Adoremus Jesum-Eucharistiam! | Pagina domestica >> Varia >> >> Libri >> De Imitatione Christi
1. Fili, ego Dominus confortans in die tribulationis. Veni ad me, cum tibi non fuerit bene. Hoc est quod maxime impedit consolationem coelestem, quia tardius convertis te ad orationem. Nam antequam me intente roges, multa interim solatia quaeris et recreas te in externis. Ideoque fit ut parum omnia prosint, donec advertas quia sum ego qui eruo sperantes in me, nec est extra me valens consilium nec utile, sed neque durabile remedium. Sed iam, resumpto spiritu post tempestatem, reconvalesce in lucem miserationum mearum, quia prope sum, dicit Dominus, ut restaurem universa, non solum integre, sed et abundanter et cumulate. Numquid mihi quidquam difficile est? aut similis ero dicenti et non facienti? Ubi est fides tua? Sta firmiter et perseveranter! Esto longanimis et vir fortis! Veniet tibi consolatio in tempore suo. Expecta me, expecta. Veniam et curabo te. Tentatio est quae te vexat, et formido vana quae te exterret. Quid importat sollicitudo de futuris contingentibus, nisi ut tristitiam super tristitiam habeas? Sufficit diei malitia sua. Vanum est et inutile de futuris conturbari vel gratulari, quae forte numquam evenient. 2. Sed humanum est huiusmodi imaginationibus illudi et parvi adhuc animi signum tam leviter trahi a suggestione inimici. Ipse enim non curat an veris an falsis illudat et decipiat, utrum praesentium amore an futurorum formidine prosternat. Non ergo turbetur cor tuum, neque formidet. Crede in me, et in misericordia mea habeto fiduciam. Quando tu te elongatum aestimas a me, saepe sum propinquior. Quando aestimas te totum perditum, tunc saepe magis merendi instat lucrum. Non est totum perditum quando res accidit in contrarium. Non debes iudicare secundum praesens sentire, nec sic gravitati alicui undecumque venienti adhaerere et accipere, tamquam omnis spes sit ablata merendi. Noli putare te relictum ex toto, quamvis ad tempus permiserim tibi aliquam tribulationem. Sic enim transitur ad regnum coelorum. Et hoc sine dubio magis expedit tibi et ceteris servis meis, ut exercitemini adversis, quam si cuncta ad libitum haberetis. Ego novi cogitationes absconditas: quia multum expedit pro salute tua ut interdum sine sapore relinquaris, ne forte eleveris in bono successu et tibi ipsi placere velis in eo quod non es. Quod dedi auferre possum et restituere cum mihi placuerit. Cum dedero meum est, cum subtraxero tuum non tuli; quia meum est omne datum optimum et omne donum perfectum. 3. Si dimisero tibi gravitatem aut quamlibet contrarietatem, non indigneris neque concidat cor tuum, quia ego cito sublevare possum et omne onus in gaudium transmutare. Verumtamen iustus sum et commendabilis multum, cum sic facio tecum. Si recte sapis et in veritate aspicis, numquam debes propter adversa tam deiecte contristari, sed magis gaudere et gratias agere; immo hoc unicum reputare gaudium, quod, affligens te doloribus, parco tibi. "Sicut dilexit me Pater, ego diligo vos" dixi dilectis discipulis meis, quos utique non misi ad gaudia temporalia, sed ad magna certamina; non ad honores, sed ad despectiones; non ad otium, sed ad labores; non ad requiem, sed ad ferendam multam patientiam. Horum memento, fili mi, verborum.
1. Domine mi, adhuc indigeo maiori gratia, si debeo illuc pervenire, ubi nemo me poterit nec ulla creatura impedire. Nam quamdiu res aliqua me retinet, non possum libere ad te volare. Cupiebat libere volare qui dicebat: "Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam?". Quid simplici oculo quietius? et quid liberius nil desiderante in terris? Oportet igitur omnem pertransire creaturam et se ipsum perfecte deserere ac in excessu mentis stare, et videre te omnium Conditorem cum creaturis nil simile habere. Et nisi quis ab omnibus creaturis fuerit expeditus, non poterit libere intendere divinis. Ideo pauci inveniuntur contemplativi, quia pauci sciunt a perituris creaturis ad plenum sequestrari. Ad hoc magna requiritur gratia, quae animam levet et supra semetipsam rapiat. Et nisi homo sit super se levatus in spiritu et ab omnibus creaturis liberatus ac Deo totus unitus, quidquid scit, quidquid etiam habet non est magni ponderis. Diu parvus erit et infra iacebit qui aliquid magni existimat, nisi solum unum immensum bonum aeternum. Et quidquid Deus non est, nihil est, et pro nihilo computari debet. Est quippe magna differentia inter sapientiam illuminati et devoti viri, et scientiam litterati et studiosi clerici. Multo nobilior est illa doctrina quae de sursum ex divina influentia manat, quam quae laboriose humano acquiritur ingenio. 2. Plures reperiuntur contemplationem desiderare, sed quae ad eam requiruntur non student exercere. Est magnum impedimentum, quia in signis et rebus sensibilibus statur, et parum de perfecta mortificatione habetur. Nescio quid est et quo spiritu ducimur et quid praetendimus qui spirituales dici videmur, quod totum laborem et ampliorem sollicitudinem pro transitoriis et vilibus rebus agimus, et de interioribus nostris vix raro, plene recollectis sensibus, cogitamus. Proh dolor! statim post modicam recollectionem foris erumpimus, nec opera nostra districta examinatione trutinamus. Ubi iacent affectus nostri non attendimus, et quam impura sint omnia nostra non deploramus. Omnis quippe caro corruperat viam suam, et ideo sequebatur diluvium magnum. Cum ergo interior affectus noster corruptus sit, necesse est ut actio sequens, index carentiae interioris vigoris, corrumpatur. Ex puro corde procedit fructus bonae vitae. Quantum quis fecerit quaeritur, sed ex quanta virtute agit non tam studiose pensatur. Si fuerit fortis, dives, pulcher, habilis vel bonus scriptor vel bonus cantor aut bonus laborator investigatur, sed quam pauper sit spiritu, quam patiens et mitis, quam devotus et internus a multis tacetur. Natura exteriora hominis respicit, gratia interiora. Illa frequenter fallitur, ista in Deo sperat ut non decipiatur.
1. Fili, non potes perfecte possidere libertatem, nisi totaliter abneges temetipsum. Compediti sunt proprietarii et sui ipsius amatores, cupidi, curiosi, gyrovagi, quaerentes semper curiosa et mollia, non quae Iesu Christi; sed saepe hoc fingentes et componentes quod non stabit. Peribit enim totum, quod non est ex Deo ortum. Tene breve et consummatum verbum: Dimitte omnia et invenies omnia; dimitte cupidinem et invenies requiem. Hoc mente pertracta, et cum impleveris, omnia intelliges. Domine, hoc non est opus unius diei nec ludus parvulorum; immo in hoc brevi concluditur omnis perfectio religiosorum. 2. Fili, non debes averti nec statim deici, audita via perfectorum, sed magis ad sublimiora provocari et ad minus ad hoc ex desiderio suspirare. Utinam sic tecum esses et ad hoc pervenisses, ut tui ipsius amator non esses, sed ad nutum meum pure stares et eius, quem tibi praeposui, Patris. Tunc mihi valde placeres, et tota vita tua cum gaudio et pace transiret. Habes adhuc multa ad relinquendum, quae nisi mihi ex integro resignaveris, non acquires quod postulas. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum, ut locuples fias, idest sapientiam coelestem, omnia infima conculcantem. Postpone terrenam sapientiam omnem ac humanam complacentiam et propriam. Dixi tibi viliora emenda pro pretiosis et altis rebus humanis. Nam vilis et parva et paene oblivioni tradita videtur vere coelestis sapientia, non sapiens alta de se, nec magnificari quaerens in terra; quam multi ore tenus praedicant, sed vita longe dissentiunt. Ipsa tamen est pretiosa margarita a multis abscondita.
Fili, noli credere affectui tuo: qui nunc est cito mutabitur in aliud. Quamdiu enim vixeris, mutabilitati subiectus es, etiam nolens; ut modo laetus modo tristis, modo pacatus modo turbatus, nunc devotus nunc indevotus, nunc studiosus nunc accidiosus, nunc gravis nunc levis inveniaris. Sed stat super haec mutabilia sapiens et bene doctus in spiritu, non attendens quid in se sentiat, nec qua parte flet ventus instabilitatis; sed ut tota intentio mentis eius ad debitum et ad optimum proficiat finem. Nam sic poterit unus et idem inconcussus manere, simplici intentionis oculo per tot varios eventus ad me impraetermisse directo. Quanto autem purior fuerit intentionis oculus, tanto constantius inter diversas itur procellas. Sed in multis caligat oculus purae intentionis. Respicit enim cito in aliquod delectabile quod occurrit, et raro totus quis liber invenitur a naevo propriae inquisitionis. Sic Iudaei olim venerunt Bethaniam ad Martham et Mariam, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent. Mundandus est ergo intentionis oculus, ut sit simplex et rectus, atque ultra omnia varia media ad me dirigendus.
1. Ecce Deus meus et omnia! Quid volo amplius? et quid felicius desiderare possum? O sapidum et dulce verbum! sed amanti Verbum, non mundum, nec ea quae in mundo sunt. Deus meus et omnia! Intelligenti satis dictum est, et saepe repetere iucundum est amanti. Te siquidem praesente, iucunda sunt omnia; te autem absente, fastidiunt cuncta. Tu facis cor tranquillum et pacem magnam laetitiamque festivam. Tu facis bene sentire de omnibus et in omnibus te laudare, nec potest aliquid boni sine te placere. Sed si debet gratum esse et bene sapere, oportet gratiam tuam adesse et condimento tuae sapientiae condiri. Cui tu sapis, quid ei recte non sapiet? Et cui tu non sapis, quid ei recte ad iucunditatem esse poterit? Sed deficiunt in tua sapientia mundi sapientes et qui carnem sapiunt, quia ibi plurima vanitas et hic mors invenitur. Qui autem te per contemptum mundanorum et carnis mortificationem sequuntur vere sapientes esse cognoscuntur, quia de vanitate ad veritatem et de carne ad spiritum transferuntur. Istis sapit Deus, et quidquid invenitur in creaturis totum referunt ad laudem sui Conditoris. 2. Dissimilis tamen est et multum dissimilis sapor Creatoris et creaturae, aeternitatis et temporis, lucis increatae et lucis illuminatae. O Lux perpetua, cuncta creata transcendens lumina, fulgura coruscationem de sublimi, penetrantem omnia intima cordis mei. Purifica, laetifica, clarifica et vivifica spiritum meum cum suis potentiis ad inhaerendum tibi iubilosis successibus. O quando veniet haec beata et desiderabilis vita, ut tua me saties praesentia et sis mihi omnia in omnibus! Quamdiu hoc non datum fuerit, ne gaudium plenum erit. Adhuc, proh dolor! vivit in me vetus homo, non est totus crucifixus, non est perfecte mortuus. Adhuc concupiscit fortiter adversus spiritum, bella movet intestina, nec regnum animae patitur esse quietum. Sed tu, qui dominaris potestati maris et motun fluctuum eius mitigas, exurge, adiuva me! Dissipa gentes quae bella volunt, contere eas in virtute tua! Ostende, quaeso, magnalia tua, et glorificetur dextera tua, quia non est spes alia nec refugium mihi, nisi in te, Domine Deus meus.
1. Fili, numquam es securus in hac vita, sed quoad vixeris semper arma spiritualia tibi sunt necessaria. Inter hostes versaris; a dextris et a sinistris impugnaris. Si ergo non uteris undique scuto patientiae, non eris diu sine vulnere. Insuper, si non ponis cor tuum fixe in me cum vera voluntate cuncta patiendi propter me, non poteris ardorem istum sustinere nec ad palmam pertingere beatorum. Oportet ergo te viriliter omnia pertransire et potenti manu uti adversus obiecta. Nam vincenti datur manna, et torpenti relinquitur multa miseria. 2. Si quaeris in hac vita requiem, quomodo tunc pervenies ad aeternam requiem? Non ponas te ad multam requiem, sed ad magnam patientiam. Quaere veram pacem, non in terris sed in coelis, non in hominibus nec in ceteris creaturis, sed in Deo solo. Pro amore Dei debes omnia libenter subire, labores scilicet et dolores, tentationes et vexationes, anxietates et necessitates, infirmitates, iniurias, oblocutiones, reprehensiones, humiliationes, confusiones, correctiones et despectiones. Haec iuvant ad virtutes, haec probant Christi tironem, haec fabricant coelestem coronam. Ego reddam ei aeternam mercedem pro brevi labore et infinitam gloriam pro transitoria confusione. 3. Putas quod semper habebis pro tua voluntate consolationes spirituales? Sancti mei non habuerunt tales, sed multas gravitates et tentationes varias magnasque desolationes, sed patienter sustinuerunt se in omnibus, et magis confisi sunt Deo quam sibi, scientes quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam promerendam. Vis tu statim habere quod multi, post multas lacrimas et magnos labores, vix obtinuerunt? Expecta Dominum, viriliter age et confortare. Noli diffidere, noli discedere, sed corpus et animam expone constanter pro gloria Dei. Ego reddam plenissime; ego tecum ero in omni tribulatione.
1. Fili, iacta cor tuum firmiter in Domino et humanum ne metuas iudicium, ubi te conscientia pium reddit et insontem. Bonum est et beatum taliter pati, nec hoc erit grave humili cordi et Deo magis quam sibi ipsi confidenti. Multi multa loquuntur, et ideo parva fides est adhibenda. Sed et omnibus satis esse non est possibile. Etsi Paulus studuit omnibus in Domino placere et omnibus omnia factus est, tamen etiam pro minimo duxit quod ab humano die iudicatus fuerit. Egit satis pro aliorum aedificatione et salute quantum in se erat et poterat, sed quin ab aliis aliquando iudicaretur vel non despiceretur cohibere non potuit. Ideo totum commisit Deo, qui totum noverat, et patientia et humilitate, contra ora loquentium iniqua ac etiam vana et mundana cogitantium atque pro libitu suo quaeque iactantium, se defendit. Respondit tamen interdum, ne infirmis ex sua taciturnitate generaretur scandalum. 2. Quis es tu, ut timeas a mortali homine? Hodie est, et cras non comparet. Deum time, et hominum pavores non expavesces. Quis potest in te aliquid? verbis aut iniuriis? Sibi potius nocet quam tibi; nec poterit iudicium Dei fugere, quicumque est ille. Tu habe Deum prae oculis et noli contendere verbis querulosis. Quod si ad praesens videris succumbi et confusionem pati quam non meruisti, non indigneris ex hoc neque per impatientiam minuas coronam tuam; sed ad me potius respice in Coelum, qui potens sum eripere ab omni confusione et iniuria, et unicuique reddere secundum opera sua.
1. Fili, relinque te, et invenies me. Sta sine electione et omni proprietate, et semper lucraberis. Nam et adicietur tibi amplior gratia statim ut te resignaveris nec resumpseris. Domine, quoties me resignabo et in quibus me relinquam? Semper et in omni hora, sicut in parvo sic et in magno. Nihil excipio, sed in omnibus te nudatum inveniri volo. Alioquin quomodo poteris esse meus, et ego tuus, nisi fueris ab omni propria voluntate intus et foris spoliatus? Quanto celerius hoc agis, tanto melius habebis; et quanto plenius et sincerius, tanto mihi plus placebis et amplius lucraberis. Quidam se resignant, sed cum aliqua exceptione. Non enim plene in Deo confidunt, ideo providere sibi satagunt. Quidam etiam primo offerunt totum, sed postea, tentatione pulsante, ad propria redeunt: ideo minime in virtute proficiunt. Hi ad veram puri cordis libertatem et iucundae familiaritatis meae gratiam non pertingent, nisi integra resignatione et quotidiana sui immolatione prius facta, sine qua non stat nec stabit unio fruitiva. 2. Dixi tibi saepissime et iterum nunc dico: Relinque te, resigna te, et frueris magna interna pace. Da totum pro toto, nihil exquire, nil repete, sta pure et inhaesitanter in me, et habebis me; eris liber in corde, et tenebrae non conculcabunt te. Ad hoc conare, hoc ora, hoc stude desiderare, ut ab omni proprietate possis expoliari et nudus nudum Iesum sequi, tibi mori et mihi aeternaliter vivere. Tunc deficient omnes vanae phantasiae, conturbationes iniquae et curae superfluae. Tunc etiam recedet immoderatus timor, et inordinatus amor morietur.
1. Fili, ad istud diligenter tendere debes, ut in omni loco, actione seu occupatione externa sis intus liber et tui ipsius potens; et sint omnia sub te, et tu non sub eis; ut dominus actionum tuarum et rector, non servus nec emptitius, sed magis exemptus verusque hebraeus in sortem ac libertatem transiens filiorum Dei; qui stant supra praesentia et speculantur aeterna; qui transitoria intuentur sinistro oculo et dextro coelestia; quos temporalia non trahunt ad inhaerendum, sed trahunt ipsi ea magis ad bene serviendum, prout ordinata sunt a Deo et instituta a summo Opifice, qui nil inordinatum relinquit in sua creatura. 2. Si autem in omni eventu stas non in apparentia externa, nec oculo carnali lustras visa vel audita, sed mox in qualibet causa intras cum Moyse in tabernaculum ad consulendum Dominum, et audies nonnumquam divinum responsum et redies instructus de multis praesentibus et futuris. Semper enim Moyses recursum habuit ad tabernaculum pro dubiis et quaestionibus solvendis, fugitque ad orationis adiutorium pro periculis et improbitatibus hominum sublevandis. Sic et tu confugere debes in cordis tui secretarium, divinum intentius implorando auxilium. Propterea namque Iosue et filii Israel a Gabaonitis leguntur decepti, quia os Domini non prius interrogaverunt, sed nimium creduli dulcibus sermonibus, falsa pietate delusi sunt.
1. Fili, committe mihi semper causam tuam. Ego bene disponam in tempore suo. Expecta ordinationem meam, et senties exinde profectum. Domine, satis libenter omnes res tibi committo, quia parum potest cogitatio mea proficere. Utinam non multum adhaererem futuris eventibus, sed ad beneplacitum tuum me incunctanter offerrem! 2. Fili mi, saepe homo rem aliquam agitat quam desiderat, sed cum ad eam pervenerit aliter incipit sentire, quia affectiones circa idem non sunt durabiles, sed magis de uno ad aliud nos impellunt. Non est ergo minimum etiam in minimis se relinquere. Verus profectus hominis est negatio sui ipsius; et homo abnegatus valde liber est et securus. Sed antiquus hostis, omnibus bonis adversans, a tentatione non cessat et die noctuque graves molitur insidias, si forte in laqueum deceptionis possit praecipitare incautum. "Vigilate et orate, dicit Dominus, ut non intretis in tentationem".
1. Domine, quid est homo, quod memor sis eius, aut filius hominis quia visitas eum? Quid promeruit homo, ut dares illi gratiam tuam? Domine, quid possum conqueri, si deseris me? aut quid iuste obtendere possum, si quod peto non feceris? Certe hoc in veritate cogitare possum et dicere: Domine, nihil sum, nihil boni ex me habeo, sed in omnibus deficio et ad nihil semper tendo. Ego, nisi a te fuero adiutus et interius informatus, totus efficior tepidus et dissolutus. Tu autem, Domine, semper idem ipse es et permanes in aeternum, semper bonus iustus et sanctus, bene iuste et sancte agens omnia et disponens in sapientia. Sed ego, qui ad defectum magis pronus sum quam ad profectum, non semper sum in uno statu perdurans, quia septem tempora mutantur super me. Verumtamen cito melius fit, cum tibi placuerit et manum porrexeris adiutricem, quia tu solus sine humano suffragio poteris auxiliari et in tantum confirmare, ut vultus meus amplius in diversa non mutetur, sed in te uno cor meum convertatur et quiescat. Unde, si bene scirem omnem humanam consolationem abicere - sive propter devotionem adipiscendam, sive propter necessitatem qua compellor te quaerere, quia non est homo qui me consoletur - tunc merito possem de gratia sperare tua et de dono novae consolationis exultare. 2. Gratias tibi, unde totum venit quotiescumque mihi bene succedit. Ego autem vanitas et nihilum ante te, inconstans homo et infirmus. Unde possum gloriari, aut cur appeto reputari? Numquid de nihilo? Et hoc vanissimum est. Vere inanis gloria pestis mala, vanitas maxima, quia a vera trahit gloria et coelesti spoliat gratia. Dum enim homo complacet sibi, displicet tibi; dum inhiat laudibus humanis, privatur veris virtutibus. Est autem vera gloria et exultatio sancta gloriari in te, et non in se; gaudere in nomine tuo, non in virtute propria, nec in aliqua creatura delectari nisi propter te. Laudetur nomen tuum, non meum; benedicatur nomen sanctum tuum, non meum. Nihil autem attribuatur mihi de laudibus hominum. Tu gloria mea, tu exultatio cordis mei. In te gloriabor et exultabo tota die; pro me autem nihil, nisi in infirmitatibus meis. Quaerant Iudaei gloriam quae ab invicem est; ego hanc requiram quae a solo Deo est. Omnis quidem gloria humana, omnis honor temporalis, omnis altitudo mundana, aeternae gloriae tuae comparata, vanitas est et stultitia. O veritas mea et misericordia mea, Deus meus, Trinitas beata, tibi soli laus, virtus, honor et gloria per infinita saeculorum saecula.
Fili, noli tibi attrahere, si videas alios honorari et elevari, te autem despici et humiliari. Erige cor tuum ad me in Coelum, et non contristabit te contemptus hominis in terris. Domine, in caecitate sumus et vanitate cito seducimur. Si recte me inspicio, numquam facta mihi est iniuria ab aliqua creatura, unde nec iuste habeo conqueri adversum te. Quia autem frequenter et graviter peccavi tibi, merito armatur contra me omnis creatura. Mihi igitur iuste debetur confusio et contemptus, tibi autem laus, honor, virtus et gloria. Et nisi ad hoc me praeparavero quod velim libenter ab omni creatura despici et relinqui atque penitus nihil videri, non possum interius pacificari et stabiliri, nec spiritualiter illuminari neque tibi plene uniri.
1. Fili, si ponis pacem tuam cum aliqua persona, propter tuum sentire vel convivere, instabilis eris et impacatus. Sed si recursum habes ad semper viventem et manentem Veritatem, non contristabit te amicus recedens aut moriens. In me debet amici dilectio stare, et propter me diligendus est quisquis tibi bonus visus est amicus et multum carus in hac vita. Sine me non valet nec durabit amicitia, nec est vera et munda dilectio quam ego non copulo. Ita mortuus esse debes talibus affectionibus dilectorum hominum, ut, quantum ad te pertinet, sine humano optes esse consortio. 2. Tanto homo magis Deo appropinquat, quanto ab omni solatio terreno longius recedit. Tanto etiam altius ascendit ad Deum, quanto profundius in se descendit et plus sibi ipsi vilescit. Qui autem aliquid boni sibi attribuit, gratiam Dei in se venire impedit, quia gratia Spiritus Sancti cor humile quaerit semper. Si scires te perfecte annihilare atque ab omni creato amore evacuare, tunc deberem in te cum magna gratia emanare. Quando tu respicis ad creaturas, subtrahitur tibi aspectus Creatoris. Disce te in omnibus propter Creatorem vincere: tunc ad divinam valebis cognitionem pertingere. Quantumcumque modicum sit, si quid inordinate diligitur et respicitur, retardat a summo Bono et vitiat.
1. Fili, non moveant te pulchra dicta hominum. Non est enim regnum Dei in sermone, sed in virtute. Attende verba mea, quae corda accendunt et mentes illuminant, inducunt compunctionem et variam ingerunt consolationem. Numquam ad hoc legas verbum ut doctior aut sapientior possis videri, sed stude mortificationem vitiorum, quia hoc amplius tibi proderit quam notitia multarum difficilium quaestionum. Cum multa legeris et cognoveris, ad unum oportet te venire principium. Ego sum qui doceo hominem scientiam et clariorem intelligentiam parvulis tribuo, quam ab homine possit doceri. Cui ego loquar cito sapiens erit et multum in spiritu proficiet. Vae illis qui multa curiosa ab hominibus quaerunt, et de via mihi serviendi parum curant. Veniet tempus quando apparebit magister magistrorum Christus, Dominus Angelorum, cunctorum auditurus lectiones et singulorum examinaturus conscientias, et tunc scrutabitur Ierusalem in lucernis, et manifesta erunt abscondita tenebrarum tacebuntque argumenta linguarum. 2. Ego sum qui humilem in puncto elevo mentem, ut plures aeternae veritatis capiat rationes, quam si quis decem annis studuisset in scholis. Ego doceo sine strepitu verborum, sine confusione opinionum, sine fastu honoris, sine pugnatione argumentorum. Ego sum qui doceo terrena despicere, praesentia fastidire, aeterna quaerere, aeterna sapere, honores fugere, scandala sufferre, omnem spem in me ponere, extra me nihil cupere et super omnia ardenter me amare. Nam quidam, amando me intime, didicit divina et loquebatur mirabilia. Plus profecit in relinquendo omnia, quam in studendo subtilia. Sed loquor communia aliis, aliis spiritualia. Aliquibus in signis et figuris dulciter appareo; quibusdam vero in lumine multa revelo mysteria. Una vox librorum, sed non aeque omnes informat, quia intus sum doctor veritatis, cordis scrutator, cogitationum intellector, actionum promotor, distribuens singulis sicut dignum iudicavero.
1. Fili, oportet te in multis esse inscium et aestimare te tamquam mortuum super terram et cui mundus totus crucifixus sit. Multa etiam oportet surda aure pertransire et quae tuae pacis sunt magis cogitare. Utilius est oculos a rebus displicentibus avertere et unicuique suum sentire relinquere, quam contentiosis sermonibus deservire. Si bene steteris cum Deo et eius iudicium aspexeris, facilius te victum portabis. 2. O Domine, quousque venimus? Ecce damnum defletur temporale, pro modico quaestu laboratur et curritur, et spirituale detrimentum in oblivionem transit, et vix sero reditur. Quod parum vel nihil prodest attenditur, et quod summe necessarium est negligenter praeteritur, quia totus homo ad externa defluit et, nisi cito resipiscat, libens in exterioribus iacet.
1. Da mihi auxilium, Domine, de tribulatione, quia vana salus hominis. Quam saepe ibi non inveni fidem, ubi me habere putavi! Quoties etiam ibi reperi, ubi minus praesumpsi! Vana ergo spes in hominibus, salus autem iustorum in te, Deus. Benedictus sis, Domine Deus, in omnibus quae accidunt. Infirmi sumus et instabiles, cito fallimur et permutamur. Quis est homo qui ita caute et circumspecte in omnibus se custodire valeat, ut aliquando in aliquam deceptionem et perplexitatem non veniat? Sed qui in te, Domine, confidit ac simplici ex corde quaerit non tam facile labitur. Et si inciderit in aliquam tribulationem, quomodocumque etiam fuerit implicatus, citius per te eruetur aut a te consolabitur, quia tu non deseris in te sperantem usque in finem. Rarus fidus amicus, in cunctis amici perseverans pressuris. Tu Domine, tu solus es fidelissimus in omnibus, et praeter te non est alter talis. 2. O quam bene sapuit illa anima quae dixit: "Mens mea solidata est et in Christo fundata". Si ita mecum foret, non tam facile timor humanus me sollicitaret, nec verborum iacula moverent. Quis omnia praevidere, quis praecavere futura mala sufficit? Si praevisa etiam laedunt saepe, quid improvisa nisi graviter feriunt? Sed quare mihi misero non melius providi? Cur etiam tam facile aliis credidi? Sed homines sumus, nec aliud quam fragiles homines sumus, etsi angeli a multis aestimamur et dicimur. Cui credam, Domine? Cui credam, nisi tibi? Tu es Veritas quae non fallis, neque falli potes. Et rursum: omnis homo mendax, infirmus, instabilis et labilis maxime in verbis, ita ut statim vix credi debeat quod rectum in facie sonare videtur. Quam prudenter praemonuisti cavendum ab hominibus esse, et quia inimici hominis domestici eius, nec credendum si quis dixerit: Ecce hic aut ecce illic. Doctus sum damno, et utinam ad cautelam maiorem, non ad insipientiam mihi! "Cautus esto, quidam ait, cautus esto, serva apud te quod dico". Et dum ego sileo et absconditum credo, nec ille silere potest qui silentium petiit; sed statim prodit me et se, et abit. Ab huiusmodi rabulis et incautis hominibus protege me, Domine, ne in manus eorum incidam nec unquam talia committam. Verbum verum et stabile da in os meum, et linguam callidam longe fac a me. Quod pati nolo, omnimode cavere debeo. 3. O quam bonum et pacificum de aliis silere, nec indifferenter omnia credere, nec de facili ulterius effari, paucis seipsum revelare, te semper inspectorem cordis quaerere, nec omni verborum vento circumferri, sed omnia intima et externa secundum tuae beneplacitum voluntatis optare perfici! Quam tutum, pro conservatione coelestis gratiae, humanam fugere apparentiam, nec appetere quae foris admirationem videntur praebere, sed ea tota sedulitate sectari quae vitae emendationem dant et fervorem! Quam multis nocuit virtus scita ac proprie laudata! Quam sane profuit gratia servata silentio in hac fragili vita, quae tota tentatio fertur et militia.
1. Fili, sta firmiter et spera in me. Quid enim sunt verba, nisi verba? Per aerem volant, sed lapidem non laedunt. Si reus es, cogita quod te libenter velis emendare. Si nihil tibi conscius es, pensa quod velis libenter pro Deo hoc sustinere. Parum satis est ut vel verba interdum sustineas, qui necdum fortia verbera tolerare vales. Et quare tam parva tibi ad cor transeunt, nisi quia adhuc carnalis es, et homines magis quam oportet attendis? Nam quia despici metuis, reprehendi pro excessibus non vis et excusationum quaeris umbracula. Sed inspice te melius, et cognosces quia vivit adhuc mundus in te et vanus amor placendi hominibus. Cum enim bassari refugis et confundi etiam pro defectibus, constat utique quod nec verus humilis sis, nec vere mundo mortuus, nec tibi mundus crucifixus. Sed audi verba mea, et non curabis decem milia hominum verba. Ecce, si cuncta contra te dicerentur quae fingi malitiosissime possunt, quid tibi noceret si omnino transire permitteres, nec plus quam festucam perpenderes? Numquid vel unum capillum tibi extrahere possent? Sed qui cor intus non habent nec Deum prae oculis, facile faciliterque verbo moventur vituperationis. Qui autem in me confidit nec proprio iudicio stare appetit absque humano terrore erit. Ego enim sum iudex et cognitor omnium secretorum. Ego scio qualiter res acta est; ego iniuriantem navi et sustinentem. A me exiit verbum istud: "Me permittente hoc accidit, ut revelarentur ex multis cordibus cogitationes". Ego reum et innocentem iudicabo, sed utrumque occulto iudicio volui probare ante. 2. Testimonium hominum saepe fallit; meum iudicium verum est, stabit et non subvertetur. Latet plerumque et paucis ad singula patet; numquam tamen errat nec errare potest, etiam si oculis insipientium non rectum videatur. Ad me ergo recurrendum est in omni iudicio, nec proprio innitendum arbitrio. Iustus enim non conturbabitur, quidquid a Deo ei acciderit. Et si iniuste aliquid contra eum prolatum fuerit, non multum curabit; sed nec vane exultabit, si per alios rationabiliter excusetur. Pensat namque quia ego sum scrutans corda et renes, qui non iudico secundum faciem et humanam apparentiam. Nam saepe etiam oculis meis reperitur culpabile, quod hominum iudicio creditur laudabile. Domine Deus, iudex iuste, fortis et patiens, qui hominum nosti fragilitatem et pravitatem, esto robur meum et tota fiducia mea. Non enim mihi sufficit conscientia mea. Tu nosti quod ego non novi; et ideo in omni reprehensione me humiliare debui et mansuete sustinere. Ignosce ergo mihi propitius quoties sic non egi, et dona iterum gratiam amplioris sufferentiae. Melior est enim mihi tua copiosa misericordia, ad consecutionem indulgentiae, quam mea opinata iustitia pro defensione latentis conscientiae. Et si mihi nihil conscius sum, tamen in hoc iustificare me non possum, quia, remota misericordia tua, non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
1. Fili, non frangant te labores quos assumpsisti propter me, nec tribulationes te deiciant usquequaque; sed mea promissio in omni eventu te roboret et consoletur. Ego sufficiens sum ad reddendum supra omnem modum et mensuram. Non hic diu laborabis, nec semper gravaberis doloribus. Expecta paulisper, et videbis celerem finem malorum. Veniet una hora, quando cessabit omnis labor et tumultus. Modicum est et breve omne quod transit cum tempore. Age ergo quod agis, fideliter labora in vinea mea: ego ero merces tua. Scribe, lege, canta, geme, tace, ora, sustine viriliter contraria: digna est his omnibus et maioribus proeliis vita aeterna. Veniet pax in die una, quae nota est Domino. Non enim erit dies vel nox, huius scilicet temporis, sed lux perpetua, claritas infinita, pax firma et requies secura. Non dices tunc: "Quis me liberabit de corpore mortis huius?". Nec clamabis: "Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est!". Quoniam praecipitabitur mors et salus erit indefectiva, anxietas nulla, iucunditas beata, societas dulcis et decora. 2. O si vidisses sanctorum in coelo coronas perpetuas, quanta quoque nunc exultant gloria qui huic mundo olim contemptibiles et quasi vita ipsa indigni putabantur, profecto statim te humiliares usque ad terram et affectares potius omnibus subesse, quam uni praeesse, nec huius vitae laetos dies concupisceres, sed magis pro Deo tributari gauderes, et pro nihilo inter homines computari maximum lucrum duceres. O si tibi haec saperent et profunde ad cor transirent, quomodo auderes vel semel conqueri? Nonne pro vita aeterna cuncta laboriosa sunt toleranda? Non est parvum quid, lucrari aut perdere regnum Dei. Leva igitur faciem tuam in coelo! Ecce ego et omnes sancti mei mecum, qui in hoc saeculo magnum habuerunt certamen, modo gaudent, modo consolantur, modo securi sunt et modo requiescunt, et sine fine in regno Patris mei permanebunt mecum.
1. O supernae civitatis mansio beatissima! O dies aeternitatis clarissima, quam nox non obscurat, sed summa Veritas semper irradiat; dies semper laeta, semper secura et numquam statum mutans in contraria! O utinam dies illa illuxisset et cuncta haec temporalia finem accepissent! Lucet quidem sanctis perpetua claritate splendida; sed non nisi a longe, per speculum, peregrinantibus in terra. Norunt coeli cives quam gaudiosa sit illa; gemunt exules filii Evae, quod amara et taediosa sit ista. Dies huius temporis, parvi et mali, pleni doloribus et angustiis, ubi homo multis peccatis inquinatur, multis passionibus irretitur, multis timoribus stringitur, multis curis distenditur et multis curiositatibus distrahitur, multis vanitatibus implicatur, multis erroribus circumfunditur, multis laboribus atteritur, multis tentationibus gravatur, deliciis enervatur, egestate cruciatur. O quando erit finis horum multorum laborum? quando liberabor a misera servitute vitiorum? Quando memorabor, Domine, tui solius? quando ad plenum laetabor in te? Quando ero sine omni impedimento in vera libertate, sine gravamine mentis et corporis? Quando erit pax solida, pax imperturbabilis et secura, pax intus et foris, pax ab omni parte firma? Iesu bone, quando stabo ad videndum te? quando contemplabor regni tui gloriam? quando eris mihi omnia in omnibus? O quando ero tecum in regno tuo, quod praeparasti dilectis tuis ab aeterno? Relictus sum pauper et exul in terra hostili, ubi bella quotidiana et infortunia maxima. Consolare exilium meum, mitiga dolorem meum, quia ad te suspirat omne desiderium meum. Nam onus totum mihi est quidquid hic mundus hic offert ad solatium. Desidero te intime frui, sed nequeo apprehendere. Opto inhaerere coelestibus, sed deprimunt res temporales et immortificatae passiones. Mente omnibus rebus superesse opto, carni autem invite subesse cogor. Sic ego, infelix homo, mecum pugno et factus sum mihimetipsi gravis, dum spiritus sursum et caro quaerit esse deorsum. 2. O quid intus patior dum mente codestia tracto, et mox carnalium tentationum et cogitationum turba occurrit oranti. Deus meus, ne elongeris a me neque declines in ira a servo tuo. Fulgura coruscationem tuam et dissipa eas, emitte sagittas tuas, et conturbentur omnes phantasiae inimici. Recollige omnes sensus meos ad te, fac me oblivisci omnium mundanorum; da cito abicere et contemnere phantasmata vitiorum. Succurre mihi, aeterna Veritas, ut nulla me moveat vanitas. Adveni, coelestis Suavitas, et fugiat a facie tua omnis impuritas. Ignosce quoque mihi et misericorditer indulge, quoties praeter te aliud in oratione revolvo. Confiteor etenim vere quia valde distracte me habere consuevi. Nam ibi multoties non sum ubi corporaliter sto aut sedeo, sed ibi magis sum ubi cogitationibus feror. Ibi sum, ubi cogitatio mea est; ubi est frequenter cogitatio mea, ibi est id quod amo. Hoc mihi cito occurrit quod naturaliter delectat aut ex usu placet. Unde tu, Veritas aeterna, aperte dixisti: "Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum". Si coelum diligo, libenter de coelestibus penso. Si mundum amo, felicitatibus mundi congaudeo et de adversitatibus eius tristor. Si carnem diligo, quae carnis sunt saepissime imaginor. Si spiritum amo, de spiritualibus cogitare delector. Quaecumque enim diligo, de his libenter loquor et audio atque talium imagines mecum ad domum reporto. Sed beatus ille homo qui propter te, Domine, omnibus creaturis abeundi licentiam tribuit, qui naturae vim facit et concupiscentias carnis fervore spiritus crucifigit, ut serenata conscientia puram tibi orationem offerat, dignusque sit angelicis interesse choris, omnibus terrenis foris et intus exclusis.
1. Fili mi, cum tibi desiderium aeternae beatitudinis desuper infundi sentis et de tabernaculo corporis exire concupiscis, ut claritatem meam sine vicissitudinis umbra contemplari possis, dilata cor tuum et omni desiderio hanc sanctam inspirationem suscipe. Redde amplissimas supernae Bonitati gratias, quae tecum sic dignanter agit, clementer visitat, ardenter excitat, potenter sublevat, ne proprio pondere ad terrena labaris. Neque enim hoc cogitatu tuo aut conatu accipis, sed sola dignatione supernae gratiae et divini respectus, quatenus in virtutibus et maiori humilitate proficias et ad futura certamina te praepares, mihique toto cordis affectu adhaerere et ferventi voluntate studeas deservire. 2. Fili, saepe ignis ardet, sed sine fumo flamma non ascendit. Sic et aliquorum desideria ad coelestia flagrant, et tamen a tentatione carnalis affectus liberi non sunt. Idcirco nec omnino pure pro honore Dei agunt quod tam desideranter ab eo petunt. Tale est et saepe desiderium tuum, quod insinuasti fore tam importunum. Non enim est hoc purum et perfectum, quod propria commoditate est infectum. Pete non quod tibi est delectabile et commodum, sed quod mihi est acceptabile atque honorificum, quia, si recte iudicas, meam ordinationem tuo desiderio et omni desiderato praeferre debes ac sequi. Novi desiderium tuum et frequentes gemitus audivi. Iam velles esse in libertate gloriae filiorum Dei, iam te delectat domus aeterna et coelestis patria gaudio plena. Sed nondum venit hora ista, sed est adhuc aliud tempus belli, videlicet tempus laboris et probationis. Optas summo repleri Bono, sed non potes hoc assequi modo. Ego sum, expecta me, dicit Dominus, donec veniat regnum Dei. Probandus es adhuc in terris et in multis exercitandus. Consolatio interdum tibi dabitur, sed copiosa satietas non concedetur. Confortare igitur et esto robustus tam in agendo quam in patiendo naturae contraria. Oportet te novum induere hominem et in alterum virum mutari. Oportet te semper agere quod non vis, et quod vis oportet te relinquere. Quod aliis placet processum habebit, quod tibi placet ultra non proficiet. Quod alii dicunt audietur, quod tu dicis pro nihilo computabitur. Petent alii et accipient, tu petes nec impetrabis. Erunt alii magni in ore hominum, de te autem tacebitur. Aliis hoc vel illud committetur, tu autem ad nihil utilis iudicaberis. Nam propter hoc aliquando natura contristabitur, sed magnum fructum silens reportabis. 3. In his et similibus multis probari solet fidelis Domini servus, qualiter se in omnibus abnegare et in omnibus frangere quaerit. Vix est aliquid tale in quo tantundem mori indiges, sicut videre et pati quae voluntati tuae adversa sunt, maxime autem cum disconvenientia et quae minus tibi utilia apparent fieri iubentur. Et quia non audes resistere altiori potestati sub dominio constitutus, ideo durum tibi videtur ad nutum alterius ambulare et omne proprium sentire omittere. Sed pensa, fili, horum fructum laborum, celerem finem atque praemium nimis magnum, et non habebis inde gravamen, sed fortissimum patientiae tuae solamen. Nam et pro modica hac voluntate quam modo sponte deseris, habebis semper voluntatem tuam in coelis. Ibi quippe invenies omne quod volueris, omne quod desiderare potes. Ibi aderit tibi totius facultas boni, sine timore amittendi. Ibi voluntas tua una semper mecum: nil cupies extraneum vel privatum. Ibi nullus resistet tibi, nemo de te conqueretur, nemo te impediet, nil obviabit, sed cuncta desiderata simul erunt praesentia totumque tuum affectum reficient et adimplebunt usque ad summum. Ibi reddam gloriam pro contumelia perpessa, pallium laudis pro moerore, pro loco novissimo sedem regni in saecula. Ibi apparebit fructus obedientiae, gaudebit labor poenitentiae et humilis subiectio coronabitur gloriose. Nunc ergo te inclina humiliter sub omnium manibus, nec sit curae quis hoc dixerit vel iusserit, sed hoc magnopere curato, ut, sive praelatus sive minor aut aequalis aliquid a te exposcerit vel innuerit, pro bono totum accipias et sincera voluntate studeas adimplere. Quaerat alius hoc alius illud, glorietur ille in illo et iste in isto, laudeturque millies mille, tu autem nec isto nec illo, sed tui ipsius gaude contemptu et in mei solius beneplacito ac honore. Hoc optandum est tibi, ut sive per vitam sive per mortem Deus semper in te glorificetur.
1. Domine Deus, sancte Pater, sis nunc et in aeternum benedictus, quia sicut vis ita factum est, et quod facis bonum est. Laetetur in te servus tuus, non in se nec in aliquo alio, quia tu solus laetitia vera, tu spes mea et corona mea, tu gaudium meum et honor meus, Domine. Quid habet servus tuus, nisi quod a te accepit, etiam sine merito suo? Tua sunt omnia, quae dedisti et quae fecisti. Pauper sum et in laboribus a iuventute mea, et contristatur anima mea nonnumquam usque ad lacrimas; quandoque etiam conturbatur a se propter imminentes passiones. Desidero pacis gaudium, filiorum tuorum pacem flagito qui in lumine consolationis a te pascuntur. Si das pacem, si gaudium sanctum infundis erit anima servi tui plena modulatione et devota in laude tua. Sed si te subtraxeris, sicut saepissime soles, non poterit currere viam mandatorum tuorum, sed magis ad tundendum pectus genua incurvantur, quia non est illi sicut heri et nudiustertius, quando lucebat lucerna tua super caput eius, et sub umbra alarum tuarum protegebatur a tentationibus irruentibus. 2. Pater iuste et semper laudande, venit hora ut probetur servus tuus. Pater amande, dignum est ut hora hac patiatur pro te aliquid servus tuus. Pater perpetuo venerande, venit hora quam ab aeterno praesciebas affuturam, ut ad modicum tempus succumbat foris servus tuus, vivat vero semper apud te intus, paululum vilipendatur, humilietur et deficiat coram hominibus, passionibus conteratur et angoribus, ut iterum tecum in aurora lucis novae resurgat et in coelestibus clarificetur. Pater sancte, tu sic ordinasti et sic voluisti, et hoc factum est quod praecepisti. Est haec enim gratia ad amicum tuum, pati et tribulari in mundo pro amore tuo quotiescumque et a quocumque id permiseris fieri. Sine consilio et providentia tua [et sine causa] nihil fit in terra. Bonum mihi, Domine, quod humiliasti me, ut discam iustificationes et omnes elationes cordis atque praesumptiones abiciam. Utile mihi quod confusio cooperuit faciem meam, ut te potius quam homines ad consolandum requiram. Didici enim ex hoc inscrutabile iudicium tuum expavescere, qui affligis iustum cum impio, sed non sine aequitate et iustitia. Gratias tibi quia non pepercisti malis meis, sed attrivisti me verberibus amoris, infligens dolores et immittens angustias foris et intus. Non est qui me consoletur ex omnibus quae sub coelo sunt, nisi tu, Domine Deus meus, coelestis medicus animarum, qui percutis et sanas, deducis ad inferos et reducis. Disciplina tua super me, et virga tua ipsa me docebit. 3. Ecce, Pater dilecte, in manu tua ego sum, sub virga correctionis tuae me inclino; percute dorsum meum et collum meum, ut incurvem ad voluntatem tuam tortuositatem meam. Fac me pium et humilem discipulum, sicut bene facere consuevisti, ut ambulem ad omnem nutum tuum. Tibi me et omnia mea ad corrigendum committo. Melius est hic corripi quam in futuro. Tu scis omnia et singula, et nihil te latet in humana conscientia. Antequam fiant nosti ventura, et non opus tibi est ut quis te doceat aut admoneat de his quae fiunt in terra. Tu scis quid expediat ad profectum meum et quantum deservit tribulatio ad rubiginem vitiorum purgandam. Fac mecum desideratum beneplacitum tuum et ne despicias peccaminosam vitam meam, nulli melius et clarius quam tibi soli notam. Da mihi, Domine, scire quod sciendum est, hoc amare quod amandum est, hoc laudare quod tibi summe placet, hoc reputare quod tibi pretiosum apparet, hoc vituperare quod tibi sordescit. Non me sinas secundum visionem oculorum exteriorum iudicare, neque secundum auditum aurium hominum imperitorum sententiare; sed in iudicio vero de visibilibus et spiritualibus discernere atque super omnia voluntatem beneplaciti tui semper inquirere. Falluntur saepe hominum sensus in iudicando, falluntur et amatores saeculi visibilia tantummodo amando. Quid enim homo inde melior, quia reputatur ab homine maior? Fallax fallacem, vanus vanum, caecus caecum, infirmus infirmum decipit dum exaltat, et veraciter magis confundit dum inaniter laudat. Nam quantum unusquisque est in oculis tuis, tantum est et non amplius, ait humilis sanctus Franciscus.
Fili mi, non semper vales in ferventiori desiderio virtutum stare nec in altiori gradu contemplationis; necesse habes interdum, ob originalem corruptelam, ad inferiora descendere et onus corruptibilis vitae etiam invite et cum taedio portare. Quamdiu mortale corpus geris, taedium senties et gravamen cordis. Oportet ergo saepe, in carne, de carnis onere gemere, eo quod non vales spiritualibus studiis et divinae contemplationi indesinenter inhaerere. Tunc expedit tibi ad humilia et exteriora opera confugere et in bonis te actibus recreare; adventum meum et supernam visitationem firma confidentia expectare; exilium tuum et ariditatem mentis patienter sufferre, donec iterum a me visiteris et ab omnibus anxietatibus libereris. Nam faciam te laborum oblivisci et interna quiete perfrui. Expandam coram te prata Scripturarum, ut dilatato corde currere incipias viam mandatorum meorum. Et dices: "Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis".
1. Domine, non sum dignus consolatione tua nec aliqua spirituali visitatione, et ideo iuste mecum agis quando me inopem et desolatum relinquis. Si enim ad instar maris lacrimas fundere possem, adhuc consolatione tua dignus non essem. Unde nihil dignus sum quam flagellari et puniri, quia graviter et saepe te offendi et in multis valde deliqui. Ergo, vera pensata ratione, nec minima sum dignus consolatione. Sed tu clemens et misericors, qui non vis perire opera tua, ad ostendendum divitias bonitatis tuae in vasa misericordiae tuae, etiam praeter omne proprium meritum, dignaris consolari servum tuum supra humanum modum. Tuae enim consolationes non sunt sicut humanae confabulationes. Quid egi, Domine, ut mihi conferres aliquam coelestem consolationem? Ego nihil boni me egisse recolo, sed semper ad vitia pronum et ad emendationem pigrum fuisse. Verum est, et abnegare non possum. Si aliter dicerem, tu stares contra me, et non esset qui defenderet. Quid merui pro peccatis meis, nisi infernum et ignem aeternum? 2. In veritate confiteor quoniam dignus sum omni ludibrio et contemptu; nec decet me inter devotos tuos commorari. Et licet hoc aegre audiam, tamen adversum me pro veritate peccata mea arguam, ut facilius misericordiam tuam valeam impetrare. Quid dicam, reus et omni confusione plenus? Non habeo os loquendi, nisi tantum hoc verbum: "Peccavi, Domine, peccavi: miserere mei, ignosce mihi!". Sine me paululum ut plangam dolorem meum, antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine. Quid tam maxime a reo et misero peccatore requiris, nisi ut conteratur et humiliet se pro delictis suis? In vera contritione et cordis humiliatione nascitur spes veniae, reconciliatur perturbata conscientia, recuperatur gratia perdita; tuetur homo a futura ira et occurrunt sibi mutuo in osculo sancto Deus et poenitens anima. Humilis peccatorum contritio acceptabile tibi est sacrificium, longe suavius odorans in conspectu tuo quam thuris incensum. Hoc est gratum etiam unguentum quod sacris pedibus tuis infundi voluisti, quia cor contritum et humiliatum numquam despicies. Ibi est locus refugii a facie inimici. Ibi emendatur et abluitur quidquid aliunde contractum est et inquinatum.
1. Fili, pretiosa est gratia mea; non patitur se misceri extraneis rebus nec consolationibus terrenis. Abicere ergo oportet omnia impedimenta gratiae, si optas eius infusionem suscipere. Pete secretum tibi; ama solus habitare tecum; nullius require confabulationem, sed magis ad Deum devotam effunde precem, ut compunctam teneas mentem et puram conscientiam. Totum mundum nihil aestima. Dei vacationem omnibus exterioribus antepone. Non enim poteris mihi vacare et in transitoriis pariter delectari. A notis et a caris oportet elongari et ab omni temporali solatio mentem tenere privatam. Sic obsecrat beatus apostolus Petrus, ut tamquam advenas et peregrinos in hoc mundo se contineant Christi fideles. O quanta fiducia erit morituro, quem nullius rei affectus detinet in mundo! Sed sic segregatum cor habere in omnibus, aeger necdum capit animus nec animalis homo novit interni hominis libertatem. Attamen, si vere velit esse spiritualis, oportet eum renuntiare tam remotis quam propinquis et a nemine magis cavere quam a se ipso. Si te ipsum perfecte viceris, cetera facilius subiugabis. Perfecta namque victoria est de semetipso triumphare. Qui enim semetipsum subiectum tenet, ut sensualitas rationi et ratio in cunctis obediat mihi, hic vere victor sui est et dominus mundi. 2. Si ad hunc apicem scandere gliscis, oportet viriliter incipere et securim ad radicem ponere, ut evellas et destruas occultam et inordinatam inclinationem ad te ipsum et ad omne privatum et materiale bonum. Ex hoc vitio, quod homo semetipsum nimis inordinate diligit, paene totum pendet quidquid radicaliter vincendum est. Quo devicto et subacto malo, pax magna et tranquillitas erit continuo. Sed quia pauci sibi ipsis mori perfecte laborant nec plene extra se tendunt, propterea in se implicati remanent nec supra se elevari in spiritu possunt. Qui autem libere mecum ambulare desiderat, necesse est ut omnes pravas et inordinatas affectiones suas mortificet atque nulli creaturae privato amore concupiscenter inhaereat.
1. Fili, diligenter adverte motus naturae et gratiae, quia valde contrarie et subtiliter moventur, et vix, nisi a spirituali et intime illuminato homine, discernuntur. Omnes quidem bonum appetunt et aliquid boni in suis dictis vel factis praetendunt; ideo sub specie boni multi falluntur. Natura callida est et multos trahit, illaqueat et decipit, et se semper pro fine habet. Sed gratia simpliciter ambulat et ab omni specie mala declinat, fallacias non praetendit et omnia pure propter Deum agit, in quo et finaliter requiescit. Natura invite vult mori, nec premi nec superari vult, nec subesse nec sponte subiugari. Gratia vero studet mortificationi propriae, resistit sensualitati, quaerit subici, appetit vinci nec propria vult libertate fungi, sub disciplina amat teneri nec alicui cupit dominari, sed sub Deo semper vivere, stare et esse, atque propter Deum omni humanae creaturae humiliter parata est inclinari. Natura pro suo commodo laborat et quidquid lucri sibi ex alio proveniat attendit. Gratia autem non quid sibi utile et commodum sit, sed quod multis proficiat magis considerat. Natura libenter honorem accipit et reverentiam. Gratia vero omnem honorem et gloriam Deo fideliter attribuit. Natura confusionem timet et contemptum. Gratia autem gaudet pro nomine Iesu contumeliam pati. Natura otium amat et quietem corporalem. Gratia vero vacua esse non potest, sed libenter amplectitur laborem. Natura quaerit curiosa habere et pulchra, et abhorret vilia et grossa. Gratia vero simplicibus delectatur et humilibus, aspera non aspernatur nec vetustis refugit indui pannis. 2. Natura respicit temporalia, gaudet ad lucra terrena, tristatur de damno, irritatur de levi iniuriae verbo. Sed gratia attendit aeterna, non inhaeret temporalibus nec in perditione rerum turbatur, neque verbis durioribus acerbatur, quia thesaurum suum et gaudium in coelo, ubi nihil perit, constituit. Natura cupida est et libentius accipit quam donat, amat propria et privata. Gratia autem pia est et communis, vitat singularia, contentatur paucis, beatius iudicat dare quam accipere. Natura inclinat ad creaturas, ad carnem propriam, ad vanitatem et discursus. Sed gratia trahit ad Deum et ad virtutes, renuntiat creaturis, fugit mundum, odit carnis desideria, restringit evagationes, erubescit in publico apparere. Natura libenter aliquod solatium habet externum, in quo delectatur ad sensum. Sed gratia in solo Deo quaerit consolari et in summo Bono, super omnia visibilia, delectari. Natura totum agit propter lucrum et commodum proprium, nihil gratis facere potest, sed aut aequale aut melius, aut laudem aut favorem pro benefactis consequi sperat, et multum ponderari sua gesta et dona cuncupiscit. Gratia vero nihil temporale quaerit, nec aliud praemium quam Deum solum pro mercede postulat, nec amplius de temporalibus necessariis desiderat, nisi quantum haec sibi ad assecutionem aeternorum valeant deservire. 3. Natura gaudet de amicis multis et propinquis, gloriatur de nobili loco et ortu generis, arridet potentibus, blanditur divitibus, applaudit sibi similibus. Gratia autem etiam inimicos diligit nec de amicorum turba extollitur, nec locum nec ortum natalium reputat, nisi ubi virtus maior fuerit; favet magis pauperi quam diviti, compatitur plus innocenti quam potenti, congaudet veraci et non fallaci; exhortatur semper bonos meliora charismata aemulari et Filio Dei per virtutes assimilari. Natura de defectu et molestia cito conqueritur. Gratia constanter fert inopiam. Natura ad se omnia reflectit, pro se certat et arguit. Gratia autem ad Deum cuncta reducit, unde originaliter emanant; nihil boni sibi adscribit nec arroganter praesumit; non contendit nec suam sententiam aliis praefert, sed in omni sensu et intellectu aeternae sapientiae ac divino examini se submittit. Natura appetit scire secreta et nova audire, vult exterius apparere et multa per sensus experiri, desiderat agnosci et agere unde laus et admiratio procedit. Sed gratia non curat nova nec curiosa percipere, quia totum hoc de vetustate corruptionis est ortum, cum nihil novum et durabile sit super terram. Docet itaque sensus restringere, vanam complacentiam et ostentationem devitare, laudanda et digne miranda humiliter abscondere, et de omni re et de omni scientia utilitatis fructum atque Dei laudem et honorem quaerere; non vult se nec sua praedicari, sed Deum in donis suis optat benedici, qui cuncta ex mera caritate largitur. 4. Haec gratia supernaturale lumen et quoddam Dei spirituale donum est et proprie electorum signaculum et pignus salutis aeternae, quae hominem de terrenis ad coelestia amanda sustollit et de carnali spiritualem efficit. Quanto igitur natura amplius premitur et vincitur, tanto maior gratia infunditur et quotidie novis visitationibus interior homo secundum imaginem Dei reformatur.
1. Domine Deus, qui me creasti ad imaginem et similitudinem tuam, concede mihi hanc gratiam quam ostendisti tam magnam et necessariam ad salutem, ut vincam pessimam naturam meam trahentem ad peccata et in perditionem. Sentio enim in carne mea legem peccati, contradicentem legi mentis meae et captivum me ducentem ad obediendum sensualitati in multis, nec possum resistere passionibus eius, nisi assistat tua sanctissima gratia cordi meo ardenter infusa. Opus est gratia tua, et magna gratia ut vincatur natura ad malum semper prona ab adolescentia sua. Nam per primum hominem Adam lapsa et vitiata per peccatum in omnes homines poena huius maculae descendit, ut ipsa natura, quae bene et recte a te condita fuit, pro vitio iam et infirmitate corruptae naturae ponatur, eo quod motus eius sibi relictus ad malum et inferiora trahit. Nam modica vis quae remansit est tamquam scintilla quaedam latens in cinere. Haec est ipsa ratio naturalis, circumfusa magna caligine, adhuc iudicium habens boni et mali, veri falsique distantiam, licet impotens sit adimplere omne quod probat nec pleno iam lumine veritatis nec sanitate affectionum suarum potiatur. Hinc est, Deus meus, quod condelector legi tuae secundum interiorem hominem, sciens mandatum tuum fore bonum iustum et sanctum, arguens etiam omne malum et peccatum fugiendum. Carni autem servio lege peccati, dum magis sensualitati obedio quam rationi. Hinc est quod velle bonum mihi adiacet, perficere autem non invenio. Hinc saepe bona multa propono, sed quia gratia deest ad adiuvandum infirmitatem meam, ex levi resistentia exsilio et deficio. Hinc accidit quod viam perfectorum agnosco, et qualiter agere debeam satis clare video, sed propriae corruptionis pondere pressus, ad perfectiora non assurgo. 2. O quam maxime est mihi necessaria gratia tua, Domine, ad inchoandum bonum et ad proficiendum et perficiendum. Nam sine te nihil possum facere; omnia autem possum in te, confortante me gratia tua. O vere coelestis gratia, sine qua nulla sunt propria merita, nulla quoque naturae dona ponderanda! Nihil artes, nihil divitiae, nihil pulchritudo vel fortitudo, nihil ingenium vel eloquentia valent apud te, Domine, sine gratia tua. Nam dona naturae bonis et malis sunt communia; electorum autem proprium donum est gratia sive dilectio, qua insigniti, digni habentur vita aeterna. Tantum eminet haec gratia, ut nec donum prophetiae, nec signorum operatio, nec quantalibet alta speculatio aliquid aestimetur sine ea. Sed neque fides neque spes neque aliae virtutes sine caritate et gratia tibi acceptae sunt. 3. O beatissima gratia, quae pauperem spiritu virtute divitem facis, et divitem bonis humilem corde reddis. Veni, descende ad me, reple me mane misericordia tua et consolatione tua, ne deficiat prae lassitudine et ariditate mentis anima mea! Obsecro, Domine, ut inveniam gratiam in oculis tuis. Sufficit enim mihi gratia, ceteris non obtentis quae desiderat natura. Si fuero vexatus et tentatus tribulationibus multis, non timebo mala dum fuerit mecum gratia tua. Ipsa fortitudo mea; ipsa consilium confert et auxilium. Cunctis hostibus potentior est et sapientior universis sapientibus. Magistra est veritatis, doctrix disciplinae, lumen cordis, solamen pressurae, fugatrix tristitiae, ablatrix timoris, nutrix devotionis, productrix lacrimarum. Quid sum sine ea, nisi aridum lignum et stip[e]s inutilis ad eiciendum? Tua ergo gratia me semper praeveniat et sequatur, ac bonis operibus iugiter praestet esse intentum per Iesum Christum filium tuum. Amen.
1. Fili, quantum vales a te exire, tantum in me poteris transire. Sicut nihil foris concupiscere internam pacem facit, sic se interius relinquere Deo coniungit. Volo te addiscere perfectam abnegationem tui in voluntate mea sine contradictione et querela. Sequere me! Ego sum via, veritas et vita. Sine via non itur, sine veritate non cognoscitur, sine vita non vivitur. Ego sum via quam sequi debes, veritas cui credere debes, vita quam sperare debes. Ego sum via inviolabilis, veritas infallibilis, vita interminabilis. Ego sum via rectissima, veritas suprema, vita vera, vita beata, vita increata. Si manseris in via mea, cognosces veritatem, et veritas liberabit te, et apprehendes vitam aeternam. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Si vis veritatem cognoscere, crede mihi. Si vis perfectus esse, vende omnia. Si vis esse discipulus meus, abnega temetipsum. Si vis beatam vitam possidere, praesentem vitam contemne. Si vis exaltari in coelo, humilia te in mundo. Si vis regnare mecum, porta crucem mecum. Soli enim servi crucis inveniunt vitam beatitudinis et verae lucis. 2. Domine Iesu Christe, quia arta erat vita tua et mundo despecta, dona mihi te cum mundi despectu imitari. Non enim servus est maior domino suo, nec discipulus super magistrum. Exerceatur servus tuus in vita tua, quia ibi est salus mea et sanctitas vera. Quidquid extra eam lego et audio non me recreat nec delectat plene. Fili, quia haec scis et legisti omnia, beatus eris si feceris ea. Qui habet mandata mea et servat ea ipse est qui diligit me; et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum et faciam eum consedere mecum in regno Patris mei. Igitur, Domine, sicut dixisti et promisisti, sic utique mihi promereri contingat. Suscepi de manu tua crucem; portabo eam usque ad mortem, sicut imposuisti mihi. Vere vita boni monachi crux est et dux paradisi. Inceptum est: retro abire non licet nec relinquere oportet. Eia, fratres, pergamus simul; Iesus erit nobiscum. Propter Iesum suscepimus hanc crucem; perseveremus in cruce. Erit adiutor noster qui est dux noster et praecessor. En rex noster ingreditur ante nos, qui pugnabit pro nobis. Sequamur viriliter! Nemo metuat terrores, simus parati mori fortiter in bello, nec inferamus crimen gloriae nostrae ut fugiamus a cruce.
1. Fili, magis placent patientia et humilitas in adversis, quam multa consolatio et devotio in prosperis. Ut quid te contristat parvum factum contra te dictum? Si amplius fuisset, commoveri non debuisses. Sed nunc dimitte transire. Non est primum nec novum, nec ultimum erit si diu vixeris. Satis virilis es quamdiu nil obviat adversi; bene etiam consulis, et alios nosti roborare verbis. Sed cum ad ianuam tuam venit repentina tribulatio, deficis consilio et robore. Attende magnam fragilitatem tuam, quam saepius experiris in modicis obiectis. Tamen pro salute tua ista fiunt. Cum haec et similia contingunt, pone te, ut melius nosti, ex corde; et si tetigerit tribulatio, non tamen deiciat nec diu implicet. Ad minus sustine patienter, si non potes gaudenter. Et si minus libenter audis et indignationem sentis, reprime te nec patiaris aliquid inordinatum ex ore tuo exire, unde parvuli scandalizentur. Cito conquiescet commotio excitata, et dolor internus, revertente gratia, dulcorabitur. 2. Adhuc vivo ego - dicit Dominus - iuvare te paratus sum et solito amplius consolari, si confisus fueris mihi et devote invocaveris me. Animaequior esto et ad maiorem sustinentiam accingere. Non est totum frustratum, si te saepius percipis tribulatum vel graviter tentatum. Homo es et non Deus, caro es et non angelus. Quomodo tu posses semper in eodem statu virtutis permanere, quando hoc defuit angelo in coelo et primo homini in paradiso, qui non diu steterunt. Ego sum qui maerentes erigo sospitate et suam cognoscentes infirmitatem ad meam provoco divinitatem. Domine, benedictum sit verbum tuum, dulce super mel et favum ori meo. Quid facerem in tantis tribulationibus et angustiis meis, nisi me confortares tuis sanctis sermonibus? Dummodo tandem ad portum salutis perveniam, quid mihi curae est quae et quanta passus fuero? Da finem bonum et da felicem ex hoc mundo transitum. Memento mei, Deus meus, et dirige me recto itinere in regnum tuum. Amen.
1. Fili, caveas disputare de altis materiis et de occultis Dei iudiciis: cur iste sic relinquitur et ille ad tantam gratiam assumitur, cur etiam iste tantum affligitur et ille tam eximie exaltatur. Ista omnem facultatem humanam excedunt, nec ad investigandum divinum iudicium ulla ratio praevalet vel disputatio. Quando ergo hoc tibi suggerit inimicus vel etiam quidam curiosi inquirunt homines, responde illud prophetae: "Iustus es, Domine, et iustum iudicium tuum". Et illud: "Iudicia Domini vera, iustificata in semetipsa". Iudicia mea metuenda sunt, non discutienda, quia humano intellectu sunt incomprehensibilia. Noli etiam inquirere nec disputare de meritis sanctorum, quis alio sit sanctior aut quis maior sit in regno coelorum. Talia generant saepe lites et contentiones inutiles, nutriunt quoque superbiam et vanam gloriam, unde oriuntur invidiae et dissensiones, dum ille istum sanctum et alius alium conatur superbe praeferre. Talia autem velle scire et investigare nullum fructum afferunt, sed magis sanctis displicent, quia non sum Deus dissensionis, sed pacis: quae pax magis in humilitate vera quam in propria exaltatione consistit. 2. Quidam zelo dilectionis trahuntur ad hos sanctos vel ad illos ampliori affectu, sed humano potius quam divino. Ego sum qui cunctos condidi sanctos, ego donavi gratiam, ego praestiti gloriam. Ego novi singulorum merita, ego praeveni eos in benedictionibus dulcedinis meae. Ego praescivi dilectos ante saecula. Ego eos elegi de mundo, non ipsi me praeelegerunt. Ego vocavi per gratiam, attraxi per misericordiam. Ego perduxi eos per tentationes varias, ego infudi consolationes magnificas. Ego dedi perseverantiam, ego coronavi eorum patientiam. Ego primum et novissimum agnosco, ego inaestimabili dilectione amplector. Ego laudandus sum in omnibus sanctis meis, ego super omnia benedicendus sum et honorandus in singulis, quos sic gloriose magnificavi et praedestinavi sine ullis praecedentibus propriis meritis. Qui ergo unum de minimis meis contempsit, nec magnum honorat, quia pusillum et magnum ego feci. Qui derogat alicui sanctorum, derogat et mihi et omnibus ceteris in regno coelorum. Omnes unum sunt per caritatis vinculum: idem sentiunt, idem volunt et omnes in unum se diligunt. Adhuc autem, quod multo altius est, plus me quam se et sua merita diligunt. Nam, supra se rapti et extra propriam dilectionem tracti, toti in amorem meum pergunt, in quo et fruitive quiescunt. Nihil est quod eos avertere possit aut deprimere quippe, aeterna veritate pleni, igne ardescunt inextinguibilis caritatis. Taceant igitur carnales et animales homines de sanctorum statu disserere, qui non norunt nisi privata gaudia diligere, demunt et addunt pro sua inclinatione, non prout placet aeternae Veritati. In multis est ignorantia, eorum maxime qui, parum illuminati, raro aliquem perfecta dilectione spirituali diligere norunt. Multi adhuc naturali effectu et humana amicitia ad hos vel ad illos trahuntur; et sicut in inferioribus se habent, ita de coelestibus. Sed est distantia incomparabilis inter ea quae imperfecti cogitant et ea quae illuminati viri per revelationem contemplantur et speculantur superna. 3. Cave ergo, fili, de istis curiose tractare, quae scientiam tuam excedunt, sed hoc magis satage et intende ut vel minimus in regno Dei queas inveniri. Et si quispiam sciret quis alio sanctior esset vel maior haberetur in regno coelorum, quid ei haec notitia prodesset, nisi se ex hac cognitione coram me humiliaret et in maiorem mei nominis laudem exurgeret? Multo acceptius Deo facit qui de peccatorum suorum magnitudine et virtutum suarum parvitate cogitat et quam longe a sanctorum perfectione distat, quam is qui de maioritate eorum vel parvitate disputat. Melius est sanctos devotis precibus et lacrimis exorare et eorum gloriosa suffragia humili mente implorare, quam eorum secreta vana inquisitione perscrutari. Illi bene et optime contentantur, si homines scirent contentari et vaniloquia sua compescere. Non gloriantur de propriis meritis, quippe qui sibi nil bonitatis adscribunt, sed totum mihi, quoniam ipsis cuncta ex infinita mea caritate donavi. Tanto amore divinitatis et gaudio supereffluenti replentur, ut nil desit eis gloriae nihilque desit felicitatis. Omnes sancti, quanto altiores in gloria, tanto humiliores in se ipsis et mihi viciniores et dilectiores existunt. Ideoque habes scriptum quia mittebant coronas suas ante Deum et ceciderunt in facies suas coram Agno et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum. 4. Multi quaerunt quis maior sit in regno Dei, qui ignorant an cum minimis erunt digni computari. Magnum est vel minimum esse in coelo, ubi omnes magni sunt, quia omnes filii Dei vocabuntur et erunt. Cum enim quaererent discipuli, quis maior esset in regno coelorum, tale audierunt responsum: "Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum". Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic maior est in regno coelorum. Vae eis qui cum parvulis se humiliare sponte dedignantur, quoniam humilis ianua regni coelestis eos non admittet intrare. Vae et divitibus qui habent consolationes suas hic, quia pauperibus intrantibus in regnum Dei, ipsi stabunt foras eiulantes. Gaudete humiles et exultate pauperes, quia vestrum est regnum Dei, si tamen in veritate ambulatis.
1. Domine, quae est fiducia mea, quam in hac vita habeo, aut quod maius solatium meum ex omnibus apparentibus sub coelo? Nonne tu, Domine Deus meus, cuius misericordiae non est numerus? Ubi mihi bene fuit sine te, aut quando male esse potuit praesente te? Malo pauper esse propter te, quam dives sine te. Eligo potius tecum in terra peregrinari, quam sine te coelum possidere. Ubi tu, ibi coelum; atque ibi mors est et infernus ubi tu non es. Tu mihi in desiderio es, et ideo post te gemere et clamare et exorare necesse est. In nullo denique possum confidere qui in necessitatibus auxilietur opportunis, nisi in te solo Deo meo. Tu es spes mea et fiducia, et consolator meus et fidelissimus in omnibus. Omnes quae sua sunt quaerunt; tu salutem meam et profectum meum solummodo praetendis, et omnia in bonum mihi convertis. Et si variis tentationibus et adversitatibus exponas me, hoc totum ad utilitatem meam ordinas, qui mille modis dilectos tuos probare consuevisti. In qua probatione non minus diligi debes et laudari, quam si coelestibus consolationibus me repleres. 2. In te ergo, Domine Deus meus, pono totam spem meam et refugium, in te omnem tribulationem et angustiam meam constituo, quia totum infirmum et instabile invenio quidquid extra te conspicio. Non enim proderunt multi amici, neque fortes auxiliarii adiuvare poterunt, neque prudentes consiliarii responsum utile dare, neque libri doctorum consolari, nec alia pretiosa substantia liberare, neque locus aliquis secretus contutari, si tu ipse non assistas, iuves, confortes, consoleris, instruas et custodias. Omnia namque quae ad pacem videntur esse et felicitatem habendam, te absente, nihil sunt nihilque felicitatis in veritate conferunt. Finis ergo omnium bonorum et altitudo vitae et profunditas eloquiorum tu es, et in te super omnia sperare fortissimum solatium omnium servorum tuorum. Ad te sunt oculi mei, in te confido, Deus meus, misericordiarum Pater. Benedic et sanctifica animam meam benedictione coelesti, ut fiat habitatio sancta tua et sedes aeternae gloriae tuae, nihilque in templo tuae dignitatis inveniatur quod oculos tuae maiestatis offendat. Secundum multitudinem miserationum tuarum et magnitudinem bonitatis tuae respice in me et exaudi orationem pauperis servi tui longe exulantis in regione umbrae mortis. Protege et conserva animam servuli tui inter tot discrimina vitae corruptibilis ac, comitante gratia tua, dirige per viam pacis ad patriam perpetuae felicitatis et claritatis. Amen.
Adoremus Jesum-Eucharistiam! | Pagina domestica >> Varia >> >> Libri >> De Imitatione Christi