Et tamen amatur et delectari in ea quaeritur
a multis. Reprehenditur frequenter mundus quod fallax sit et vanus, nec
tamen facile relinquitur cum cupiscentiae carnis dominantur.
Sed alia trahunt ad amandum, alia ad contemnendum. Trahunt ad amorem
mundi desiderium carnis, desiderium oculorum et superbia vitae; sed
poenae et miseriae sequentes ea odium mundi pariunt et taedium.
Sed vincit, proh dolor, delectatio prava mentem mundo deditam, et esse
sub sentibus delicias reputat, quia Dei suavitates et internam virtutis
amoenitatem nec vidit nec gustavit. Qui autem mundum perfecte contemnunt
et Deo vivere sub sancta disciplina student, isti dulcedinem divinam,
veris abrenuntiatoribus promissam, non ignorant, et quam graviter mundus
errat et varie fallitur vident.

Capitulum 21: Quod in Deo super omnia bona et dona requiescendum est

1. Super omnia requiesces, anima mea, in Domino semper, quia ipse est
sanctorum aeterna requies.
Da mihi, dulcissime et amantissime Iesu, in te super omnem creaturam
requiescere, super omnem salutem et pulchritudinem, super omnem gloriam
et honorem, super omnem potentiam et dignitatem, super omnem scientiam
et subtilitatem, super omnes divitias et artes, super omnem laetitiam et
exultationem, super omnem famam et laudem, super omnem suavitatem et
consolationem, super omnem spem et promissionem, super omne meritum et
desiderium, super omnia dona et munera quae potes dare et infundere,
super omne gaudium et iubilationem quam potest mens capere et sentire,
denique super omnes Angelos et Archangelos et super omnem exercitum
Coeli, super omnia visibilia et invisibilia et super omne, Deus meus,
quod tu non es: quia tu, Deus meus, super omnia optimus es.
Tu solus altissimus, tu solus potentissimus, tu solus sufficientissimus
et plenissimus, tu solus suavissimus et solatiosissimus, tu solus
pulcherrimus et amantissimus, tu solus nobilissimus et gloriosissimus
super omnia: in quo bona cuncta simul perfecta sunt, fuerunt et erunt;
atque ideo minus est et insufficiens quidquid praeter te ipsum mihi
donas aut de te ipso revelas vel promittis, te non viso nec plene
adepto; quoniam quidem non potest cor meum veraciter requiescere nec
totaliter contentati, nisi in te requiescat et omnia dona omnemque
creaturam transcendat.

2. O mi dilectissime sponse Iesu Christe, amator purissime, dominator
universae creaturae, quis mihi det pennas verae libertatis ad volandum
et pausandum in te? O quando ad plenum dabitur vacare mihi et videre
quam suavis es, Domine Deus meus? Quando ad plenum recolligam me in te,
ut prae amore tuo non sentiam me, sed te solum supra omnem sensum et
modum, in modo non omnibus noto?
Nunc autem frequenter gemo et infelicitatem meam cum dolore porto, quia
multa mala in hac valle miseriarum occurrunt, quae me saepius conturbant
et contristant et obnubilant, saepius impediunt et distrahunt, alliciunt
et implicant, ne liberum accessum habeam ad te et ne iucundis fruar
amplexibus, praesto semper cum beatis spiritibus.
Moveat te suspirium meum et desolatio multiplex in terra. O Iesu,
splendor aeternae gloriae, solamen peregrinationis animae, apud te est
os meum sine voce, et silentium meum loquitur tibi. Usquequo tardat Deus
meus venire? Veniat ad me, pauperculum suum, et laetum faciat, mittat
manum suam et miserum eripiat de omni angustia. Veni veni, quia nulla
erit, sine te, quieta dies aut hora, quia tu laetitia mea, et sine te
vacua est mensa mea.
Miser sum et quodammodo incarceratus et compedibus gravatus, donec luce
praesentiae tuae me reficias ac libertati dones, et vultum amicabilem
reddas ac demonstres.
Quaerant alii, pro te, aliud quodcumque libuerit; et mihi aliud interim
nihil placet nec placebit, nisi tu, Deus meus, spes mea, salus aeterna.
Non reticebo nec deprecari cessabo, donec gratia tua revertatur mihique
tu intus loquaris.

3. Ecce adsum! Ecce ego ad te, quia invocasti me. Lacrimae tuae et
desiderium animae tuae, humiliatio tua et contritio cordis inclinaverunt
me et adduxerunt ad te.

Et dixi: Domine, invocavi te et desideravi te frui, paratus omnia
respuere propter te. Tu enim prior excitasti me, ut quaererem te. Sis
ergo benedictus, Domine, qui fecisti hanc bonitatem cum servo tuo
secundum multitudinem misericordiae tuae.
Quid habet dicere, Domine, servus tuus coram te, nisi ut humiliet se
valde ante te, memor semper propriae iniquitatis et vilitatis? Non enim
est similis tui in cunctis mirabilibus coeli et terrae. Sunt opera tua
bona valde, Domine, iudicia tua vera; et providentia tua reguntur
universa. Laus ergo tibi et gloria, o Patris Sapientia! Te laudet et
benedicat os meum, anima mea et cuncta creata simul.

Capitulum 22: De recordatione multiplicium beneficiorum Dei

1. Aperi, Domine, cor meum in lege tua, et in praeceptis tuis doce me
ambulare. Da mihi intelligere voluntatem tuam et cum magna reverentia ac
diligenti consideratione beneficia tua, tam in generali quam in
particulari memorare, ut digne tibi ex hinc valeam gratias referre.
Verum scio et confiteor nec pro minimo puncto me posse debitas gratiarum
laudes persolvere. Minor ego sum omnibus bonis mihi praestitis et, cum
tuam nobilitatem attendo, deficit prae magnitudine illius spiritus meus.
Omnia quae in anima habemus et in corpore, et quaecumque exterius vel
interius naturaliter vel supernaturaliter possidemus tua sunt beneficia,
et beneficum, pium ac bonum commendant, a qua bona cuncta accepimus.
Et si alius plura, alius pauciora accepit, omnia tamen tua sunt, nec
minimum sine te haberi potest.
Ille qui maiora accepit non potest merito suo gloriari nec super alios
extolli nec minori insultare, quia ille maior et melior est qui sibi
minus adscribit et in regratiando humilior est atque devotior. Et qui
omnibus viliorem se esse existimat et indigniorem se iudicat aptior est
ad percipiendum maiora.
Qui autem pauciora accepit contristari non debet nec indignanter ferre
neque ditiori invidere, sed te potius attendere et tuam bonitatem maxime
laudare quod tam affluenter, tam gratis, tam libenter, sine personarum
acceptione, tua munera largiris.

2. Omnia ex te, et ideo in omnibus es laudandus. Tu scis quid unicuique
donari expediat, et cur iste minus et ille amplius habeat, non nostrum,
sed tuum est discernere, apud quem singulorum definita sunt merita.
Unde, Domine Deus, pro magno etiam reputo beneficio non multa habere,
unde exterius et secundum homines laus et gloria appareat.
Ita ut quis, considerata paupertate et vilitate personae suae, non modo
gravitatem aut tristitiam vel deiectionem inde concipiat, sed potius
consolationem et hilaritatem magnam, quia tu, Deus, pauperes et humiles
atque huic mundo despectos tibi elegisti in familiares et domesticos.
Testes sunt ipsi Apostoli tui, quos principes super omnem terram
constituisti. Fuerunt enim sine querela conversati in mundo, tam humiles
quam simplices, sine omni malitia et dolo, ut etiam pati contumelias
gauderent pro nomine tuo, et quae mundus abhorret ipsi amplecterentur
affectu magno.
Nihil ergo amatorem tuum et cognitorem beneficiorum tuorum ita
laetificare debet sicut voluntas tua in eo et beneplacitum aeternae
dispositionis tuae, de qua tantum contentari debet et consolari, ut ita
libenter velit esse minimus sicut aliquis optaret esse maximus, et ita
pacificus et contentus in novissimo sicut in loco primo, atque ita
libenter despicabilis et abiectus, nullius quoque nominis et famae,
sicut ceteris honorabilior et maior in mundo.
Nam voluntas tua et amor honoris tui omnia excedere debet, et plus eum
consolari magisque placere quam omnia beneficia sibi data vel danda.

Capitulum 23: De quatuor magnam importantibus pacem

1. Fili, nunc docebo te viam pacis et verae libertatis.

Fac, Domine, quod dicis, quia hoc mihi est gratum audire.

Stude, fili, alterius potius facere voluntatem quam tuam. Elige semper
minus quam plus habere. Quaere semper inferiorem locum et omnibus
subesse. Opta semper et ora, ut voluntas Dei integre in te fiat. Ecce
talis homo ingreditur fines pacis et quietis.

Domine, sermo tuus iste brevis multum continet perfectionis. Parvus est
dictu, sed plenus sensu et uber in fructu. Nam, si posset a me fideliter
custodiri, non deberet tam facilis in me turbatio oriri. Nam, quoties me
impacatum sentio et gravatum, ab hac doctrina me recessisse invenio. Sed
tu, qui omnia potes et animae profectum diligis, adauge maiorem gratiam,
ut possim tuum complere sermonem et meam perficere salutem.

Oratio contra cogitationes malas

2. Domine Deus meus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum
respice, quoniam in me surrexerunt cogitationes vanae et timores magni
affligentes animam meam. Quomodo pertransibo illaesus? Quomodo
perfringam eas?

Ego, inquit, ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo; aperiam ianuam
carceris et arcana sanctorum revelabo tibi.

Fac, Domine, ut loqueris, et fugiant a facie tua omnes iniquae
cogitationes. Haec est spes et unica consolatio mea ad te in omni
tribulatione confugere, tibi confidere, ex intimo invocare et patienter
consolationem tuam expectare.

Oratio pro illuminatione mentis

3. Clarifica me, bone Iesu, claritate aeterni luminis; educ de
habitaculo cordis mei tenebras universas. Cohibe evagationes multas et
elide vim facientes tentationes. Pugna pro me fortiter et expugna malas
bestias, concupiscentias dico illecebrosas, ut fiat pax in virtute tua
et abundantia laudis tuae in [aula] sancta, hoc est in conscientia pura.
Impera ventis et tempestatibus. Dic mari: "Quiesce!". Dic aquiloni: "Ne
flaveris!". Et erit tranquillitas magna. Emitte lucem tuam et veritatem,
ut luceant super terram, quia terra sum inanis et vacua, donec illumines me.
Effunde gratiam tuam desuper, perfunde cor meum gratia coelesti,
ministra devotionis aquas ad irrigandum faciem terrae, ad producendum
fructum bonum et optimum.
Eleva mentem pressam mole peccatorum et ad coelestia bona totum
desiderium meum suspende, ut, gustata suavitate supernae felicitatis,
pigeat de terrenis cogitare.
Rape me et eripe me ab omni creaturarum indurabili consolatione, quia
nulla res creata appetitum meum plenarie valet quietare et consolari.
Iunge me tibi inseparabili dilectionis vinculo, quoniam tu solus
sufficis amanti, et absque te frivola sunt universa.

Capitulum 24: De evitatione curiosae inquisitionis super alterius vita

1. Fili, noli esse curiosus nec vacuas gerere sollicitudines. Quid hoc
vel illud ad te? Tu me sequere. Quid enim ad te, utrum ille sit talis
vel talis, aut iste sic agit vel loquitur? Tu non indiges respondere pro
aliis, sed pro teipso rationem reddes. Quid ergo te implicas?
Ecce ego omnes cognosco et cuncta quae fiunt sub sole video, et qualiter
cum unoquoque sit, quid cogitet, quid velit et ad quem finem tendat eius
intentio. Mihi igitur committenda sunt omnia; tu vero serva te in bona
pace et dimitte agitantem agitare quantum voluerit. Veniet super eum
quidquid fecerit vel dixerit, quia me fallere non potest.

2. Non sit tibi curae de magni nominis umbra, non de multorum
familiaritate, nec de privata hominum dilectione. Ista enim generant
distractiones et magnas in corde obscuritates. Libenter tibi loquerer
verbum meum et abscondita revelarem, si adventum meum diligenter
observares et ostium cordis mihi aperires.
Esto prudens et vigila in orationibus et humilia te in omnibus.

Capitulum 25: In quibus firma pax cordis et verus profectus consistit

1. Fili, ego locutus sum: "Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis;
non quomodo hic mundus dat, ego do vobis". Pacem omnes desiderant, sed
quae ad veram pacem pertinent, non omnes curant.
Pax mea cum humilibus et mansuetis corde. Pax tua erit in multa
patientia. Si me audieris et vocem meam secutus fueris, poteris multa
pace frui.

Quid igitur faciam in omni re?

Attende tibi quid facias et quid dicas et omnem intentionem tuam ad hoc
dirige, ut mihi soli placeas et extra me nihil cupias vel quaeras. Sed
de aliorum dictis vel factis nil temere iudices, nec cum rebus tibi non
commissis te implices, et poterit fieri ut parum vel raro turberis.
Numquam autem sentire aliquam turbationem, nec pati aliquam cordis vel
corporis molestiam, non est praesentis temporis, sed status aeternae
quietis.

2. Non ergo aestimes te veram pacem invenisse, si nullam senseris
gravitatem; nec tunc totum esse bonum, si neminem pateris adversarium;
nec hoc esse perfectum, si cuncta fuerint secundum tuum affectum. Neque
tunc magni aliquid te reputes, aut specialiter dilectum existimes, si in
magna fueris devotione aut dulcedine, quia in istis non cognoscitur
verus amator virtutis, nec in istis consistit profectus et perfectio
hominis.

In quo ergo, Domine?

In offerendo te ex toto corde tuo voluntati divinae, non quaerendo quae
tua sunt nec in parvo nec in magno, nec in tempore nec in aeternitate,
ita ut una aequali facie in gratiarum actione permaneas inter prospera
et contraria, omnia aequa lance pensando.
Si fueris tam fortis et longanimis in spe ut, subtracta interiori
consolatione, etiam ad ampliora sustinenda cor tuum praeparaveris, nec
te iustificaveris et Sanctum laudaveris, tunc in vera et recta via pacis
ambulas, et spes indubitata erit quod rursus in iubilo faciem meam sis
visurus.
Quod si ad plenum tui ipsius contemptum perveneris, scito quod tunc
abundantia pacis perfrueris secundum possibilitatem tui incolatus.

Capitulum 26: De eminentia liberae mentis quam supplex oratio magis meretur quam lectio

1. Domine, hoc opus est perfecti viri, numquam ab intentione coelestium
animum relaxare et inter multas curas quasi sine cura transire, non more
torpentis, sed praerogativa quadam liberae mentis, nulli creaturae
inordinata affectione adhaerendo.
Obsecro te, piissime Domine Deus meus, praeserva me a curis huius vitae
ne nimis implicer, a multis necessitatibus corporis ne voluptate capiar,
ab universis animae obstaculis ne molestiis fractus deiciar.
Non dico ab his rebus, quas toto affectu ambit vanitas mundana, sed ab
his miseriis quae animam servi tui communi maledicto mortalitatis
poenaliter gravant et retardant, ne in libertatem spiritus, quoties
libuerit, valeat introire.

2. O Deus meus, dulcedo ineffabilis, verte mihi in amaritudinem omnem
consolationem carnalem ab aeternorum amore me abstrahentem et ad se,
intuitu cuiusdam boni delectabilis praesentis, male allicientem.
Non me vincat, Deus meus, non me vincat caro et sanguis; non me decipiat
mundus ac brevis gloria eius; non me supplantet diabolus et astutia
illius. Da mihi fortitudinem resistendi, patientiam tolerandi,
constantiam perseverandi.
Da pro omnibus mundi consolationibus suavissimam Spiritus tui unctionem,
et pro carnali amore tui nominis infunde amorem.
Ecce cibus, potus, vestis ac cetera utensilia ad corporis sustentaculum
pertinentia ferventi spiritui sunt onerosa. Tribue talibus fomentis
temperate uti, non desiderio nimio implicari. Abicere omnia non licet,
quia natura sustentanda est. Requirere autem superflua et quae magis
delectant lex sancta prohibet. Nam alias caro adversus spiritum
insolesceret.
Inter haec, quaeso, manus tua me regat et doceat ne quid nimium fiat.

Capitulum 27: Quod privatus amor a summo bono maxime retardat

1. Fili, oportet te dare totum pro toto et nihil tui ipsius esse. Scito
quod amor tui ipsius magis nocet tibi quam aliqua res huius mundi.
Secundum amorem et affectum quem geris, quaelibet res plus vel minus
adhaeret. Si fuerit amor tuus purus et simplex et bene ordinatus, eris
sine captivitate rerum. Noli concupiscere quod non licet habere. Noli
habere quod te potest impedire et libertate interiori privare.
Mirum quod non ex toto fundo cordis te ipsum mihi committis cum omnibus
quae desiderare potes vel habere. Quare vano moerore consumeris? Cur
superfluis curis fatigaris? Sta ad beneplacitum meum, et nullum patieris
detrimentum.
Si quaeris hoc vel illud et volueris esse ibi vel ibi propter tuum
commodum et proprium beneplacitum magis habendum, numquam eris in
quietudine nec liber a sollicitudine, quia in omni re reperietur aliquis
defectus et in omni loco erit qui adversetur.

2. Iuvat ergo non quaelibet res adepta vel multiplicata exterius, sed
potius contempta et decisa ex corde radicitus. Quod non tantum de censu
aeris et divitiarum intelligas, sed de honoris etiam ambitu ac vanae
laudationis desiderio, quae omnia transeunt cum mundo.
Munit parum locus, si deest spiritus fervoris. Nec diu stabit pax illa
quaesita forinsecus, si vacat a vero fundamento status cordis; hoc est
nisi steteris in me, permutare te potes, sed non meliorare. Nam,
occasione orta et accepta, invenies quod fugisti, et amplius.

Oratio pro purgatione cordis et coelesti sapientia

3. Confirma me, Deus, per gratiam Sancti Spiritus. Da virtutem
corroborari in interiori homine et cor meum ab omni inutili
sollicitudine et angore evacuare, nec variis desideriis trahi
cuiuscumque rei vilis aut pretiosae, sed omnia inspicere sicut
transeuntia, et me pariter cum illis transiturum, quia nihil permanens
sub sole, nisi omnia vanitas et afflictio spiritus.
O quam sapiens qui ita considerat! Da mihi, Domine, coelestem
sapientiam, ut discam te super omnia quaerere et invenire, super omnia
sapere et diligere, et cetera secundum ordinem sapientiae tuae prout
sunt intelligere.
Da prudenter declinare blandientem et patienter ferre adversantem, quia
haec magna sapientia, omni vento non moveri verborum, nec aurem male
blandienti praebere sireni.
Sic enim incepta pergitur via secure.

Capitulum 28: Contra linguas obtrectatorum

Fili, non aegre feras si quidam de te male sentiunt et dixerint quod non
libenter audias. Tu deteriora de te ipso sentire debes, et neminem
infirmiorem te credere.
Si ambulas ab intra, non multum ponderabis volantia verba. Est non parva
prudentia silere in tempore malo et introrsus ad me converti, nec humano
iudicio disturbari. Non sit pax tua in ore hominum. Sive enim bene sive
male interpretati fuerint, non es alter homo.
Ubi est vera pax et vera gloria? Nonne in me? Et qui non appetit
hominibus placere, nec displicere timet, multa fruetur pace. Ex
inordinato amore et vano timore orietur omnis inquietudo cordis et
distractio sensuum.

Capitulum 29: Qualiter, instante tribulatione, Deus invocandus est

Sit nomen tuum, Domine, benedictum in saecula, qui voluisti hanc
tentationem et tribulationem venire super me! Non possum eam effugere,
sed necesse habeo ad te confugere, ut me adiuves et in bonum mihi convertas.
Domine, modo sum in tribulatione, et non est cordi meo bene, sed multum
vexor a praesenti passione.
Et nunc, Pater dilecte, quid dicam? Deprehensus sum inter angustias.
Salvifica me in hac hora. Sed propterea veni in hanc horam, ut tu
clarificeris cum fuero valde humiliatus et per te liberatus.
Complaceat tibi, Domine, ut eruas me. Nam quid ego pauper agere possum?
et qua ibo sine te? Da patientiam, Domine, etiam hac vice. Adiuva me,
Deus meus, et non timebo, quantumcumque gravatus fuero.
Et nunc, inter haec, quid dicam? Domine, fiat voluntas tua! Ego bene
merui tribulari et gravari. Oportet itaque ut sustineam: et utinam
patienter, donec transeat tempestas, et melius fiat.
Potens est autem omnipotens manus tua etiam hanc temptationem a me
auferre et eius impetum mitigare, ne penitus succumbam, quemadmodum et
prius saepe egisti mecum, Deus meus, misericordia mea. Et quanto mihi
difficilius, tanto tibi facilior est haec mutatio dexterae Excelsi.

[prior] [deinde]

| Pagina domestica >> Varia >> >> Libri >> De Imitatione Christi